Vergilius Aeneis 8

Reference basis text: M. Geymonat (2008)

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, S. Arrigoni (2013)

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce

Extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,

Vtque acris concussit equos utque impulit arma,

Extemplo turbati animi, simul omne tumultu

5

Coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus

Effera. ductores primi Messapus et Vfens

Contemptorque deum Mezentius undique cogunt

Auxilia et latos uastant cultoribus agros.

Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem

10

Qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,

Aduectum Aenean classi uictosque penatis

Inferre et fatis regem se dicere posci,

Edoceat, multasque uiro se adiungere gentis

Dardanio et late Latio increbrescere nomen:

15

Quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur,

Euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi

Quam Turno regi aut regi apparere Latino.

Talia per Latium. quae Laomedontius heros

Cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu,

20

Atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc

In partisque rapit uarias perque omnia uersat,

Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis

Sole repercussum aut radiantis imagine lunae

Omnia peruolitat late loca, iamque sub auras

25

Erigitur summique ferit laquearia tecti.

Nox erat et terras animalia fessa per omnis

Alituum pecudumque genus sopor altus habebat,

Cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe

Aeneas, tristi turbatus pectora bello,

30

Procubuit seramque dedit per membra quietem.

Huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno

Populeas inter senior se attollere frondes

Visus (eum tenuis glauco uelabat amictu

Carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),

35

Tum sic affari et curas his demere dictis:

"O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem

Qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,

Exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,

Hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates;

40

Neu belli terrere minis; tumor omnis et irae

Concessere deum. ******************************

Iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,

Litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus

Triginta capitum fetus enixa iacebit,

45

Alba, solo recubans, albi circum ubera nati.

Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,

Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis

Ascanius clari condet cognominis Albam.

Haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat

50

Expedias uictor, paucis (aduerte) docebo.

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,

Qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,

Delegere locum et posuere in montibus urbem

Pallantis proaui de nomine Pallanteum.

55

Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;

Hos castris adhibe socios et foedera iunge.

Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,

Aduersum remis superes subuectus ut amnem.

Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris

60

Iunoni fer rite preces, iramque minasque

Supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem

Persolues. ego sum pleno quem flumine cernis

Stringentem ripas et pinguia culta secantem,

Caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.

65

Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit."

Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto

Ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.

Surgit et aetherii spectans orientia solis

Lumina rite cauis undam de flumine palmis

70

Sustinet ac talis effundit ad aethera uoces:

"Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus undest,

Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,

Accipite Aenean et tandem arcete periclis.

Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra

75

Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,

Semper honore meo, semper celebrabere donis,

Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum.

Adsis o tantum et propius tua numina firmes."

Sic memorat, geminasque legit de classe biremis

80

Remigioque aptat, socios simul instruit armis.

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

Candida per siluam cum fetu concolor albo

Procubuit uiridique in litore conspicitur sus:

Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,

85

Mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.

Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem

Leniit, et tacita refluens ita substitit unda,

Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.

90

Ergo iter inceptum celerant. rumore secundo

Labitur uncta uadis abies, mirantur et undae,

Miratur nemus insuetum fulgentia longe

Scuta uirum fluuio pictasque innare carinas.

Olli remigio noctemque diemque fatigant

95

Et longos superant flexus, uariisque teguntur

Arboribus, uiridisque secant placido aequore siluas.

Sol medium caeli conscenderat igneus orbem

Cum muros arcemque procul ac rara domorum

Tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo

100

Aequauit, tum res inopes Euandrus habebat.

Ocius aduertunt proras urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem

Amphitryoniadae magno diuisque ferebat

Ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

105

Vna omnes iuuenum primi pauperque senatus

Tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

Vt celsas uidere rates atque inter opacum

Allabi nemus et tacitos incumbere remis,

Terrentur uisu subito cunctique relictis

110

Consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas

Sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse,

Et procul e tumulo: "iuuenes, quae causa subegit

Ignotas temptare uias? quo tenditis?" inquit.

"Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?"

115

Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta

Paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:

"Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,

Quos illi bello profugos egere superbo.

Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos

120

Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis."

Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

"Egredere o quicumque es," ait "coramque parentem

Alloquere ac nostris succede penatibus hospes."

Excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.

125

Progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt.

