carmina libraria Fortunius Affaytatus, physicae ac astronomicae considerationes

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|affa|001


I. Caesarius ad lectorem de Fortunii opere

 

Non fortunatum dices a nomine tantum

      Docta arte excultum qui tibi mittit opus.

Iure etiam poteris mirum censere deorum

      Dignum epulis, dignum sedibus Aetheriis,

5

Qui residens terris caelestia templa deosque

      Visit et afflatus numine mira refert.

 

idem

 

Astrorum cursus quod perquisiverit Atlas

      Coelestes fertur sustinuisse domos;

Quanto maiori, vi pondus sustinet ille

      Qui studet et caelum noscere et artificem.

 

I. Musonius ad Fortunatum

 

Fortunate operum Fortuni erumpere foetus

Maturos perque ora virum permitte vagari

Ac laxis longe lateque excurrere habenis.

 

idem ad eundem

 

Quid referam quam certa canam praesagia, quamque

Admiranda feras dubiis oracula rebus?

Tu superos aperis motus, quid menstrua luna;

Quid Sol admoneat nosti Solisque labores

5

Seu pugnat contra sublimes aetheris orbes

Seu nitidum caput infuscat ferrugine nigra

Terrorem mundo incutiens , Aegyptia sacra

Nemo te melius didicit simulacraque divum

Omnigenum tu rerum altas cognoscere causas

10

Fortuni potes atque ausis felicibus audes.

Ipsi etiam tibi caelicolae penetralia caeli

Per duros et inaccessos caecosque recessus

Ac velut immersos tenebris ac nocte sepultos

In lucem revocas rectoque in limine sistis.

15

Qua tendant gressus praetenta lampade monstras,

Admonitique tuo monitu meliora sequuntur.

Iam pandent tua luce palam monimenta quid alti

Vis animi praestet,, quid possit vivida virtus.

 

Gregorius de Terano ad lectorem

 

Mira docet miri Fortuni pagina; mira

      Visa prius iam non mira videnda vides.

 

Antonii Uthaumezontis Lusitani ad lectorem carmen

 

Qui cupis occultas rerum cognoscere causas

      Huc converte oculos, pectoris ast oculos.

Perspicias animo quae nunc Fortunius affert

      Qui vigili superas mente domos adiit.

5

Turget fecundo (mirabile) corpore virgo

      Quam mas non tetigit virgoque spes hominum est.

Haud istum nodum solvit (mihi credite) Phoebus

      Nec chorus Aonidum talia mira docet.

Perlege, non magno, eximiumque parare libellum

10

      Hunc tibi iam poteris, perlege doctus eris.