carmina libraria Leo Baptista Alberti, de re aedificatoria

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|alb2|001


Antonius Sabinus in laudem authoris

 

Qui longum Leo conditus latebat

Tandem prosilit, emicat, vagatur

Et grato patet ore sublevatus.

Non vinclis retinetur aut cathenis

5

Diris. Ecce venit, videte cuncti

Ut non horridus et timendus ulli,

Sed mitis, placidus, pius benignus,

Non mordet rapit ungulisve quemque.

Sed tangi cupit hinc et inde laetus

10

Gestit, annuit, advocat tenentes.

Qualem coelicolae dedere mundo

Cuius aurea pellis est notata

Stellis et radiantibus lapillis.

Talem cuncta Hieronymus per ora

15

Produxit, nitida manu polivit.

Cuius nectar ab ore, mella, nardus

Ceu magni fluit amnis unda verna.

Et si quis maculis minus nitebat

Longo carcere quo diu latebat

20

Abstersit solita vigente lima

Doctis omnibus ut placere possit.

Et dicant simul hic coli meretur.

Quare si quis erat prius retentus

Fumoso cane sive equo feroci,

25

Isthaec destituat, velit Leonem

Qui maiore tenebitur lepore

Qui cum gaudia mille consequetur