Tum regem Aeneas dictis affatur amicis:

"Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari

Et uitta comptos uoluit praetendere ramos,

Non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas

130

Quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;

Sed mea me uirtus et sancta oracula diuum

Cognatique patres, tua terris didita fama,

Coniunxere tibi et fatis egere uolentem.

Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,

135

Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,

Aduehitur Teucros; Electram maximus Atlas

Edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.

Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia

Cyllenae gelido conceptum uertice fudit;

140

At Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,

Idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.

Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

His fretus non legatos neque prima per artem

Temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque

145

Obieci caput et supplex ad limina ueni.

Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

Insequitur; nos si pellant nihil afore credunt

Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant

Et mare quod supra teneant quodque alluit infra.

150

Accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello

Pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus."

Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis

Iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.

Tum sic pauca refert: "ut te, fortissime Teucrum,

155

Accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis

Et uocem Anchisae magni uultumque recordor!

Nam memini Hesionae uisentem regna sororis

Laomedontiaden Priamum Salamina petentem

Protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.

160

Tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas,

Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum

Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat

Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore

Compellare uirum et dextrae coniungere dextram;

165

Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.

Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas

Discedens chlamydemque auro dedit intertextam,

Frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.

Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,

170

Et lux cum primum terris se crastina reddet,

Auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.

Interea sacra haec, quando huc uenistis amici,

Annua, quae differre nefas, celebrate fauentes

Nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis."

175

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi

Pocula gramineoque uiros locat ipse sedili,

Praecipuumque toro et uillosi pelle leonis

Accipit Aenean solioque inuitat acerno.

Tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos

180

Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris

Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.

Vescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus

Perpetui tergo bouis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

185

Rex Euandrus ait: "non haec sollemnia nobis,

Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

Vana superstitio ueterumque ignara deorum

Imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis

Seruati facimus meritosque nouamus honores.

190

Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,

Disiectae procul ut moles desertaque montis

Stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.

Hic spelunca fuit uasto summota recessu,

Semihominis Caci facies quam dira tegebat,

195

Solis inaccessam radiis; semperque recenti

Caede tepebat humus, foribusque affixa superbis

Ora uirum tristi pendebant pallida tabo.

Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros

Ore uomens ignis magna se mole ferebat.

200

Attulit et nobis aliquando optantibus aetas

Auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor

Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus

Alcides aderat taurosque hac uictor agebat

Ingentis, uallemque boues amnemque tenebant.

205

At furiis Caci mens effera, ne quid inausum

Aut intractatum scelerisue doliue fuisset,

Quattuor a stabulis praestanti corpore tauros

Auertit, totidem forma superante iuuencas.

Atque hos, ne qua forent pedibus uestigia rectis,

210

Cauda in speluncam tractos uersisque uiarum

Indiciis raptos saxo occultabat opaco.

Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.

Interea, cum iam stabulis saturata moueret

Amphitryoniades armenta abitumque pararet,

215

Discessu mugire boues atque omne querelis

Impleri nemus et colles clamore relinqui.

Reddidit una boum uocem uastoque sub antro

Mugiit et Caci spem custodita fefellit.

Hic uero Alcidae furiis exarserat atro

220

Felle dolor, rapit arma manu nodisque grauatum

Robur, et aerii cursu petit ardua montis.

Tum primum nostri Cacum uidere timentem

Turbatumque oculis; fugit ilicet ocior euro

Speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.

225

Vt sese inclusit ruptisque immane catenis

Deiecit saxum, ferro quod et arte paterna

Pendebat, fultosque emuniit obice postis,

Ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque

Accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,

230

Dentibus infrendens. ter totum feruidus ira

Lustrat Auentini montem, ter saxea temptat

Limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.

Stabat acuta silex praecisis undique saxis

Speluncae dorso insurgens, altissima uisu,

235

Dirarum nidis domus opportuna uolucrum.

Hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat ad amnem,

Dexter in aduersum nitens concussit et imis

Auulsam soluit radicibus, inde repente

Impulit; impulsu quo maximus intonat aether,

240

Dissultant ripae refluitque exterritus amnis.

At specus et Caci detecta apparuit ingens

Regia, et umbrosae penitus patuere cauernae,

Non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens

Infernas reseret sedes et regna recludat

245

Pallida, dis inuisa, superque immane barathrum

Cernatur, trepident immisso lumine Manes.

