Prudentius hamartigenia, praef.

Reference basis text: R. Palla, 1981

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2009


Praefatio

Fratres ephebi fossor et pastor duo,

Quos feminarum prima primos procreat,

Sistunt ad aram de laborum fructibus

Deo sacranda munerum primordia.

5

Hic terrulentis, ille uiuis fungitur.

Certante uoto discrepantes inmolant

Fetum bidentis alter ast alter scrobis.

Deus minoris conprobauit hostiam,

Reiecit illam quam parauit grandior.

10

Vox ecce summo missa persultat throno:

'Cain, quiesce; namque si recte offeras

Oblata nec tu lege recta diuidas,

Peruersa nigram uota culpam traxerint.'

Armat deinde parricidalem manum

15

Frater probatae sanctitatis aemulus,

Germana curuo colla frangit sarculo.

Mundum recentem caede tinguit inpia

Sero expiandum iam senescentem sacro

Cruore Christi quo peremptor concidit.

20

Mors prima coepit innocentis uulnere,

Cessit deinde uulnerato innoxio.

Per crimen orta dissoluta est crimine,

Abel quod ante perculit, Christum dehinc.

Finita et ipsa est finis exsortem petens.

25

Ergo ex futuris prisca coepit fabula

Factoque primo res notata est ultima,

Vt ille mortis inchoator rusticus

Insulsa terrae deferens libamina

Deumque rerum mortuarum deputans

30

Rastris redacta digna sacris crederet,

Viuentis atrox aemulator hostiae.

Agnosco nempe quem figura haec denotet,

Quis fratricida, quis peremptor inuidus

Praue sacrorum disciplinam diuidat,

35

Mactare dum se uota censet rectius.

Marcion, arui forma corruptissimi,

Docet duitas discrepare a spiritu

Contaminatae dona carnis offerens

Et segregatim numen aeternum colens.

40

Qui si quiescat nec monentem neglegat,

Pacem quieta diligat germanitas

Vnum atque uiuum fassa uiuorum deum.

Hic se caduco dedicans mysterio

Summam profanus diuidit substantiam;

45

Malum bonumque ceu duorum separans

Regnum deorum sceptra committit duo,

Deum esse credens quem fatetur pessimum.

Cain cruentus, unitatis inuidus,

Mundi colonus, inmolator squalidus,

50

Cuius litamen sordet et terram sapit,

Terram caduci corporis, uenam putrem,

Vmore denso conglobatam et puluere,

Natura cuius fraude floret fertili

Fecunda fundens noxiorum crimina

55

Animaeque uitam labe carnis enecat.

Caro in sororem tela mentem dirigit,

Mens in cerebro uentilatur ebrio,

Ex quo furores suculentos conligit

Madens ueneno corporis lymfatico.

60

Deum perennem findit in duos deos,

Audet secare numen insecabile.

Cadit perempta denegans unum deum,

Cain triumphat morte fratris halitus.