Plautus Miles gloriosus


Curate ut splendor meo sit clupeo clarior

Quam solis radii esse olim quom sudumst solent,

Vt, ubi usus ueniat, contra conserta manu

Praestringat oculorum aciem in acie hostibus.

5

Nam ego hanc machaeram mihi consolari uolo,

Ne lamentetur neue animum despondeat,

Quia se iam pridem feriatam gestitem,

Quae misera gestit fartem facere ex hostibus.

Sed ubi Artotrogus hic est? Stat propter uirum

10

Fortem atque fortunatum et forma regia,

Tum bellatorem - Mars haud ausit dicere

Neque aequiperare suas uirtutes ad tuas.

Quemne ego seruaui in campis Curculionieis.

Vbi Bumbomachides Clutomestoridysarchides

15

Erat imperator summus, Neptuni nepos?

Memini. Nempe illum dicis cum armis aureis,

Quoius tu legiones difflauisti spiritu,

Quasi uentus folia aut peniculum tectorium.

Istuc quidem edepol nihil est. Nihil hercle hoc quidemst

20

Praeut alia dicam - quae tu numquam feceris.

Peiiuriorem hoc hominem si quis uiderit

Aut gloriarum pleniorem quam illic est,

Me sibi habeto, ego me mancupio dabo;

Nisi unum, epityra estur insanum bene.

25

Vbi tu es? Eccum. Edepol uel elephanto in India,

Quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.

Quid, "bracchium"? Illud dicere uolui, "femur."

At indiligenter iceram. Pol si quidem

Conixus esses, per corium, per uiscera

30

Perque os elephanti transmineret bracchium.

Nolo istaec hic nunc. Ne hercle operae pretium quidemst

Mihi te narrare tuas qui uirtutes sciam.

Venter creat omnis hasce aerumnas: auribus

Peraudienda sunt, ne dentes dentiant,

35

Et adsentandumst quidquid hic mentibitur.

Quid illuc quod dico? Ehem, scio iam quid uis dicere.

Factum herclest, memini fieri. Quid id est? Quidquid est.

Habes - Tabellas uis rogare. Habeo, et stilum.

Facete aduortis tuom animum ad animum meum.

40

Nouisse mores tuos me meditate decet

Curamque adhibere ut praeolat mihi quod tu uelis.

Ecquid meministi? Memini centum in Cilicia

Et quinquaginta, centum in Scytholatronia,

Triginta Sardos, sexaginta Macedones-

45

Sunt homines quos tu - occidisti uno die.

Quanta istaec hominum summast? Septem milia.

Tantum esse oportet. Recte rationem tenes.

At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.

Edepol memorias optuma. Offae monent.

50

Dum tale facies quale adhuc, adsiduo edes,

Communicabo semper te mensa mea.

Quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,

Ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?

At peditastelli quia erant, siui uiuerent.

55

Quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt,

Pyrgopolynicem te unum in terra uiuere

Virtute et forma et factis inuictissumis?

Amant ted omnes mulieres neque iniuria,

Qui sis tam pulcher; uel illae quae here pallio

60

Me reprehenderunt. Quid eae dixerunt tibi?

Rogitabant: "hicine Achilles est?" inquit mihi.

"Immo eius frater" inquam "est." Ibi illarum altera

"Ergo mecastor pulcher est" inquit mihi

"Et liberalis. Vide caesaries quam decet.

65

Ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant!"

Itane aibant tandem? Quaen me ambae opsecrauerint

Vt te hodie quasi pompam illa praeterducerem?

Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. Immo itast.

Molestae sunt: orant, ambiunt, exopsecrant

70

Videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,

Vt tuo non liceat dare operam negotio.

Videtur tempus esse ut eamus ad forum,

Vt in tabellis quos consignaui hic heri

Latrones, ibus denumerem stipendium.

75

Nam rex Seleucus me opere orauit maxumo

Vt sibi latrones cogerem et conscriberem.

Regi hunc diem mihi operam decretumst dare.

