Boethius consolatio Philosophiae 3, 11

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: J. Guarneri


11.

Quisquis profunda mente uestigat uerum

Cupitque nullis ille deuiis falli

In se reuoluat intimi lucem uisus

Longosque in orbem cogat inflectens motus

5

Animumque doceat quicquid extra molitur

Suis retrusum possidere thesauris;

Dudum quod atra texit erroris nubes

Lucebit ipso perspicacius Phoebo.

Non omne namque mente depulit lumen

10

Obliuiosam corpus inuehens molem;

Haeret profecto semen introrsum ueri

Quod excitatur uentilante doctrina;

Nam cur rogati sponte recta censetis

Ni mersus alto uiueret fomes corde?

15

Quodsi Platonis Musa personat uerum

Quod quisque discit immemor recordatur.