Prudentius psychomachia, praef.

Reference basis text: J. Bergman, 1926

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2010


Praefatio

Senex fidelis prima credendi uia

Abram, beati seminis serus pater,

Adiecta cuius nomen auxit syllaba,

Abram parenti dictus Abraham deo,

5

Senile pignus qui dicauit uictimae

Docens ad aram cum litare quis uelit

Quod dulce cordi quod pium quod unicum

Deo libenter offerendum credito,

Pugnare nosmet cum profanis gentibus

10

Suasit suumque suasor exemplum dedit

Nec ante prolem coniugalem gignere

Deo placentem, matre uirtute editam,

Quam strage multa bellicosus spiritus

Portenta cordis seruientis uicerit.

15

Victum feroces forte reges ceperant

Loth inmorantem criminosis urbibus

Sodomae et Gomorrae, quas fouebat aduena

Pollens honore patruelis gloriae

Abram sinistris excitatus nuntiis

20

Audit propinquum sorte captum bellica

Seruire duris barbarorum uinculis.

Armat trecentos terque senos uernulas,

Pergant ut hostis terga euntis caedere,

Quem gaza diues ac triumphus nobilis

25

Captis tenebant inpeditum copiis.

Quin ipse ferrum stringit et plenus deo

Reges superbos mole praedarum graues

Pellit fugatos, sauciatos proterit.

Frangit catenas et rapinam liberat:

30

Aurum puellas paruulos monilia

Oues equarum uasa uestem buculas.

Loth ipse ruptis expeditus nexibus

Attrita bacis colla liber erigit.

Abram triumphi dissipator hostici

35

Redit recepta prole fratris inclytus

Ne quam fidelis sanguinis prosapiam

Vis pessimorum possideret principum.

Adhuc recentem caede de tanta uirum

Donat sacerdos ferculis caelestibus,

40

Dei sacerdos rex et idem praepotens

Origo cuius fonte inenarrabili

Secreta nullum prodit auctorem sui

Melchisedec, qua stirpe quis maioribus

Ignotus uni cognitus tantum deo.

45

Mox et triformis angelorum trinitas

Senis reuisit hospitis mapalia,

Et iam uietam Sarra in aluum fertilis

Munus iuuentae mater exsanguis stupet

Herede gaudens et cachinni paenitens.

50

Haec ad figuram praenotata est linea

Quam nostra recto uita resculpat pede:

Vigilandum in armis pectorum fidelium

Omnemque nostri portionem corporis

Quae capta foedae seruiat libidini

55

Domi coactis liberandam uiribus,

Nos esse large uernularum diuites,

Si quid trecenti bis nouenis additis

Possint figura nouerimus mystica.

Mox ipse Christus, qui sacerdos uerus est,

60

Parente natus alto et ineffabili

Cibum beatis offerens uictoribus

Paruam pudici cordis intrabit casam

Monstrans honorem trinitatis hospitae.

Animam deinde spiritus conplexibus

65

Pie maritam, prolis expertem diu,

Faciet perenni fertilem de semine,

Tunc sera dotem possidens puerpera

Herede digno patris inplebit domum.