Quattuor ante dies quam lux Sextilis adusti
Prima spiciferum proferat orbe caput,
Natalis nostris decimus sextusque coletur,
Aduentu felix qui petit esse tuo.
5
Non tibi gemmatis ponentur prandia mensis,
Assyrius murex nec tibi sigma dabit;
Nec per multiplices abaco splendente cauernas
Argenti nigri pondera defodiam;
Nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
10
Crustatum stringat tortilis ansa latus.
Fercula sunt nobis mediocria, non ita facta
Mensurae ut grandis suppleat ars pretium.
Non panes Libyca solitos flauescere Syrte
Accipiet Galli rustica mensa tui.
15
Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna
Quaeque Sarepteno palmite missa bibas.
Pocula non hic sunt inlustria nomine pagi
Quod posuit nostris ipse triumuir agris.
Tu tamen ut uenias petimus; dabit omnia Christus,
20
Hic mihi qui patriam fecit amore tuo.