Ergo insperata deprensum luce repente

Inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem

Desuper Alcides telis premit, omniaque arma

250

Aduocat et ramis uastisque molaribus instat.

Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,

Faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)

Euomit inuoluitque domum caligine caeca

Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro

255

Fumiferam noctem commixtis igne tenebris.

Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem

Praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam

Fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.

Hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem

260

Corripit in nodum complexus, et angit inhaerens

Elisos oculos et siccum sanguine guttur.

Panditur extemplo foribus domus atra reuulsis

Abstractaeque boues abiurataeque rapinae

Caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer

265

Protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo

Terribilis oculos, uultum uillosaque saetis

Pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.

Ex illo celebratus honos laetique minores

Seruauere diem, primusque Potitius auctor

270

Et domus Herculei custos Pinaria sacri.

Hanc aram luco statuit, quae maxima semper

Dicetur nobis et erit quae maxima semper.

Quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum

Cingite fronde comas et pocula porgite dextris,

275

Communemque uocate deum et date uina uolentes."

Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra

Velauitque comas foliisque innexa pependit,

Et sacer impleuit dextram scyphus. ocius omnes

In mensam laeti libant diuosque precantur.

280

Deuexo interea propior fit Vesper Olympo.

Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant

Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.

Instaurant epulas et mensae grata secundae

Dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.

285

Tum Salii ad cantus incensa altaria circum

Populeis adsunt euincti tempora ramis,

Hic iuuenum chorus, ille senum, qui carmine laudes

Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae

Monstra manu geminosque premens eliserit anguis,

290

Vt bello egregias idem disiecerit urbes,

Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores

Rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae

Pertulerit. "tu nubigenas, inuicte, bimembris,

Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas

295

Prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem.

Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci

Ossa super recubans antro semessa cruento;

Nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus

Arduus arma tenens; non te rationis egentem

300

Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.

Salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,

Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo."

Talia carminibus celebrant; super omnia Caci

Speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.

305

Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.

Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem

Perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo,

Et comitem Aenean iuxta natumque tenebat

Ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.

310

Miratur facilisque oculos fert omnia circum

Aeneas, capiturque locis et singula laetus

Exquiritque auditque uirum monimenta priorum.

Tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:

"Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant

315

Gensque uirum truncis et duro robore nata,

Quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

Aut componere opes norant aut parcere parto,

Sed rami atque asper uictu uenatus alebat.

Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo

320

Arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis.

Is genus indocile ac dispersum montibus altis

Composuit legesque dedit, Latiumque uocari

Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

325

Saecula: sic placida populos in pace regebat,

Deterior donec paulatim ac decolor aetas

Et belli rabies et amor successit habendi.

Tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,

Saepius et nomen posuit Saturnia tellus;

330

Tum reges asperque immani corpore Thybris,

A quo post Itali fluuium cognomine Thybrim

Diximus; amisit uerum uetus Albula nomen.

Me pulsum patria pelagique extrema sequentem

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

335

His posuere locis, matrisque egere tremenda

Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo."

Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram

Et Carmentalem Romani nomine portam

Quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem,

340

Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum

Rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.

345

Nec non et sacri monstrat nemus Argileti

Testaturque locum et letum docet hospitis Argi.

Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit

Aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis.

Iam tum religio pauidos terrebat agrestis

350

Dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant.

"Hoc nemus, hunc" inquit "frondoso uertice collem

(Quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum

Credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem

Aegida concuteret dextra nimbosque cieret.

355

Haec duo praeterea disiectis oppida muris,

Reliquias ueterumque uides monimenta uirorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen."

Talibus inter se dictis ad tecta subibant

360

Pauperis Euandri, passimque armenta uidebant

Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

Vt uentum ad sedes, "haec" inquit "limina uictor

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

365

Finge deo, rebusque ueni non asper egenis."

Dixit, et angusti subter fastigia tecti

Ingentem Aenean duxit stratisque locauit

Effultum foliis et pelle Libystidis ursae:

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

370

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater

Laurentumque minis et duro mota tumultu

Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo

Incipit et dictis diuinum aspirat amorem:

"Dum bello Argolici uastabant Pergama reges

375

Debita casurasque inimicis ignibus arces,

Non ullum auxilium miseris, non arma rogaui

Artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,

Incassumue tuos uolui exercere labores,

Quamuis et Priami deberem plurima natis,

380

Et durum Aeneae fleuissem saepe laborem.

Nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris:

Ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen

Arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,

Te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.

385

Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis

Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum."

Dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis

Cunctantem amplexu molli fouet. ille repente

Accepit solitam flammam, notusque medullas

390

Intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit,

Non secus atque olim tonitru cum rupta corusco

Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.

Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.

Tum pater aeterno fatur deuinctus amore:

395

"Quid causas petis ex alto? fiducia cessit

Quo tibi, diua, mei? similis si cura fuisset,

Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;

Nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant

Stare decemque alios Priamum superesse per annos.

400

Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,

Quidquid in arte mea possum promittere curae,

Quod fieri ferro liquidoue potest electro,

Quantum ignes animaeque ualent, absiste precando

Viribus indubitare tuis." ea uerba locutus

405

Optatos dedit amplexus placidumque petiuit

Coniugis infusus gremio per membra soporem.

Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae

Curriculo expulerat somnum, cum femina primum,

Cui tolerare colo uitam tenuique Minerua

410

Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis

Noctem addens operi, famulasque ad lumina longo

Exercet penso, castum ut seruare cubile

Coniugis et possit paruos educere natos:

Haud secus ignipotens nec tempore segnior illo

415

Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.

Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque

Erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,

Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis

Antra Aetnaea tonant, ualidique incudibus ictus

420

Auditi referunt gemitus, striduntque cauernis

Stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,

Vulcani domus et Vulcania nomine tellus.

Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.

Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,

425

Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon.

His informatum manibus iam parte polita

Fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo

Deicit in terras, pars imperfecta manebat.

Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae

430

Addiderant, rutili tris ignis et alitis Austri.

Fulgores nunc terrificos sonitumque metumque

Miscebant operi flammisque sequacibus iras.

Parte alia Marti currumque rotasque uolucris

Instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;

435

Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,

Certatim squamis serpentum auroque polibant

Conexosque anguis ipsamque in pectore diuae

Gorgona desecto uertentem lumina collo.

"Tollite cuncta" inquit "coeptosque auferte labores,

440

Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem:

Arma acri facienda uiro. nunc uiribus usus,

Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.

Praecipitate moras." nec plura effatus, at illi

Ocius incubuere omnes pariterque laborem

445

Sortiti. fluit aes riuis aurique metallum

Vulnificusque chalybs uasta fornace liquescit.

Ingentem clipeum informant, unum omnia contra

Tela Latinorum, septenosque orbibus orbis

Impediunt. alii uentosis follibus auras

450

Accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

Aera lacu. gemit impositis incudibus antrum.

Illi inter sese multa ui bracchia tollunt

In numerum uersantque tenaci forcipe massam.

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,

455

Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma

Et matutini uolucrum sub culmine cantus.

Consurgit senior tunicaque inducitur artus

Et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis.

Tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem

460

Demissa ab laeua pantherae terga retorquens.

Nec non et gemini custodes limine ab alto

Praecedunt gressumque canes comitantur erilem.

Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat

Sermonum memor et promissi muneris heros.

465

Nec minus Aeneas se matutinus agebat.

Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.

Congressi iungunt dextras mediisque residunt

Aedibus et licito tandem sermone fruuntur.

Rex prior haec: ***************************

470

"Maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam

Res equidem Troiae uictas aut regna fatebor,

Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto

Exiguae uires; hinc Tusco claudimur amni,

Hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.

475

Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis

Iungere castra paro, quam fors inopina salutem

Ostentat. fatis huc te poscentibus affers.

Haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto

Vrbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam

480

Gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.

Hanc multos florentem annos rex deinde superbo

Imperio et saeuis tenuit Mezentius armis.

Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni

Effera? di capiti ipsius generique reseruent!

485

Mortua quin etiam iungebat corpora uiuis

Componens manibusque manus atque oribus ora,

Tormenti genus, et sanie taboque fluentis

Complexu in misero longa sic morte necabat.

At fessi tandem ciues infanda furentem

490

Armati circumsistunt ipsumque domumque,

Obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.

Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros

Confugere et Turni defendier hospitis armis.

Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,

495

Regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.

His ego te, Aenea, ductorem milibus addam.

Toto namque fremunt condensae litore puppes

Signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex

Fata canens: "o Maeoniae delecta iuuentus,

500

Flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem

Fert dolor et merita accendit Mezentius ira,

Nulli fas Italo tantam subiungere gentem:

Externos optate duces." tum Etrusca resedit

Hoc acies campo monitis exterrita diuum.

505

Ipse oratores ad me regnique coronam

Cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,

Succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.

Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus

Inuidet imperium seraeque ad fortia uires.

510

Natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella

Hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis

Et generi fatum indulget, quem numina poscunt,

Ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.

Hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,

515

Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro

Militiam et graue Martis opus, tua cernere facta

Assuescat, primis et te miretur ab annis.

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis

Lecta dabo, totidemque suo tibi munere Pallas."

520

Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant

Aeneas Anchisiades et fidus Achates,

Multaque dura suo tristi cum corde putabant,

Ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.

Namque improuiso uibratus ab aethere fulgor

525

Cum sonitu uenit et ruere omnia uisa repente,

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.

Arma inter nubem caeli in regione serena

Per sudum rutilare uident et pulsa tonare.

530

Obstipuere animis alii, sed Troius heros

Agnouit sonitum et diuae promissa parentis.

Tum memorat: "ne uero, hospes, ne quaere profecto

Quem casum portenta ferant: ego poscor. Olympo

Hoc signum cecinit missuram diua creatrix,

535

Si bellum ingrueret, Vulcaniaque arma per auras

Laturam auxilio. ****************************

Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

Quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas

Scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues,

540

Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant."

Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto

Et primum Herculeis sopitas ignibus aras

Excitat, hesternumque larem paruosque penatis

Laetus adit; mactat lectas de more bidentis

545

Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus.

Post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit,

Quorum de numero qui sese in bella sequantur

Praestantis uirtute legit; pars cetera prona

Fertur aqua segnisque secundo defluit amni,

550

Nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque.

Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua;

Ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis

Pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.

Fama uolat paruam subito uulgata per urbem

555

Ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.

Vota metu duplicant matres, propiusque periclo

It timor et maior Martis iam apparet imago.

Tum pater Euandrus dextram complexus euntis

Haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:

560

"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,

Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa

Straui scutorumque incendi uictor aceruos

Et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,

Nascenti cui tris animas Feronia mater

565

(Horrendum dictu) dederat, terna arma mouenda

(Ter leto sternendus erat; cui tum tamen omnis

Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis):

Non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam,

Nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam

570

Huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset

Funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem.

At uos, o superi, et diuum tu maxime rector

Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis

Et patrias audite preces: si numina uestra

575

Incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant,

Si uisurus eum uiuo et uenturus in unum:

Vitam oro, patior quemuis durare laborem.

Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,

Nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere uitam,

580

Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,

Dum te, care puer, mea sola et sera uoluptas,

Complexu teneo, grauior neu nuntius auris

Vulneret." haec genitor digressu dicta supremo

Fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant.

585

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis

Aeneas inter primos et fidus Achates,

Inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas

In medio chlamyde et pictis conspectus in armis,

Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,

590

Quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,

Extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.

Stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur

Pulueream nubem et fulgentis aere cateruas.

Olli per dumos, qua proxima meta uiarum,

595

Armati tendunt; it clamor, et agmine facto

Quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.

Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,

Religione patrum late sacer; undique colles

Inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt.

600

Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos,

Aruorum pecorisque deo, lucumque diemque,

Qui primi finis aliquando habuere Latinos.

Haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant

Castra locis, celsoque omnis de colle uideri

605

Iam poterat legio et latis tendebat in aruis.

Huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus

Succedunt, fessique et equos et corpora curant.

At Venus aetherios inter dea candida nimbos

Dona ferens aderat; natumque in ualle reducta

610

Vt procul egelido secretum flumine uidit,

Talibus affata est dictis seque obtulit ultro:

"En perfecta mei promissa coniugis arte

Munera: ne mox aut Laurentis, nate, superbos

Aut acrem dubites in proelia poscere Turnum."

