Petronius satyricon 89

Other sections


Iam decuma maestos inter ancipites metus

Phrygas obsidebat messis, et uatis fides

Calchantis atro dubia pendebat metu,

Cum Delio profante caesi uertices

5

Idae trahuntur, scissaque in molem cadunt

Robora, minacem quae figurarent equum.

Aperitur ingens antrum et obducti specus,

Qui castra caperent. Huc decenni proelio

Irata uirtus abditur, stipant graues

10

† recessus Danai et in uoto latent †

O patria, pulsas mille credidimus rates

Solumque bello liberum: hoc titulus fero

Incisus, hoc ad fata compositus Sinon

Firmabat et mendacium in damnum potens.

15

Iam turba portis libera ac bello carens

In uota properat. Fletibus manant genae,

Mentisque pauidae gaudium lacrimas habet.

Quas metus abegit. Namque Neptuno sacer

Crinem solutus omne Laocoon replet

20

Clamore uulgus. Mox reducta cuspide

Vterum notauit, fata sed tardant manus,

Ictusque resilit et dolis addit fidem.

Iterum tamen confirmat inualidam manum

Altaque bipenni latera pertemptat. Fremit

25

Captiua pubes intus, et dum murmurat,

Roborea moles spirat alieno metu.

Ibat iuuentus capta, dum Troiam capit,

Bellumque totum fraude ducebat noua.

Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare

30

Dorso repleuit, tumida consurgunt freta

Vndaque resultat scissa tranquillo minor,

Qualis silenti nocte remorum sonus

Longe refertur, cum premunt classes mare

Pulsumque marmor abiete imposita gemit.

35

Respicimus: angues orbibus geminis ferunt

Ad saxa fluctus, tumida quorum pectora

Rates ut altae lateribus spumas agunt.

Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae

Consentiunt luminibus, fulmineum iubar

40

Incendit aequor sibilisque undae tremunt.

Stupuere mentes. Infulis stabant sacri

Phrygioque cultu gemina nati pignora

Lauconte. Quos repente tergoribus ligant

Angues corusci. Paruulas illi manus

45

Ad ora referunt, neuter auxilio sibi,

Vterque fratri; transtulit pietas uices

Morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.

Accumulat ecce liberum funus parens,

Infirmus auxiliator. Inuadunt uirum

50

Iam morte pasti membraque ad terram trahunt.

Iacet sacerdos inter aras uictima

Terramque plangit. Sic profanatis sacris

Peritura Troia perdidit primum deos.

Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar

55

Minora ducens astra radianti face,

Cum inter sepultos Priamidas nocte et mero

Danai relaxant claustra et effundunt uiros.

Temptant in armis se duces, ceu ubi solet

Nodo remissus Thessali quadrupes iugi

60

Ceruicem et altas quatere ad excursum iubas.

Gladios retractant, commouent orbes manu

Bellumque sumunt. Hic graues alius mero

Obtruncat, et continuat in mortem ultimam

Somnos; ab aris alius accendit faces

65

Contraque Troas inuocat Troiae sacra.