Boethius consolatio Philosophiae 1, 7

Reference basis text: L. Bieler (1984)

Editing of the digital edition: A. Agnesini (2009)

Data insertion and check: P. Galligani


7

Nubibus atris

Condita nullum

Fundere possunt

Sidera lumen.

5

Si mare uoluens

Turbidus Auster

Misceat aestum,

Vitrea dudum

Parque serenis

10

Vnda diebus

Mox resoluto

Sordida caeno

Visibus obstat,

Quique uagatur

15

Montibus altis

Defluus amnis

Saepe resistit

Rupe soluti

Obice saxi.

20

Tu quoque si uis

Lumine claro

Cernere uerum,

Tramite recto

Carpere callem:

25

Gaudia pelle,

Pelle timorem

Spemque fugato

Nec dolor adsit.

Nubila mens est

30

Vinctaque frenis

Haec ubi regnant.