615

Dixit, et amplexus nati Cytherea petiuit,

Arma sub aduersa posuit radiantia quercu.

Ille deae donis et tanto laetus honore

Expleri nequit atque oculos per singula uoluit,

Miraturque interque manus et bracchia uersat

620

Terribilem cristis galeam flammasque minantem,

Fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,

Sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes

Solis inardescit radiis longeque refulget;

Tum leuis ocreas electro auroque recocto,

625

Hastamque et clipei non enarrabile textum.

Illic res Italas Romanorumque triumphos

Haud uatum ignarus uenturique inscius aeui

Fecerat ignipotens, illic genus omne futurae

Stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.

630

Fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro

Procubuisse lupam, geminos huic ubera circum

Ludere pendentis pueros et lambere matrem

Impauidos, illam tereti ceruice reflexam

Mulcere alternos et corpora fingere lingua.

635

Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas

Consessu caueae, magnis Circensibus actis,

Addiderat, subitoque nouum consurgere bellum

Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris.

Post idem inter se posito certamine reges

640

Armati Iouis ante aram paterasque tenentes

Stabant et caesa iungebant foedera porca.

Haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae

Distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),

Raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus

645

Per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres.

Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat

Accipere ingentique urbem obsidione premebat:

Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.

Illum indignanti similem similemque minanti

650

Aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles

Et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis.

In summo custos Tarpeiae Manlius arcis

Stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,

Romuleoque recens horrebat regia culmo.

655

Atque hic auratis uolitans argenteus anser

Porticibus Gallos in limine adesse canebat;

Galli per dumos aderant arcemque tenebant

Defensi tenebris et dono noctis opacae:

Aurea caesaries ollis atque aurea uestis,

660

Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla

Auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant

Gaesa manu, scutis protecti corpora longis.

Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos

Lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo

665

Extuderat, castae ducebant sacra per urbem

Pilentis matres in mollibus. hinc procul addit

Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,

Et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci

Pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,

670

Secretosque pios, his dantem iura Catonem.

Haec inter tumidi late maris ibat imago

Aurea, sed fluctu spumabat caerula cano,

Et circum argento clari delphines in orbem

Aequora uerrebant caudis aestumque secabant.

675

In medio classis aeratas, Actia bella,

Cernere erat, totumque instructo Marte uideres

Feruere Leucaten auroque effulgere fluctus.

Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar

Cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,

680

Stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas

Laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus.

Parte alia uentis et dis Agrippa secundis

Arduus agmen agens: cui, belli insigne superbum,

Tempora nauali fulgent rostrata corona.

685

Hinc ope barbarica uariisque Antonius armis,

Victor ab Aurorae populis et litore rubro,

Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum

Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.

Vna omnes ruere ac totum spumare reductis

690

Conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor.

Alta petunt; pelago credas innare reuulsas

Cycladas aut montis concurrere montibus altos,

Tanta mole uiri turritis puppibus instant.

Stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum

695

Spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt.

Regina in mediis patrio uocat agmina sistro,

Necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.

Omnigenumque deum monstra et latrator Anubis

Contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam

700

Tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors

Caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,

Et scissa gaudens uadit Discordia palla,

Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.

Actius haec cernens arcum intendebat Apollo

705

Desuper: omnis eo terrore Aegyptos et Indi,

Omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei.

Ipsa uidebatur uentis regina uocatis

Vela dare et laxos iam iamque immittere funis.

Illam inter caedes pallentem morte futura

710

Fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri,

Contra autem magno maerentem corpore Nilum

Pandentemque sinus et tota ueste uocantem

Caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos.

At Caesar, triplici inuectus Romana triumpho

715

Moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat,

Maxima ter centum totam delubra per urbem.

Laetitia ludisque uiae plausuque fremebant;

Omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;

Ante aras terram caesi strauere iuuenci.

720

Ipse sedens niueo candentis limine Phoebi

Dona recognoscit populorum aptatque superbis

Postibus; incedunt uictae longo ordine gentes,

Quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis.

Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,

725

Hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos

Finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,

Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,

Indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.

Talia per clipeum Vulcani, dona parentis,

730

Miratur rerumque ignarus imagine gaudet

Attollens umero famamque et fata nepotum.


2

strepuerunt M R

sonuerunt P  a.c.