Astra quid efficiant veros monstrantia casus
Percipe, si quis ades recti servator honesti.
Hinc praescire licet quodcumque horoscopus acer
Intrat ingenium nobis nascentibus aevo
5
Quicquid et in reliquo convexi stantia mundi
Spatia portendent, quid prodigiosa cometes
Promittat sceptris, Erronum et nota potentum
Quicquid agat virtus et clari lumina Olympi
Te loquor, o Titan Phoebeque Hyperione nati
10
Praeterea advertam qui sit pote noscere sortem
Staminis atque atri fusus et iniqua sororum
Pensa colu diducta truci de fonte sophorum
Veridico causas (quas comprobet augur Apollo).
Edimus arcanis aditus veraxque Sybilla.
15
Quoque modo liceat fata extenuare futura
Et varios morbos ipsa ab radice docemus
Quove queat pacto quisquis sibi commoda vitae
Sumere de nostris poterit deprendere chartis
Praesentesque dies albo numerare lapillo
20
Doctus ab infausto calle avertisse iugales
Nempe suos quamquam adversetur Martia lampas
Falciferique senis liventia sydera surgant
Impetuosa nimis Venerique Iovique benigno
Sydera dum adspectu veniant radiantia laeva
25
Parte poli fiat praesto et caducifer alis
Ergo age, sed celeri passu quicumque fidelis
Hospes virtutis, venis hanc amplectere divam
Vnde avidum pectus saturetur et unde recedes
Ditior et pretiis et cognitione futuri
30
Vnde queas verus vates cognomine divum
Dicier: ipsa nisi haec virtus te stirpe potentum
Caelicolum esse satum nobis monstraret aperte
Pectore quod veniat sola amplexanda soluto
Argumenta damus: sedem sibi legit in arce
35
Aetherea regina poli celebrata Camoenis
Aemula consortum nunquam spectata suarum
Postmodo: cum nostris scriptis decoratus abibis
Officii ne forte parum memor esse feraris
Poscimus hoc tantum de te: bona vota precator.
40
Ioannique tuo cui dans Abiosa propago
Nomen in Adriacae devexit moenia terrae
Transigat exopta totos feliciter annos
Iamque vale lector studiumque appone libello
Propositum aggredimur stellarum lumine plenum.
Vale.