Martianus Capella de nuptiis Philologiae et Mercurii 6, 583


583.

Constitit attonito spectans stellantia uisu,

      Et decuit crinis puluereique pedes.

Ipsa etiam laeua sphaera fulgebat honora

      Assimilis mundo sideribusque fuit;

5

Nam globus et circi zonaeque ac fulgida signa

      Nexa recurrebant arte locata pari.

Tellus, quae rapidum consistens suscipit orbem,

      Puncti instar medio haeserat ima loco.

Hanc tener et uitreis circumuolitabilis auris

10

      Aer complectens imbrificabat aquis.

Quae tamen immenso, quo cingitur illa, profundo

      Interriuata marmore tellus erat.

Texerat exterior qui fulgit circulus ornis

      Aetheris astrifico lumina multa peplo.

15

Hinc nitidus rutilum Titan succenderat orbem.

      Moxque imitata pium lactea Luna diem.

Sic igitur furuae oculos splendescere noctis

      Cerneres ex auro ut sacra flamma micat.

Sic Cypris Oceani perfuso sidere lymphis

20

      Lucifero annuerat lumina tota suo.

Omnia compar habet paribus sub legibus ordo,

      Nec minus haec mira est quam domus alta deum.

Hanc mundo assimilem stupuit Trinacria tellus

      Archimedea astrificante manu.

25

O felix cura et mentis prudentia maior

      Corpore sub nostro aequiperasse Iouem.