Plinius carmina epistulis inserta 2

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Vt laus est cerae, mollis cedensque sequatur

     Si doctos digitos iussaque fiat opus

Et nunc informet Martem castamue Mineruam,

      Nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum,

5

Vtque sacri fontes non sola incendia sistunt,

     Saepe etiam flores uernaque prata iuuant:

Sic hominum ingenium flecti ducique per artes

      Non rigidas docta mobilitate decet.

2

fiat Plin. epist. 7, 9, 10 codd. aliqui

fingat Plin. epist. 7, 9, 10 edd.

Plin. epist. 7, 9, 10: atque adeo (cur enim te ad uersus non uerbibus adhorter?): "ut laus ... decet".