Iuuenalis saturae 14


Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra

Et nitidis maculam haesuram figentia rebus,

Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.

Si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres

5

Bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo.

Nec melius de se cuiquam sperare propinquo

Concedet iuuenis, qui radere tubera terrae,

Boletum condire et eodem iure natantis

Mergere ficedulas didicit nebulone parente

10

Et cana monstrante gula. cum septimus annus

Transierit puerum, nondum omni dente renato,

Barbatos licet admoueas mille inde magistros,

Hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu

Semper et a magna non degenerare culina.

15

Mitem animum et mores modicis erroribus aequos

Praecipit atque animas seruorum et corpora nostra

Materia constare putat paribusque elementis,

An saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo

Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis

20

Comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,

Tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato

Vritur ardenti duo propter lintea ferro?

Quid suadet iuueni laetus stridore catenae,

Quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?

25

Rusticus expectas ut non sit adultera Largae

Filia, quae numquam maternos dicere moechos

Tam cito nec tanto poterit contexere cursu

Vt non ter deciens respiret? conscia matri

Virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas

30

Implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.

Sic natura iubet: uelocius et citius nos

Corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis

Cum subeant animos auctoribus. unus et alter

Forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna

35

Et meliore luto finxit praecordia Titan,

Sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt

Et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae.

Abstineas igitur damnandis. huius enim uel

Vna potens ratio est, ne crimina nostra sequantur

40

Ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis

Turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam

Quocumque in populo uideas, quocumque sub axe,

Sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam.

Nil dictu foedum uisuque haec limina tangat

45

Intra quae pater est. procul, a procul inde puellae

Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

Maxima debetur puero reuerentia, si quid

Turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,

Sed peccaturo obstet tibi filius infans.

50

Nam si quid dignum censoris fecerit ira

Quandoque et similem tibi se non corpore tantum

Nec uultu dederit, morum quoque filius et qui

Omnia deterius tua per uestigia peccet,

Corripies nimirum et castigabis acerbo

55

Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.

Vnde tibi frontem libertatemque parentis,

Cum facias peiora senex uacuumque cerebro

Iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat?

Hospite uenturo cessabit nemo tuorum.

60

"Verre pauimentum, nitidas ostende columnas,

Arida cum tota descendat aranea tela,

Hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter"

Vox domini furit instantis uirgamque tenentis.

Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino

65

Atria displiceant oculis uenientis amici,

Ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno

Semodio scobis haec emendat seruulus unus:

Illud non agitas, ut sanctam filius omni

Aspiciat sine labe domum uitioque carentem?

70

Gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti,

Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,

Vtilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

Moribus instituas. serpente ciconia pullos

75

Nutrit et inuenta per deuia rura lacerta:

Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.

Vultur iumento et canibus crucibusque relictis

Ad fetus properat partemque cadaueris adfert:

Hic est ergo cibus magni quoque uulturis et se

80

Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.

Sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae

In saltu uenantur aues, hinc praeda cubili

Ponitur: inde autem cum se matura leuauit

Progenies stimulante fame festinat ad illam

85

Quam primum praedam rupto gustauerat ouo.

Aedificator erat Caetronius et modo curuo

Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,

Nunc Praenestinis in montibus alta parabat

Culmina uillarum Graecis longeque petitis

90

Marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem,

Vt spado uincebat Capitolia nostra Posides.

Dum sic ergo habitat Caetronius, imminuit rem,

Fregit opes, nec parua tamen mensura relictae

Partis erat. totam hanc turbauit filius amens,

95

Dum meliore nouas attollit marmore uillas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem

Nil praeter nubes et caeli numen adorant,

Nec distare putant humana carne suillam,

Qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;

100

Romanas autem soliti contemnere leges

Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius,

Tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses

Non monstrare uias eadem nisi sacra colenti,

Quaesitum ad fontem solos deducere uerpos.

105

Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux

Ignaua et partem uitae non attigit ullam.

Sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam

Inuiti quoque auaritiam exercere iubentur.