Age demus ergo. Sequimini, satellites. -

Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,

80

Si ad auscultandum uostra erit benignitas;

Qui autem auscultare nolet exsurgat foras,

Vt sit ubi sedeat ille qui auscultare uolt.

Nunc qua adsedistis caussa in festiuo loco,

Comoediai quam nos acturi sumus

85

Et argumentum et nomen uobis eloquar.

 Ἀλαζών Graece huic nomen est comoediae,

Id nos Latine "gloriosum" dicimus.

Hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,

Qui hinc ad forum abiit, gloriosus, inpudens,

90

Stercoreus, plenus peiiuri atque adulteri.

Ait sese ultro omnis mulieres sectarier:

Is deridiculost quaqua incedit omnibus.

Itaque hic meretrices, labiis dum nictant ei,

Maiorem partem uideas ualgis sauiis.

95

Nam ego hau diu apud hunc seruitutem seruio;

Id uolo uos scire quo modo ad hunc deuenerim

In seruitutem ab eo quoi seruiui prius.

Date operam, nam nunc argumentum exordiar.

Erat erus Athenis mihi adulescens optumus;

100

Is amabat meretricem †matre† Athenis Atticis

Et illa illum contra; qui est amor cultu optumus.

Is publice legatus Naupactum fuit

Magnai rei publicai gratia.

Interibi hic miles forte Athenas aduenit,

105

Insinuat sese ad illam amicam <mei> eri.

Occepit eiius matri subpalparier

Vino, ornamentis opiparisque opsoniis,

Itaque intumum ibi se miles apud lenam facit.

Vbi primum euenit militi huic occasio,

110

Sublinit os illi lenae, matri mulieris,

Quam erus meus amabat; nam is illius filiam

Conicit in nauem miles clam matrem suam,

Eamque huc inuitam mulierem in Ephesum aduehit.

Vbi amicam erilem Athenis auectam scio,

115

Ego quantum uiuos possum mihi nauem paro,

Inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.

Vbi sumus prouecti in altum, fit quod <di> uolunt,

Capiunt praedones nauem illam ubi uectus fui:

Prius perii quam ad erum ueni quo ire occeperam.

120

Ille <qui> me cepit dat me huic dono militi.

Hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,

Video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.

Vbi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit

Ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,

125

Conqueritur mecum mulier fortunas suas:

Ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu,

Sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,

Neque peius quemquam odisse quam istum militem.

Ego quoniam inspexi mulieris sententiam,

130

Cepi tabellas, consignaui, clanculum

Dedi mercatori quoidam qui ad illum deferat

Meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amauerat

Vt is huc ueniret. Is non spreuit nuntium;

Nam et uenit et is in proxumo hic deuortitur

135

Apud suom paternum hospitem, lepidum senem;

Itaque illi amanti suo hospiti morem gerit

Nosque opera consilioque adhortatur, iuuat.

Itaque ego paraui hic intus magnas machinas

Qui amantis una inter se facerem conuenas.

140

Nam unum conclaue, concubinae quod dedit

Miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,

In eo conclaui ego perfodi parietem

Qua commeatus clam esset hinc huc mulieri

Et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.

145

Nam meus conseruos est homo hau magni preti,

Quem concubinae miles custodem addidit.

Ei nos facetis fabricis et doctis dolis

Glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita

Faciemus ut quod uiderit non uiderit.

150

Et mox ne erretis, haec duarum hodie uicem

Et hinc et illinc mulier feret imaginem,

Atque eadem erit, uerum alia esse adsimulabitur.

Ita sublinetur os custodi mulieris.

Sed foris concrepuit hinc a uicino sene;

155

Ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senem.

Ni hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis

Videritis alienum, ego uostra faciam latera lorea.

Miquidem iam arbitri uicini sunt meae quid fiat domi,

Ita per impluuium intro spectant. Nunc adeo edico omnibus:

160

Quemque a milite hoc uideritis hominem in nostris tegulis,

Extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in uiam.

Quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam

Dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.

Atque adeo, ut ne legi fraudem faciant aleariae,

165

Adcuratote ut sine talis domi agitent conuiuium.

