Orbem iam totum uictor Romanus habebat
Qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque
Nec satiatus erat. Grauidis freta pulsa carinis
Iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
5
Si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum,
Hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
Quaerebantur opes. Non uulgo nota placebant
Gaudia, non usu plebeio trita uoluptas.
Aes Ephyreiacum laudabat miles, in ima
10
Quaesitus tellure nitor certauerat ostro,
Hinc Numidae accierant, illinc noua uellera Seres
Atque Arabum populus sua despoliauerat arua.
Ecce aliae clades et laesae uulnera pacis.
Quaeritur in siluis auro fera, et ultimus Hammon
15
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
Ad mortes pretiosa; fames premit aduena classes,
Tigris et aurata gradiens uectatur in aula,
Vt bibat humanum populo plaudente cruorem.
Heu, pudet effari perituraque prodere fata!
20
Persarum ritu male pubescentibus annis
Surripuere uiros, exsectaque uiscera ferro
In uenerem fregere, atque ut fuga mobilis aeui
Circumscripta mora properantes differat annos,
Quaerit se natura nec inuenit. Omnibus ergo
25
Scorta placent fractique enerui corpore gressus
Et laxi crines et tot noua nomina uestis
Quaeque uirum quaerunt. Ecce Afris eruta terris
Citrea mensa greges seruorum ostrumque renidens
Ponitur ac maculis imitatur uilius aurum
30
Quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
Turba sepulta mero circum uenit, omniaque orbis
Praemia correptis miles uagus esurit armis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
Ad mensam uiuus perducitur, atque Lucrinis
35
Eruta litoribus uendunt conchylia cenas
Vt renouent per damna famem. Iam Phasidos unda
Orbata est auibus, mutoque in litore tantum
Solae desertis aspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor est emptique Quirites
40
Ad praedam strepitumque lucri suffragia uertunt.
Venalis populus, uenalis curia patrum:
Est fauor in pretio. Senibus quoque libera uirtus
Exciderat, sparsisque opibus conuersa potestas
Ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
45
Pellitur a populo uictus Cato; tristior ille est,
Qui uicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
Namque - hoc dedecoris populo morumque ruina-
Non homo pulsus erat, sed in uno uicta potestas
Romanumque decus. Quare tam perdita Roma
50
Ipsa sui merces erat et sine uindice praeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem
Faenoris illuuies ususque exederat aeris
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
Sed ueluti tabes tacitis concepta medullis
55
Intra membra furens curis latrantibus errat.
Arma placent miseris, detritaque commoda luxu
Vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
Quae poterant artes sana ratione mouere,
60
Ni furor et bellum ferroque excita libido?
Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
Armorum strue diuersa feralis Enyo.
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,
65
Et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra
Diuisit cineres. Hos gloria reddit honores.
Est locus exciso penitus demersus hiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arua,
Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra
70
Qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
Non haec autumno tellus uiret aut alit herbas
Caespite laetus ager, non uerno persona cantu
Mollia discordi strepitu uirgulta loquuntur
Sed chaos et nigro squalentia pumice saxa
75
Gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has inter sedes Ditis pater extulit ora
Bustorum flammis et cana sparsa fauilla,
Ac tali uolucrem Fortunam uoce lacessit:
"Rerum humanarum diuinarumque potestas
80
Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,
Quae noua semper amas et mox possessa relinquis,
Ecquid Romano sentis te pondere uictam
Nec posse ulterius perituram extollere molem?
Ipsa suas uires odit Romana iuuentus
85
Et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
Luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,
Expelluntur aquae saxis, mare nascitur aruis,
Et permutata rerum statione rebellant.
90
En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit
Molibus insanis tellus, iam montibus haustis
Antra gemunt, et dum uanos lapis inuenit usus,
Inferni manes caelum sperare fatentur.
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia uultum,
95
Romanosque cie, ac nostris da funera regnis.
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,
Nec mea Tisiphone sitientis perluit artus
Ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus
Extulit in lucem nutritas sanguine fruges."
100
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
Conatus rupto tellurem soluit hiatu.
Tunc Fortuna leui defudit pectore uoces:
"O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
Si modo uera mihi fas est impune profari
105
Vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
Pectore in hoc leuiorque exurit flamma medullas.
Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
Muneribusque meis irascor. Destruet istas
Idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
110
Quippe cremare uiros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
Et Libyae cerno tua, Nile gementia claustra
115
Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
Atque animas accerse nouas. Vix nauita Porthmeus
Sufficiet simulacra uirum traducere cumba;
Classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina
120
Pallida Tisiphone, concisaque uulnera mande.
Ad Stygios manes laceratus ducitur orbis."
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
Intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto
125
Telluris pauitans fraternos palluit ictus.
Continuo clades hominum uenturaque damna
Auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
Deformis Titan uultum caligine texit:
Ciuiles acies iam tum spirare putares.
130
Parte alia plenos exstinxit Cynthia uultus
Et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
Verticibus lapsis montis iuga, nec uaga passim
Flumina per notas ibant morientia ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
135
Sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna uoratur
Ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
Vmbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata nouis incendia ducit
140
Sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
Haec ostenta breui soluit deus. Exuit omnes
Quippe moras Caesar, uindictaeque actus amore
Gallica proiecit, ciuilia sustulit arma.
Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae
145
Descendunt rupes et se patiuntur adiri,
Est locus Herculeis aris sacer: hunc niue dura
Claudit hiemps canoque ad sidera uertice tollit.
Caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti
Mansuescit radiis, non uerni temporis aura,
150
Sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis.
Totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
Haec ubi calcauit Caesar iuga milite laeto
Optauitque locum, summo de uertice montis
Hesperiae campos late prospexit, et ambas
155
Intentans cum uoce manus ad sidera dixit:
"Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus,
Armis laeta meis olimque onerata triumphis,
Testor ad has acies inuitum arcessere Martem,
Inuitas me ferre manus. Sed uulnere cogor,
160
Pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo,
Dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, uincendo certior exsul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
Esse nocens coepi. Quamquam quos gloria terret
165
Aut qui sunt qui bella uident? Mercedibus emptae
Ac uiles operae, quorum est mea Roma nouerca.
At, reor, haud impune, nec hanc sine uindice dextram
Vinciet ignauus. Victores ite furentes,
Ite mei comites, et causam dicite ferro.
170
Namque omnes unum crimen uocat, omnibus una
Impendet clades. Reddenda est gratia uobis,
Non solus uici. Quare, quia poena tropaeis
Imminet, et sordes meruit uictoria nostra,
Iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
175
Et temptate manus. Certe mea causa peracta est:
Inter tot fortes armatus nescio uinci."
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
Omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
180
Insolitae uoces flamma sonuere sequenti.
Ipse nitor Phoebi uulgato laetior orbe
Creuit, et aurato praecinxit fulgure uultus.
Fortior ominibus mouit Mauortia signa
Caesar, et insolitos gressu prior occupat ausus.
185
Prima quidem glacies et cana uincta pruina
Non pugnauit humus mitique horrore quieuit.
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
Et pauidus quadrupes undarum uincula rupit,
Incaluere niues. Mox flumina montibus altis
190
Vndabant modo nata, sed haec quoque -iussa putares-
Stabant, et uincta fluctus stupuere ruina,
Et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
Tum uero male fida prius uestigia lusit
Decepitque pedes: pariter turmaeque uirique
195
Armaque congesta strue deplorata iacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
Exonerabantur, nec rupti turbine uenti
Derant, aut tumida confractum grandine caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
200
Et concreta gelu ponti uelut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus niue uictaque caeli
Sidera, uicta suis haerentia flumina ripis;
Nondum Caesar erat; sed magnam nixus in hastam
Horrida securis frangebat gressibus arua,
205
Qualis Caucasea decurrens arduus arce
Amphitryoniades, aut toruo Iuppiter ore,
Cum se uerticibus magni demisit Olympi
Et periturorum deiecit tela Gigantum.
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
210
Interea uolucer motis conterrita pinnis
Fama uolat summique petit iuga celsa Palati,
Atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
Iam classes fluitare mari totasque per Alpes
Feruere Germano perfusas sanguine turmas.
215
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
Ante oculos uolitant. Ergo pulsata tumultu
Pectora perque duas scinduntur territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur,
Et patria pontus iam tutior. Est magis arma
220
Qui temptare uelit fatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
Hos inter motus populus, miserabile uisu,
Quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites
225
Rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu pauida natos tenet, ille penates
Occultat gremio, deploratumque relinquit
Limen, et absentem uotis interficit hostem.
Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant
230
Grandaeuosque patres, onerisque ignara iuuentus
Id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
Hic uehit imprudens praedamque in proelia ducit.
Ac uelut ex alto cum magnus inhorruit auster
Et pulsas euertit aquas, non arma ministris,
235
Non regumen prodest, ligat alter pondera pinus,
Alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit,
Hic dat uela fugae fortunaeque omnia credit.
Quid tam parua queror? Gemino cum consule Magnus,
Ille tremor Ponti saeuique repertor Hydaspis
240
Et piratarum scopulus, modo quem ter ouantem
Iuppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus
Et ueneratus erat summissa Bosporos unda
-Pro pudor!- imperii deserto nomine fugit,
Vt Fortuna leuis Magni quoque terga uideret.
245
Ergo tanta lues diuum quoque numina uidit,
Consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
Mitis turba deum terras exosa furentes
Deserit, atque hominum damnatum auertitur agmen.
Pax prima ante alias niueos pulsata lacertos
250
Abscondit galea uictum caput, atque relicto
Orbe fugax Ditis petit implacabile regnum.
Huic comes it summissa Fides, et crine soluto
Iustitia, ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit
255
Emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
Et Bellona minax, facibusque armata Megaera
Letumque, Insidiaeque, et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis
Sanguineum late tollit caput, oraque mille
260
Vulneribus confossa cruenta casside uelat;
Haeret detritus laeuae Mauortius umbo
Innumerabilibus telis grauis, atque flagranti
Stipite dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos, mutataque sidera pondus
265
Quaesiuere suum; namque omnis regia caeli
In partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
Pallas, et ingentem quatiens Mauortius hastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
270
Excipit, ac totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine
Extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
Concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
Stabant aerati scabra rubigine dentes,
275
Tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
Atque inter torto laceratam pectore uestem
Sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
Alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
280
Vnde omnes terras atque omnia litora posset
Aspicere ac toto fluitantes orbe cateruas,
Atque has erumpit furibundo pectore uoces:
"Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
Sumite, et in medias immittite lampadas urbes.
285
Vincetur quicumque latet; non femina cesset,
Non puer aut aeuo iam desolata senectus;
Ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
290
Quid porro tu, diue, tuis cunctaris in armis,
Non frangis portas, non muris oppida soluis
Thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere
Thessalicosque sinus humano sanguine tingue."
295
Factum est in terris quicquid Discordia iussit.