Fallit enim uitium specie uirtutis et umbra,

110

Cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum,

Nec dubie tamquam frugi laudetur auarus,

Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum

Certa magis quam si fortunas seruet easdem

Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de

115

Quo loquor egregium populus putat adquirendi

Artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris

[Sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]

Incude adsidua semperque ardente camino.

[Et pater ergo animi felices credit auaros]

120

Qui miratur opes, qui nulla exempla beati

Pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa

Ire uia pergant et eidem incumbere sectae.

Sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos

Imbuit et cogit minimas ediscere sordes;

125

Mox adquirendi docet insatiabile uotum.

Seruorum uentres modio castigat iniquo

Ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam

Mucida caerulei panis consumere frusta,

Hesternum solitus medio seruare minutal

130

Septembri nec non differre in tempora cenae

Alterius conchem aestiuam cum parte lacerti

Signatam uel dimidio putrique siluro

Filaque sectiui numerata includere porri.

Inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

135

Sed quo diuitias haec per tormenta coactas,

Cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,

Vt locuples moriaris, egentis uiuere fato?

Interea, pleno cum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit,

140

Et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur

Altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum

Et proferre libet finis maiorque uidetur

Et melior uicina seges; mercaris et hanc et

Arbusta et densa montem qui canet oliua.

145

Quorum si pretio dominus non uincitur ullo,

Nocte boues macri lassoque famelica collo

Iumenta ad uiridis huius mittentur aristas

Nec prius inde domum quam tota noualia saeuos

In uentres abeant, ut credas falcibus actum.

150

Dicere uix possis quam multi talia plorent

Et quot uenales iniuria fecerit agros.

Sed qui sermones, quam foede bucina famae!

"Quid nocet haec?" inquit "tunicam mihi malo lupini

Quam si me toto laudet uicinia pago

155

Exigui ruris paucissima farra secantem."

Scilicet et morbis et debilitate carebis

Et luctum et curam effugies, et tempora uitae

Longa tibi posthac fato meliore dabuntur,

Si tantum culti solus possederis agri

160

Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

Mox etiam fractis aetate ac Punica passis

Proelia uel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos

Tandem pro multis uix iugera bina dabantur

Vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris

165

Nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae

Curta fides patriae. saturabat glebula talis

Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat

Vxor et infantes ludebant quattuor, unus

Vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum

170

A scrobe uel sulco redeuntibus altera cena

Amplior et grandes fumabant pultibus ollae.

Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.

Inde fere scelerum causae, nec plura uenena

Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum

175

Humanae mentis uitium quam saeua cupido

Immodici census. nam diues qui fieri uult,

Et cito uult fieri; sed quae reuerentia legum,

Quis metus aut pudor est umquam properantis auari?

"Viuite contenti casulis et collibus istis,

180

O pueri," Marsus dicebat et Hernicus olim

Vestinusque senex, "panem quaeramus aratro,

Qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,

Quorum ope et auxilio gratae post munus aristae

Contingunt homini ueteris fastidia quercus.

185

Nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto

Per glaciem perone tegi, qui summouet euros

Pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis

Ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit."

Haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc

190

Post finem autumni media de nocte supinum

Clamosus iuuenem pater excitat: "accipe ceras,

Scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras

Maiorum leges; aut uitem posce libello,

Sed caput intactum buxo narisque pilosas

195

Adnotet et grandes miretur Laelius alas;

Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,

Vt locupletem aquilam tibi sexagesimus annus

Adferat; aut, longos castrorum ferre labores

Si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem

200

Cum lituis audita, pares quod uendere possis

Pluris dimidio, nec te fastidia mercis

Vllius subeant ablegandae Tiberim ultra,

Neu credas ponendum aliquid discriminis inter

Vnguenta et corium: lucri bonus est odor ex re

205

Qualibet. illa tuo sententia semper in ore

Versetur dis atque ipso Ioue digna poeta:

Vnde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."

[Hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae,

Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]

210

Talibus instantem monitis quemcumque parentem

Sic possem adfari: "dic, o uanissime, quis te

Festinare iubet? meliorem praesto magistro

Discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax

Praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles

215

Parcendum est teneris; nondum impleuere medullas

Maturae mala nequitiae. cum pectere barbam

Coeperit et longae mucronem admittere cultri,

Falsus erit testis, uendet periuria summa

Exigua et Cereris tangens aramque pedemque.

