carmina libraria Aeschylus, tragoediae conversae per Ioannem Sanravium Montempessulanensem

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aesc|001


Bernardi Bertrandi ad lectorem

 

Attica Cecropio regno decorata vetusto

      ΑΙΣΧΙΛΕΩ genuit laudibus eximium.

Melpomene tragicum vatem dedit horrida, regum

      Persarum cladis carmine maesta canit.

5

Hactenus hunc Latiis celavit Graecia semper

      Quem tibi Sanravius transtulit in Latium;

Cui merito debes magnas persolvere grates

      Muneris ut tanti praemia digna ferat.