carmina libraria Iohannes Baptista Abiosius, dialogus in astrologiae defensionem

Dominicus Palladius Soranus ad lectorem

Hoc opus haud dubites lector fluxisse sacello

Aonio nutuque dei peragrare superba

Atria nobilium et felicia tecta potentum,

Sacrorumque subire lares pia limina regum

5

Nam quae celicolum latitarunt pectore, passim

Omnia monstrat opus dubiae non irrita menti

Ac velut ore Deus credas arcana revolvit.