Praefatio
Summi poetae quae solent in uersibus,
Quos imperatorum modulantur laudibus,
Proferre, caelum cum petunt et sidera,
Aduersa naturae sequentes impie,
5
Tibi sciens quod displicent nimis pio,
Nihil nefandum, nil nisi uerum loquar.
Nam qui tribuit mortalibus caelestia,
Sapientium damnatur arbitrio pari
Et si qua uere praedicat, non creditur,
10
Cum falsa ceperit canens exordia.
Quare, precor, libenter audias tua.
Quae cuncta non ego potero producere
(Non mille dentur si mihi linguae, simul
Fons ingeni si carmen effundens nouum),
15
Sed parte, ferre qua ualeo pro uiribus,
Decerpta lucem conferant quae cantibus.
Quod more miro fit: solent nam carmina
Addere decus rebus magis quam sumere.
Deo fauente iam subibo pondera
20
Laudis, serenus quae releuat uultus mihi,
Praesens ubique cernitur qui sensibus,
Arcana nudans principis mitissimi.