Martialis epigrammata 1, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay (1929)

Editing of the digital edition: A. Fusi (2009)

Other sections


Hic est quem legis ille, quem requiris,

Toto notus in orbe Martialis

Argutis epigrammaton libellis:

Cui, lector studiose, quod dedisti

5

Viuenti decus atque sentienti,

Rari post cineres habent poetae.

 

 


1—6

om. L P Q