Vergilius Aeneis 9

Reference basis text: M. Geymonat (2008)

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, S. Arrigoni (2013)

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,

Irim de caelo misit Saturnia Iuno

Audacem ad Turnum. luco tum forte parentis

Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat.

5

Ad quem sic roseo Thaumantias ore locutast:

"Turne, quod optanti diuum promittere nemo

Auderet, uoluenda dies en attulit ultro.

Aeneas urbe et sociis et classe relicta

Sceptra Palatini sedemque petit Euandri.

10

Nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes

Lydorumque manum, collectos armat agrestis.

Quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.

Rumpe moras omnis et turbata arripe castra."

Dixit, et in caelum paribus se sustulit alis

15

Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.

Agnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas

Sustulit ac tali fugientem est uoce secutus:

"Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam

Detulit in terras? unde haec tam clara repente

20

Tempestas? medium uideo discedere caelum

Palantisque polo stellas. sequor omina tanta,

Quisquis in arma uocas." et sic effatus ad undam

Processit summoque hausit de gurgite lymphas

Multa deos orans, onerauitque aethera uotis.

25

Iamque omnis campis exercitus ibat apertis

Diues equum, diues pictai uestis et auri;

Messapus primas acies, postrema coercent

Tyrrhidae iuuenes, medio dux agmine Turnus,

Vertitur arma tenens et toto uertice suprast.

30

Ceu septem surgens sedatis amnibus altus

Per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus

Cum refluit campis et iam se condidit alueo.

Hic subitam nigro glomerari puluere nubem

Prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.

35

Primus ab aduersa conclamat mole Caicus:

"Quis globus, o ciues, caligine uoluitur atra?

Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,

Hostis adest, heia!" ingenti clamore per omnis

Condunt se Teucri portas et moenia complent.

40

Namque ita discedens praeceperat optimus armis

Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,

Neu struere auderent aciem neu credere campo;

Castra modo et tutos seruarent aggere muros.

Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,

45

Obiciunt portas tamen et praecepta facessunt,

Armatique cauis exspectant turribus hostem.

Turnus, ut ante uolans tardum praecesserat agmen

Viginti lectis equitum comitatus et urbi

Improuisus adest (maculis quem Thracius albis

50

Portat equus cristaque tegit galea aurea rubra),

"Ecquis erit, mecum, iuuenes, qui primus in hostem?

En," ait et iaculum attorquens emittit in auras,

Principium pugnae, et campo sese arduus infert.

Clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur

55

Horrisono, Teucrum mirantur inertia corda,

Non aequo dare se campo, non obuia ferre

Arma uiros, sed castra fouere. huc turbidus atque huc

Lustrat equo muros aditumque per auia quaerit.

Ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili

60

Cum fremit ad caulas uentos perpessus et imbris

Nocte super media: tuti sub matribus agni

Balatum exercent, ille asper et improbus ira

Saeuit in absentis, collecta fatigat edendi

Ex longo rabies et siccae sanguine fauces:

65

Haud aliter Rutulo muros et castra tuenti

Ignescunt irae; duris dolor ossibus ardet.

Qua temptet ratione aditus, et quae uia clausos

Excutiat Teucros uallo atque effundat in aequom?

Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,

70

Aggeribus saeptam circum et fluuialibus undis,

Inuadit sociosque incendia poscit ouantis

Atque manum pinu flagranti feruidus implet.

Tum uero incumbunt (urget praesentia Turni),

Atque omnis facibus pubes accingitur atris.

75

Diripuere focos: piceum fert fumida lumen

Taeda et commixtam Vulcanus ad astra fauillam.

Quis deus, o Musae, tam saeua incendia Teucris

Auertit? tantos ratibus quis depulit ignis?

Dicite. prisca fides facto, sed fama perennis.

80

Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida

Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,

Ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum

Vocibus his affata Iouem: "da, nate, petenti,

Quod tua cara parens domito te poscit Olympo.

85

Pinea silua mihi multos dilecta per annos,

Lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,

Nigranti picea trabibusque obscurus acernis:

Has ego Dardanio iuueni, cum classis egeret,

Laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.

