Sidonius Apollinaris carmina 4

Testo base di riferimento: A. Loyen, 1960

Cura dell'edizione digitale: T. Brolli, 2009


Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi

      Volueret inflatos murmura per calamos,

Praestitit afflicto ius uitae Caesar et agri,

      Nec stetit ad tenuem celsior ira reum;

5

Sed rus concessum dum largo in principe laudat,

      Caelum pro terris rustica Musa dedit,

Nec fuit inferius Phoebeia dona referre:

      Fecerat hic dominum, fecit et ille deum.

Et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto

10

      Carminis est auctor qui fuit et ueniae.

Sic mihi diuerso nuper sub Marte cadenti

      Iussisti, uictor, uictor ut essem animo.

Seruiat ergo tibi seruati lingua poetae

      Atque meae uitae laus tua sit pretium.

15

Non ego mordaci fodiam modo dente Maronem

      Nec ciuem carpam, terra Sabella, tuum.

Res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;

      Vincant eloquio, dummodo nos domino.