220

Elatam iam crede nurum, si limina uestra

Mortifera cum dote subit. quibus illa premetur

Per somnum digitis! nam quae terraque marique

Adquirenda putas breuior uia conferet illi;

Nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam

225

Mandaui" dices olim "nec talia suasi."

Mentis causa malae tamen est et origo penes te.

Nam quisquis magni census praecepit amorem

Et laeuo monitu pueros producit auaros

[Et qui per fraudes patrimonia conduplicari]

230

Dat libertatem et totas effundit habenas

Curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit

Et te contempto rapitur metisque relictis.

Nemo satis credit tantum delinquere quantum

Permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.

235

Cum dicis iuueni stultum qui donet amico,

Qui paupertatem leuet attollatque propinqui,

Et spoliare doces et circumscribere et omni

Crimine diuitias adquirere, quarum amor in te

Quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum

240

Dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus,

In quorum sulcis legiones dentibus anguis

Cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt

Continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.

Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,

245

Flagrantem late et rapientem cuncta uidebis.

Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum

In cauea magno fremitu leo tollet alumnus.

Nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas

Expectare colus: morieris stamine nondum

250

Abrupto. iam nunc obstas et uota moraris,

Iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.

Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates

Composuit: si uis aliam decerpere ficum

Atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,

255

Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex."

Monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra,

Nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,

Si spectes quanto capitis discrimine constent

Incrementa domus, aerata multus in arca

260

Fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi,

Ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res

Non potuit seruare suas. ergo omnia Florae

Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:

Tanto maiores humana negotia ludi.

265

An magis oblectant animum iactata petauro

Corpora quique solet rectum descendere funem

Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris

Atque habitas, coro semper tollendus et austro,

Perditus *ac uilis* sacci mercator olentis,

270

Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

Passum et municipes Iouis aduexisse lagonas?

Hic tamen ancipiti figens uestigia planta

Victum illa mercede parat, brumamque famemque

Illa reste cauet: tu propter mille talenta

275

Et centum uillas temerarius. aspice portus

Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam

In pelago. ueniet classis quocumque uocarit

Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum

Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta

280

Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

Grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti

Inde domum possis tumidaque superbus aluta,

Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos.

Non unus mentes agitat furor. ille sororis

285

In manibus uultu Eumenidum terretur et igni,

Hic boue percusso mugire Agamemnona credit

Aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,

Curatoris eget qui nauem mercibus implet

Ad summum latus et tabula distinguitur unda,

290

Cum sit causa mali tanti et discriminis huius

Concisum argentum in titulos faciesque minutas.

Occurrunt nubes et fulgura: "soluite funem"

Frumenti dominus clamat piperisue coempti,

"Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;

295

Aestiuom tonat." infelix hac forsitan ipsa

Nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur

Obrutus et zonam laeua morsuque tenebit.

Sed cuius uotis modo non suffecerat aurum

Quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena,

300

Frigida sufficient uelantes inguina panni

Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem

Dum rogat et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura maiore metuque

Seruantur: misera est magni custodia census.

305

Dispositis praediues amis uigilare cohortem

Seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro

Electro signisque suis Phrygiaque columna

Atque ebore et lata testudine. dolia nudi

Non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet

310

Cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.

Sensit Alexander, testa cum uidit in illa

Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

Nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem

Passurus gestis aequanda pericula rebus.

315

Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

Nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae

Sufficiat census, si quis me consulat, edam:

In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,

Quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,

320

Quantum Socratici ceperunt ante penates;

Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.

Acribus exemplis uideor te cludere? misce

Ergo aliquid nostris de moribus, effice summam

Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.

325

Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,

Sume duos equites, fac tertia quadringenta.

Si nondum impleui gremium, si panditur ultra,

Nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna

Sufficient animo nec diuitiae Narcissi,

330

Indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius

Paruit imperiis uxorem occidere iussus.