carmina libraria Leo Baptista Alberti, de re aedificatoria

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|alb1|001


Baptista Siculus in auctoris persona ad lectorem

 

Ingenium superesset opus nunc Dedale, si me

Legisses: validis volitare per aera pennis

Vidisses teneri trepidantia brachia nati.

Posset et Archimedes totum qua verteret orbem

5

Inventa gaudere basi curaque solutus.

Siquis hyperboreos ardet discindere montes

Aemulus assiduo superet Babilona labore.

Condat et excelso pendentia culmina Olympo

Velificatus Athos narratur iungere terras

10

Pontibus humana instruxit sollertia, sed te

Non minus ista iuvent volumus bene pagina signat

Pugnabit nostra aec armatos machina muros

Cautius: hac poterit sese hostis ab hoste tueri

Terrigenisque minus nocuissent tela tonantis.

15

Frustra et trinacrii sudassent brachia fabri

Encheladus Sicula nec iam premeretur harena.

Quo privata domus, quo regia tecta struantur

Ordine, quo loca sacra deum ornes quoque profana

Certus eris, quo rura colas quo fertilis illinc

20

Surgat ager laeta ut capiant vix horrea messes.

Inde operum vitia emendes qua regula quemve

Quisque modum rebus tandem proponat agendis

Accedit post haec romanae gratia linguae.

Si te forte iuvat nulla pallescere culpa

25

Eloquii eloquium hic est quodque imiteris habebis.

Et quae nulla tibi veterum monumenta dedere

Hi nosce lecture meas si volvere carthas

Non pigeat loculisque tenax si parcere avaris

Dediscas: largas si bibliopola sonanti

30

Impleat aere manus nostros legisse labores

Non te poeniteat celeri quos callidus arte

Impressor docte perstrinxit robore dextra.