90

Solue metus atque hoc precibus sine posse parentem

Ne cursu quassatae ullo neu turbine uenti

Vincantur: prosit nostris in montibus ortas."

Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:

"O genetrix, quo fata uocas? aut quid petis istis?

95

Mortaline manu factae immortale carinae

Fas habeant? certusque incerta pericula lustret

Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?

Immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt

Ausonios olim, quaecumque euaserit undis

100

Dardaniumque ducem Laurentia uexerit arua,

Mortalem eripiam formam magnique iubebo

Aequoris esse deas, quales Nereia Doto

Et Galatea secant spumantem pectore pontum."

Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,

105

Per pice torrentis atraque uoragine ripas

Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae

Debita complerant, cum Turni iniuria Matrem

Admonuit ratibus sacris depellere taedas.

110

Hic primum noua lux oculis offulsit et ingens

Visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus

Idaeique chori; tum uox horrenda per auras

Excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:

"Ne trepidate meas, Teucri, defendere nauis

115

Neue armate manus; maria ante exurere Turno

Quam sacras dabitur pinus. uos ite solutae,

Ite deae pelagi: genetrix iubet." et sua quaeque

Continuo puppes abrumpunt uincula ripis

Delphinumque modo demersis aequore rostris

120

Ima petunt. hinc uirgineae (mirabile monstrum)

Quot prius aeratae steterant ad litora prorae

Reddunt se totidem facies pontoque feruntur.

Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse

Turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis

125

Rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto.

At non audaci Turno fiducia cessit;

Vltro animos tollit dictis atque increpat ultro:

"Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse

Auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis

130

Exspectant Rutulos. ergo maria inuia Teucris,

Nec spes ulla fugae: rerum pars altera ademptast,

Terra autem in nostris manibus, tot milia gentis

Arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,

Si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum:

135

Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua

Fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra

Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem

Coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas

Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.

140

"Sed periisse semel satis est": peccare fuisset

Ante satis, penitus modo non genus omne perossos

Femineum. quibus haec medii fiducia ualli

Fossarumque morae, leti discrimina parua,

Dant animos. at non uiderunt moenia Troiae

145

Neptuni fabricata manu considere in ignis?

Sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum

Apparat et mecum inuadit trepidantia castra?

Non armis mihi Vulcani, non mille carinis

Est opus in Teucros. addant se protinus omnes

150

Etrusci socios. tenebras et inertia furta

Palladii caesis late custodibus arcis,

Ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo:

Luce palam certum est igni circumdare muros.

Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga

155

Esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum.

Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,

Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus

Procurate, uiri, et pugnam sperate parari."

Interea uigilum excubiis obsidere portas

160

Cura datur Messapo et moenia cingere flammis.

Bis septem Rutuli muros qui milite seruent

Delecti, ast illos centeni quemque sequuntur

Purpurei cristis iuuenes auroque corusci.

Discurrunt uariantque uices, fusique per herbam

165

Indulgent uino et uertunt crateras aenos.

Collucent ignes, noctem custodia ducit

Insomnem ludo. ************************

Haec super e uallo prospectant Troes et armis

Alta tenent, nec non trepidi formidine portas

170

Explorant pontisque et propugnacula iungunt,

Tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus,

Quos pater Aeneas, si quando aduersa uocarent,

Rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros.

Omnis per muros legio sortita periclum

175

Excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est.

Nisus erat portae custos, acerrimus armis,

Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida

Venatrix iaculo celerem leuibusque sagittis;

Et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter

180

Non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,

Ora puer prima signans intonsa iuuenta.

His amor unus erat pariterque in bella ruebant:

Tum quoque communi portam statione tenebant.

Nisus ait: "dine hunc ardorem mentibus addunt,

185

Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?

Aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum

Mens agitat mihi, nec placida contenta quietest.

Cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum:

Lumina rara micant, somno uinoque soluti

190

Procubuere, silent late loca. percipe porro

Quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.

