Boethius consolatio Philosophiae 3, 6

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: J. Guarneri


6.

Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;

Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.

Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,

Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo;

5

Hic clausit membris animos celsa sede petitos:

Mortales igitur cunctos edit nobile germen.

Quid genus et proauos strepitis? si primordia uestra

Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat

Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.