Boethius consolatio Philosophiae 4, 1

Testo base di riferimento: L. Bieler, 1984

Cura dell'edizione digitale: A. Agnesini, 2009

Inserimento e controllo dei dati: J. Guarneri


1.

Sunt etenim pennae uolucres mihi

Quae celsa conscendant poli;

Quas sibi cum uelox mens induit

Terras perosa despicit,

5

Aeris immensi superat globum

Nubesque postergum uidet

Quique agili motu calet aetheris

Transcendit ignis uerticem,

Donec in astriferas surgat domos

10

Phoeboque coniungat uias

Aut comitetur iter gelidi senis

Miles corusci sideris

Vel quocumque micans nox pingitur

Recurrat astri circulum

15

Atque ubi iam exhausti fuerit satis

Polum relinquat extimum

Dorsaque uelocis premat aetheris

Compos uerendi luminis.

Hic regum sceptrum dominus tenet

20

Orbisque habenas temperat

Et uolucrem currum stabilis regit

Rerum coruscus arbiter.

Huc te si reducem referat uia

Quam nunc requiris immemor

25

Haec," dices, "memini, patria est mihi,

Hinc ortus, hic sistam gradum."

Quodsi terrarum placeat tibi

Noctem relictam uisere,

Quos miseri toruos populi timent

30

Cernes tyrannos exsules.