Aenean acciri omnes, populusque patresque,

Exposcunt, mittique uiros qui certa reportent.

Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti

195

Fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo

Posse uiam ad muros et moenia Pallantea."

Obstipuit magno laudum percussus amore

Euryalus, simul his ardentem affatur amicum:

"Mene igitur socium summis adiungere rebus,

200

Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?

Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,

Argolicum terrorem inter Troiaeque labores

Sublatum erudiit, nec tecum talia gessi

Magnanimum Aenean et fata extrema secutus:

205

Est hic, est animus lucis contemptor et istum

Qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem."

Nisus ad haec: "equidem de te nil tale uerebar,

Nec fas, non: ita me referat tibi magnus ouantem

Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.

210

Sed si quis (quae multa uides discrimine tali)

Si quis in aduersum rapiat casusue deusue,

Te superesse uelim, tua uita dignior aetas.

Sit qui me raptum pugna pretioue redemptum

Mandet humo, solita aut si qua id Fortuna uetabit,

215

Absenti ferat inferias decoretque sepulcro.

Neu matri miserae tanti sim causa doloris,

Quae te sola, puer, multis e matribus ausa

Persequitur, magni nec moenia curat Acestae."

Ille autem: "causas nequiquam nectis inanis

220

Nec mea iam mutata loco sententia cedit.

Acceleremus" ait, uigiles simul excitat. illi

Succedunt seruantque uices: statione relicta

Ipse comes Niso graditur regemque requirunt.

Cetera per terras omnis animalia somno

225

Laxabant curas et corda oblita laborum:

Ductores Teucrum primi, delecta iuuentus,

Consilium summis regni de rebus habebant,

Quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset.

Stant longis adnixi hastis et scuta tenentes

230

Castrorum et campi medio. tum Nisus et una

Euryalus confestim alacres admittier orant,

Rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus

Accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.

Tum sic Hyrtacides: "audite o mentibus aequis,

235

Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis

Quae ferimus. Rutuli somno uinoque sepulti

Conticuere: locum insidiis conspeximus ipsi,

Qui patet in biuio portae quae proxima ponto;

Interrupti ignes aterque ad sidera fumus

240

Erigitur: si fortuna permittitis uti,

Quaesitum Aenean et moenia Pallantea,

Mox hic cum spoliis ingenti caede peracta

Affore cernetis. nec nos uia fallit euntis:

Vidimus obscuris primam sub uallibus urbem

245

Venatu adsiduo et totum cognouimus amnem."

Hic annis grauis atque animi maturus Aletes:

"Di patrii, quorum semper sub numine Troiast,

Non tamen omnino Teucros delere paratis,

Cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis

250

Pectora." sic memorans umeros dextrasque tenebat

Amborum et uultum lacrimis atque ora rigabat.

"Quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis

Praemia posse rear solui? pulcherrima primum

Di moresque dabunt uestri: tum cetera reddet

255

Actutum pius Aeneas atque integer aeui

Ascanius meriti tanti non immemor umquam."

"Immo ego uos, cui sola salus genitore reducto,"

Excipit Ascanius "per magnos, Nise, penatis

Assaracique Larem et canae penetralia Vestae

260

Obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est,

In uestris pono gremiis: reuocate parentem,

Reddite conspectum; nihil illo triste recepto.

Bina dabo argento perfecta atque aspera signis

Pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba,

265

Et tripodas geminos, auri duo magna talenta,

Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.

Si uero capere Italiam sceptrisque potiri

Contigerit uictori et praedae dicere sortem:

Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis

270

Aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis

Excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.

Praeterea bis sex genitor lectissima matrum

Corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma,

Insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.

275

Te uero, mea quem spatiis propioribus aetas

Insequitur, uenerande puer, iam pectore toto

Accipio et comitem casus complector in omnis.

Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:

Seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum

280

Verborumque fides." contra quem talia fatur

Euryalus: "me nulla dies tam fortibus ausis

Dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda

Aut aduersa cadat. sed te super omnia dona

Vnum oro: genetrix Priami de gente uetusta

285

Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus

Mecum excedentem, non moenia regis Acestae.

Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli

Inque salutatam linquo (nox et tua testis

Dextera) quod nequeam lacrimas perferre parentis.

290

At tu, oro, solare inopem et succurre relictae.

Hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo

In casus omnis." percussa mente dedere

Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus,

Atque animum patriae strinxit pietatis imago.

295

Tum sic effatur: **********************

"Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.

Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae

Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parua manet. casus factum quicumque sequentur,

300

Per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:

Quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,

Haec eadem matrique tuae generique manebunt."

Sic ait illacrimans; umero simul exuit ensem

Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon

305

Gnosius atque habilem uagina aptarat eburna.

Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis

Exuuias, galeam fidus permutat Aletes.

Protinus armati incedunt; quos omnis euntis

Primorum manus ad portas, iuuenumque senumque,

310

Prosequitur uotis. nec non et pulcher Iulus,

Ante annos animumque gerens curamque uirilem,

Multa patri mandata dabat portanda; sed aurae

Omnia discerpunt et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas noctisque per umbram

315

Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri

Exitio. passim somno uinoque per herbam

Corpora fusa uident, arrectos litore currus,

Inter lora rotasque uiros, simul arma iacere,

Vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus:

320

"Euryale, audendum dextra: nunc ipsa uocat res.

Hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis

A tergo possit, custodi et consule longe;

Haec ego uasta dabo et lato te limite ducam."

Sic memorat uocemque premit, simul ense superbum

325

Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis

Exstructus toto proflabat pectore somnum,

Rex idem et regi Turno gratissimus augur,

Sed non augurio potuit depellere pestem.

Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis

330

Armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis

Nactus equis ferroque secat pendentia colla;

Tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit

Sanguine singultantem: atro tepefacta cruore

Terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque

335

Et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte

Luserat, insignis facie, multoque iacebat

Membra deo uictus; felix, si protinus illum

Aequasset nocti ludum in lucemque tulisset.

Impastus ceu plena leo per ouilia turbans

340

(Suadet enim uesana fames) manditque trahitque

Molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento:

Nec minor Euryali caedes; incensus et ipse

Perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,

Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque

345

Ignaros; Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem,

Sed magnum metuens se post cratera tegebat.

Pectore in aduerso totum cui comminus ensem

Condidit adsurgenti et multa morte recepit

Purpuream: uomit ille animam et cum sanguine mixta

350

Vina refert moriens, hic furto feruidus instat.

Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem

Deficere extremum et religatos rite uidebat

Carpere gramen equos: breuiter cum talia Nisus

(Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)

355

"Absistamus" ait, "nam lux inimica propinquat.

Poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis."

Multa uirum solido argento perfecta relinquunt

Armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis

360

Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

Quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,

Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti;

Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;

Haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.

365

Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram

Induit. excedunt castris et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina,

Cetera dum legio campis instructa moratur,

Ibant et Turno regis responsa ferebant,

370

Ter centum, scutati omnes, Vulcente magistro.

Iamque propinquabant castris murosque subibant

Cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt,

Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

Prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit.

375

Haud temerest uisum. conclamat ab agmine Vulcens:

"State, uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis?

Quoue tenetis iter?" nihil illi tendere contra,

Sed celerare fugam in siluis et fidere nocti.

Obiciunt equites sese ad diuortia nota

380

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.

Silua fuit late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi complerant undique sentes,

Rara per occultos lucebat semita callis.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda

385

Impediunt, fallitque timor regione uiarum,

Nisus abit; iamque imprudens euaserat hostis

Atque locos qui post Albae de nomine dicti

Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat),

Vt stetit et frustra absentem respexit amicum:

390

"Euryale infelix, qua te regione reliqui?

Quaue sequar?" rursus perplexum iter omne reuoluens

Fallacis siluae simul et uestigia retro

Obseruata legit dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

395

Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris

Peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis

Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,

Oppressum rapit et conantem plurima frustra.

Quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis

400

Eripere? an sese medios moriturus in ensis

Inferat et pulchram properet per uulnera mortem?

Ocius adducto torquens hastile lacerto

Suspiciens altam Lunam sic uoce precatur:

"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,

405

Astrorum decus et nemorum Latonia custos.

Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris

Dona tulit, si qua ipse meis uenatibus auxi

Suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi,

Hunc sine me turbare globum et rege tela per auras."

410

Dixerat et toto conixus corpore ferrum

Conicit. hasta uolans noctis diuerberat umbras

Et uenit aduersi in tergum Sulmonis ibique

Frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

Voluitur ille uomens calidum de pectore flumen

415

Frigidus et longis singultibus ilia pulsat.

Diuersi circumspiciunt. hoc acrior idem

Ecce aliud summa telum librabat ab aure.

Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque

Stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.

420

Saeuit atrox Vulcens nec teli conspicit usquam

Auctorem nec quo se ardens immittere possit.

"Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas

Persolues amborum" inquit; simul ense recluso

Ibat in Euryalum. tum uero exterritus, amens,

425

Conclamat Nisus nec se celare tenebris

Amplius aut tantum potuit perferre dolorem:

"Me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum,

O Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus

Nec potuit; caelum haec et conscia sidera testor";

430

Tantum infelicem nimium dilexit amicum.

Talia dicta dabat, sed uiribus ensis adactus

Transabiit costas et candida pectora rumpit.

Voluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus

It cruor inque umeros ceruix collapsa recumbit:

435

Purpureus ueluti cum flos succisus aratro

Languescit moriens, lassoue papauera collo

Demisere caput pluuia cum forte grauantur.

At Nisus ruit in medios solumque per omnis

Vulcentem petit, in solo Vulcente moratur.

440

Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc

Proturbant. instat non setius ac rotat ensem

Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore

Condidit aduerso et moriens animam abstulit hosti.

Tum super exanimum sese proiecit amicum

445

Confossus, placidaque ibi demum morte quieuit.

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,

Nulla dies umquam memori uos eximet aeuo,

Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum

Accolet imperiumque pater Romanus habebit.

450

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti

Vulcentem exanimum flentes in castra ferebant.

Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto

Exsangui et primis una tot caede peremptis,

Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa

455

Corpora seminecisque uiros, tepidaque recentem

Caede locum et pleno spumantis sanguine riuos.

Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem

Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima nouo spargebat lumine terras

460

Tithoni croceum linquens Aurora cubile:

Iam sole infuso, iam rebus luce retectis

Turnus in arma uiros armis circumdatus ipse

Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit

Quisque suos, uariisque acuunt rumoribus iras.

465

Quin ipsa arrectis (uisu miserabile) in hastis

Praefigunt capita et multo clamore sequuntur

Euryali et Nisi. **********************

Aeneadae duri murorum in parte sinistra

Opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),

470

Ingentisque tenent fossas et turribus altis

Stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant

Nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pauidam uolitans pinnata per urbem

Nuntia Fama ruit matrisque allabitur auris

475

Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit,

Excussi manibus radii reuolutaque pensa.

Euolat infelix et femineo ululatu

Scissa comam muros amens atque agmina cursu

Prima petit, non illa uirum, non illa pericli

480

Telorumque memor, caelum dehinc questibus implet:

"Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae

Sera meae requies, potuisti linquere solam,

Crudelis? nec te sub tanta pericula missum

Affari extremum miserae data copia matri?

485

Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis

Alitibusque iaces! nec te, tua funera, mater

Produxi pressiue oculos aut uulnera laui,

Veste tegens tibi quam noctes festina diesque

Vrgebam, et tela curas solabar anilis.

490

Quo sequar? aut quae nunc artus auulsaque membra

Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,

Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?

Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela

Conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;

495

Aut tu, magne pater diuum, miserere, tuoque

Inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo,

Quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam."

Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis

It gemitus, torpent infractae ad proelia uires.

500

Illam incendentem luctus Idaeus et Actor

Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli

Corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro

Increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.

505

Accelerant acta pariter testudine Volsci

Et fossas implere parant ac uellere uallum.

Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,

Qua rara est acies interlucetque corona

Non tam spissa uiris. telorum effundere contra

510

Omne genus Teucri ac duris detrudere contis,

Adsueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto uoluebant pondere, si qua

Possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis

Ferre iuuat subter densa testudine casus.

515

Nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens,

Immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque,

Quae strauit Rutulos late armorumque resoluit

Tegmina. nec curant caeco contendere Marte

Amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo

520

Missilibus certant. ********************

Parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam

Pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;

At Messapus equum domitor, Neptunia proles,

Rescindit uallum et scalas in moenia poscit.

525

Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti

Quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus

Ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco,

Et mecum ingentis oras euoluite belli.

Et meministis enim, diuae, et memorare potestis.

530

Turris erat uasto suspectu et pontibus altis,

Opportuna loco, summis quam uiribus omnes

Expugnare Itali summaque euertere opum ui

Certabant, Troes contra defendere saxis

Perque cauas densi tela intorquere fenestras.

535

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus

Et flammam affixit lateri, quae plurima uento

Corripuit tabulas et postibus haesit adesis.

Turbati trepidare intus frustraque malorum

Velle fugam. dum se glomerant retroque residunt

540

In partem quae peste caret, tum pondere turris

Procubuit subito et caelum tonat omne fragore.

Semineces ad terram immani mole secuta

Confixique suis telis et pectora duro

Transfossi ligno ueniunt. uix unus Helenor

545

Et Lycus elapsi; quorum primaeuus Helenor,

Maeonio regi quem serua Licymnia furtim

Sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis,

Ense leuis nudo parmaque inglorius alba.

Isque ubi se Turni media inter milia uidit,

550

Hinc acies atque hinc acies astare Latinas,

Vt fera, quae densa uenantum saepta corona

Contra tela furit seseque haud nescia morti

Inicit et saltu supra uenabula fertur,

Haud aliter iuuenis medios moriturus in hostis

555

Irruit et qua tela uidet densissima tendit.

At pedibus longe melior Lycus inter et hostis

Inter et arma fuga muros tenet, altaque certat

Prendere tecta manu sociumque attingere dextras.

Quem Turnus pariter cursu teloque secutus

560

Increpat his uictor: "nostrasne euadere, demens,

Sperasti te posse manus?" simul arripit ipsum

Pendentem et magna muri cum parte reuellit:

Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum

Sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis,

565

Quaesitum aut matri multis balatibus agnum

Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor

Tollitur: inuadunt et fossas aggere complent,

Ardentis taedas alii ad fastigia iactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis

570

Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem,

Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,

Hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,

Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus,

Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque

575

Et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,

Priuernum Capys. hunc primo leuis hasta Themillae

Strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens

Ad uulnus tulit; ergo alis allapsa sagitta

Et laeuo infixa est lateri manus, abditaque intus

580

Spiramenta animae letali uulnere rupit.

Stabat in egregiis Arcentis filius armis

Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,

Insignis facie, genitor quem miserat Arcens

Eductum Matris luco Symaethia circum

585

Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:

Stridentem fundam positis Mezentius hastis

Ipse ter adducta circum caput egit habena

Et media aduersi liquefacto tempora plumbo

Diffidit ac multa porrectum extendit harena.

590

Tum primum bello celerem intendisse sagittam

Dicitur ante feras solitus terrere fugacis

Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,

Cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem

Germanam nuper thalamo sociatus habebat.

595

Is primam ante aciem digna atque indigna relatu

Vociferans tumidusque nouo praecordia regno

Ibat et ingentem sese clamore ferebat:

"Non pudet obsidione iterum ualloque teneri,

Bis capti Phryges, et morti praetendere muros?

600

En qui nostra sibi bello conubia poscunt!

Quis deus Italiam, quae uos dementia adegit?

Non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes:

Durum a stirpe genus natos ad flumina primum

Deferimus saeuoque gelu duramus et undis;

605

Venatu inuigilant pueri siluasque fatigant,

Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.

At patiens operum paruoque adsueta iuuentus

Aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.

Omne aeuum ferro teritur, uersaque iuuencum

610

Terga fatigamus hasta, nec tarda senectus

Debilitat uiris animi mutatque uigorem:

Canitiem galea premimus, semperque recentis

Comportare iuuat praedas et uiuere rapto.

Vobis picta croco et fulgenti murice uestis,

615

Desidiae cordi, iuuat indulgere choreis,

Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

O uere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta

Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

Tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris

620

Idaeae, sinite arma uiris et cedite ferro."

Talia iactantem dictis ac dira canentem

Non tulit Ascanius, neruoque obuersus equino

Contendit telum diuersaque bracchia ducens

Constitit, ante Iouem supplex per uota precatus:

625

"Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.

Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,

Et statuam ante aras aurata fronte iuuencum

Candentem pariterque caput cum matre ferentem,

Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

630

Audiit et caeli genitor de parte serena

Intonuit laeuum, sonat una fatifer arcus.

Effugit horrendum stridens adducta sagitta

Perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro

Traicit. "i, uerbis uirtutem illude superbis!

635

Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt."

Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur

Laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.

Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo

Desuper Ausonias acies urbemque uidebat

640

Nube sedens, atque his uictorem affatur Iulum:

"Macte noua uirtute, puer, sic itur ad astra,

Dis genite et geniture deos. iure omnia bella

Gente sub Assaraci fato uentura resident,

Nec te Troia capit." simul haec effatus ab alto

645

Aethere se mittit, spirantis dimouet auras

Ascaniumque petit. forma tum uertitur oris

Antiquum in Buten. hic Dardanio Anchisae

Armiger ante fuit fidusque ad limina custos;

Tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo

650

Omnia longaeuo similis uocemque coloremque

Et crinis albos et saeua sonoribus arma,

Atque his ardentem dictis affatur Iulum:

"Sit satis, Aenide, telis impune Numanum

Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo

655

Concedit laudem et paribus non inuidet armis;

Cetera parce, puer, bello." sic orsus Apollo

Mortalis medio aspectus sermone reliquit

Et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.

Agnouere deum proceres diuinaque tela

660

Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.

Ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi

Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus

Succedunt animasque in aperta pericula mittunt.

It clamor totis per propugnacula muris,

665

Intendunt acris arcus amentaque torquent.

Sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque

Dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:

Quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis

Verberat imber humum, quam multa grandine nimbi

670

In uada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris

Torquet aquosam hiemem et caelo caua nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

Quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera

Abietibus iuuenes patriis et montibus aequos,

675

Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt

Freti armis, ultroque inuitant moenibus hostem.

Ipsi intus dextra ac laeua pro turribus astant

Armati ferro et cristis capita alta corusci:

Quales aeriae liquentia flumina circum

680

Siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum

Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo

Attollunt capita et sublimi uertice nutant.

Irrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis.

Continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis

685

Et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon

Agminibus totis aut uersi terga dedere

Aut ipso portae posuere in limine uitam.

Tum magis increscunt animis discordibus irae,

Et iam collecti Troes glomerantur eodem

690

Et conferre manum et procurrere longius audent.

Ductori Turno diuersa in parte furenti

Turbantique uiros perfertur nuntius, hostem

Feruere caede noua et portas praebere patentis.

Deserit inceptum atque immani concitus ira

695

Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.

Et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),

Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,

Coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus

Aera per tenerum stomachoque infixa sub altum

700

Pectus abit; reddit specus atri uulneris undam

Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.

Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,

Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,

Non iaculo (neque enim iaculo uitam ille dedisset),

705

Sed magnum stridens contorta falarica uenit

Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga

Nec duplici squama lorica fidelis et auro

Sustinuit: collapsa ruunt immania membra.

Dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.

710

Talis in Euboico Baiarum litore quondam

Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante

Constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam

Prona trahit penitusque uadis illisa recumbit:

Miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,

715

Tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile

Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum uirisque Latinis

Addidit et stimulos acris sub pectore uertit,

Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.

720

Vndique conueniunt, quoniam data copia pugnae,

Bellatorque animo deus incidit. *******

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit

Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,

Portam ui magna conuerso cardine torquet

725

Obnixus latis umeris, multosque suorum

Moenibus exclusos duro in certamine linquit;

Ast alios secum includit recipitque ruentis,

Demens, qui Rutulum in medio non agmine regem

Viderit irrumpentem ultroque incluserit urbi,

730

Immanem ueluti pecora inter inertia tigrim.

Continuo noua lux oculis effulsit et arma

Horrendum sonuere, tremunt in uertice cristae

Sanguineae clipeoque micantia fulmina mittit.

Agnoscunt faciem inuisam atque immania membra

735

Turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens

Emicat et mortis fraternae feruidus ira

Effatur: "non haec dotalis regia Amatae,

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.

Castra inimica uides, nulla hinc exire potestas."

740

Olli surridens sedato pectore Turnus:

"Incipe, si qua animo uirtus, et consere dextram,

Hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem."

Dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo

Intorquet summis adnixus uiribus hastam;

745

Excepere aurae, uulnus Saturnia Iuno

Detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta.

"At non hoc telum, mea quod ui dextera uersat,

Effugies, neque enim is teli nec uulneris auctor."

Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem

750

Et mediam ferro gemina inter tempora frontem

Diuidit impubisque immani uulnere malas.

Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:

Collapsos artus atque arma cruenta cerebro

Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis

755

Huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.

Diffugiunt uersi trepida formidine Troes.

Et si continuo uictorem ea cura subisset,

Rumpere claustra manu sociosque immittere portis,

Vltimus ille dies bello gentique fuisset.

760

Sed furor ardentem caedisque insana cupido

Egit in aduersos. ***********

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen

Excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas

In tergum, Iuno uiris animumque ministrat.

765

Addit Halyn comitem et confixa Phegea parma,

Ignaros deinde in muris Martemque cientis

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.

Lyncea tendentem contra sociosque uocantem

Vibranti gladio conixus ab aggere dexter

770

Occupat, huic uno deiectum comminus ictu

Cum galea longe iacuit caput. inde ferarum

Vastatorem Amycum, quo non felicior alter

Tinguere tela manu ferrumque armare ueneno,

Et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,

775

Crethea Musarum comitem, cui carmina semper

Et citharae cordi numerosque intendere neruis,

Semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.

Tandem ductores audita caede suorum

Conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,

780

Palantisque uident socios hostemque receptum.

Et Mnestheus: "quo deinde fugam, quo tenditis?" inquit.

"Quos alios muros, quaeue ultra moenia habetis

Vnus homo et uestris, o ciues, undique saeptus

Aggeribus tantas strages impune per urbem

785

Ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco?

Non infelicis patriae ueterumque deorum

Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?"

Talibus accensi firmantur et agmine denso

Consistunt. Turnus paulatim excedere pugnae

790

Et fluuium petere ac partem quae cingitur unda.

Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno

Et glomerare manum, ceu saeuum turba leonem

Cum telis premit infensis: at territus ille,

Asper, acerba tuens, retro redit et neque terga

795

Ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra

Ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque.

Haud aliter retro dubius uestigia Turnus

Improperata refert et mens exaestuat ira.

Quin etiam bis tum medios inuaserat hostis,

800

Bis confusa fuga per muros agmina uertit;

Sed manus e castris propere coit omnis in unum

Nec contra uiris audet Saturnia Iuno

Sufficere; aeriam caelo nam Iuppiter Irim

Demisit germanae haud mollia iussa ferentem,

805

Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.

Ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum

Nec dextra ualet, iniectis sic undique telis

Obruitur. strepit adsiduo caua tempora circum

Tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt

810

Discussaeque iubae, capiti nec sufficit umbo

Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse

Fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor

Liquitur et piceum (nec respirare potestas)

Flumen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.

815

Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis

In fluuium dedit. ille suo cum gurgite flauo

Accepit uenientem ac mollibus extulit undis

Et laetum sociis abluta caede remisit.


9

petit M P

petiuit R⁵ ω (praeter br) γ¹