Nescioquid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:

Ita hic senex talos elidi iussit conseruis meis.

Sed me excepit: nihili facio quid illis faciat ceteris.

Adgrediar hominem. Estne aduorsum hic qui aduenit Palaestrio?

170

Quid agis, Periplectomene? Hau multos homines, si optandum foret,

Nunc uidere et conuenire quam te mauellem. Quid est?

Quid tumultuas cum nostra familia? Occisi sumus.

Quid negotist? Res palamst. Quae res palam est? De tegulis

Modo nescioquis inspectauit uostrum familiarium

175

Per nostrum impluuium intus apud nos Philocomasium atque hospitem

Osculantis. Quis homo id uidit? Tuos conseruos. Quis is homost?

Nescio, ita abripuit repente sese subito. Suspicor

Me periisse. Vbi abit, conclamo: "heus quid agis tu" inquam "in tegulis?"

Ille mihi abiens ita respondit, "se sectari simiam."

180

Vae mihi misero quoi pereundumst propter nihili bestiam!

Sed Philocomasium hicine etiam nunc est? Quom exibam, hic erat.

I sis, iube transire huc quantum possit, se ut uideant domi

Familiares, nisi quidem illa nos uolt, qui serui sumus,

Propter amorem suom omnis crucibus contubernalis dari.

185

Dixi ego istuc; nisi quid aliud uis. Volo. Hoc ei dicito:

185a

Profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri

Earumque artem et disciplinam optineat colere. Quem ad modum?

Vt eum, qui se hic uidit, uerbis uincat ne is se uiderit.

Siquidem centiens hic uisa sit, tamen infitias eat.

Os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,

189a

Confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.

190

Qui arguat se, eum contra uincat iureiurando suo:

Domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,

Domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.

Nam mulier holitori numquam supplicat si quast mala:

Domi habet hortum et condimenta ad omnis mores malificos.

195

Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. Sed quid est, Palaestrio,

Quod uolutas tute tecum in corde? Paullisper tace,

Dum ego mihi consilia in animum conuoco et dum consulo

Quid agam, quem dolum doloso contra conseruo parem,

Qui illam hic uidit osculantem, id uisum ut ne uisum siet.

200

Quaere: ego hinc apscessero aps te huc interim. Illuc sis uide,

Quem ad modum astitit, seuero fronte curans, cogitans.

Pectus digitis pultat, cor credo euocaturust foras;

Ecce auortit: nixus laeuo in femine habet laeuam manum,

Dextera digitis rationem computat, feriens femur

205

Dexterum. Ita uehementer icit: quod agat aegre suppetit.

Concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status.

Eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.

Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.

Ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.

210

Apage, non placet profecto mihi illaec aedificatio;

Nam os columnatum poetae esse indaudiui barbaro,

Quoi bini custodes semper totis horis occubant.

Eugae! Euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;

Numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.

215

Habet opinor. Age si quid agis, uigila, ne somno stude,

Nisi quidem hic agitare mauis uarius uirgis uigilias.

Tibi ego dico, †anheriatus uestis† heus te adloqui, Palaestrio.

Vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. Audio.

Viden hostis tibi adesse tuoque tergo opsidium? Consule,

220

Arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.

Anteueni aliqua, aliquo saltu circumduce exercitum,

Coge in opsidium perduellis, nostris praesidium para;

Interclude inimicis commeatum, tibi muni uiam

Qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas

225

Tuto possit peruenire: hanc rem age, res subitaria est.

Reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,

Quae hic sunt uisa ut uisa ne sint, facta infecta ne sient.

Magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.

Tute unus si recipere hoc te dicis, confidentiast

230

Nos inimicos profligare posse. Dico et recipio

Ad me. Et ego impetrare dico id quod petis. At te Iuppiter

Bene amet! Auden participare me quod commentus? Tace,

Dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias

Iuxta mecum mea consilia. Salua sumes indidem.

235

Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,

Neque habet plus sapientiai quam lapis. Ego istuc scio.

Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam,

Vt Philocomasio hanc sororem geminam germanam alteram

Dicam Athenis aduenisse cum amatore aliquo suo,

240

Tam similem quam lacte lactist; apud <te> eos hic deuortier

Dicam hospitio. Eugae eugae, lepide, laudo commentum tuom!

Vt si illic concriminatus sit aduorsum militem

Meus conseruos, eam uidisse hic cum alieno osculari, eam

Arguam uidisse apud te contra conseruom meum

245

Cum suo amatore amplexantem atque osculantem. Immo optume!

Idem ego dicam si <ex> me exquiret miles. Sed simillimas

Dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,

Ne titubet si <ex>quiret ex ea miles. Nimis doctum dolum!

Sed si ambas uidere in uno miles concilio uolet,

250

Quid agimus? Facilest: trecentae possunt caussae conligi:

"Non domist, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lauat,

Prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest,"

Quantum uis prolationis, dum modo hunc prima uia

Inducamus uera ut esse credat quae mentibitur.

255

Placet ut dicis. Intro abi ergo et, si isti est mulier, eam iube

Cito domum transire, atque haec ei dice, monstra, praecipe,

Vt teneat consilia nostra quem ad modum exorsi sumus

De gemina sorore. Docte tibi illam perdoctam dabo.

Numquid aliud? Intro ut abeas. Abeo. - Et quidem ego ibo domum

260

Atque hominem inuestigando operam huic dissimulabiliter dabo

Qui fuerit conseruos qui hodie siet sectatus simiam.

Nam ille non potuit quin sermone suo aliquem familiarium

Participauerit de amica eri, sese uidisse eam

Hic in proxumo osculantem cum alieno adulescentulo.

265

Noui morem egomet: "tacere nequeo solus quod scio."

Si inuenio qui uidit, ad eum uineam pluteosque agam:

Res paratast, ui pugnandoque hominem caperest certa res.

Si ita non reperio, ibo odorans quasi canis uenaticus

Vsque donec persecutus uolpem ero uestigiis.

270

Sed fores crepuerunt nostrae, ego uoci moderabor meae;

Nam illic est Philocomasio custos meus conseruos qui it foras.

Nisi quidem ego hodie ambulaui dormiens in tegulis,

Certo edepol scio mi uidisse hic proxumae uiciniae

Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

275

Hic illam uidit osculantem, quantum hunc audiui loqui.

Quis hic est? conseruos. Quid agis, Sceledre? Te, Palaestrio,

Volup est conuenisse. Quid iam? Aut quid negotist? Fac sciam.

Metuo - Quid metuis? Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,

Maxumum in malum cruciatumque insuliamus. Tu sali

280

Solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.

Nescis tu fortasse apud nos facinus quod natumst nouom.

Quod id est facinus? Inpudicum. Tute scias soli tibi,

Mihi ne dixis, scire nolo. Non enim faciam quin scias.

Simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

285

Edepol, Sceledre, homo sectatus nihili nequam bestiam.

Di te perdant! Te istuc aequom - quoniam occepisti, eloqui.

Forte fortuna per impluuium huc despexi in proxumum:

Atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero

Nescioquo adulescente. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

290

Profecto uidi. Tutin? Egomet duobus his oculis meis.

Abi, non ueri simile dicis neque uidisti. Num tibi

Lippus uideor? Medicum istuc tibi meliust percontarier.

Verum enim tu istam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:

Tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.

295

Nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter nisi supprimis

Tuom stultiloquium. Qui uero dupliciter? Dicam tibi.

Primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;

Iterum, si id uerumst, tu ei custos additus periueris.

Quid fuat me nescio: haec me uidisse ego certo scio.

300

Pergin, infelix? Quid tibi uis dicam nisi quod uiderim?

Quin etiam nunc intus hic in proxumost. Eho an non domist?

Visse, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

Certum est facere. - Hic te opperiam; eadem illi insidias dabo,

Quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se e pabulo.

305

Quid ego nunc faciam? Custodem me illi miles addidit:

Nunc si indicium facio, interii; <interii> si taceo tamen,

Si hoc palam fuerit. Quid peius muliere aut audacius?

Dum ego in tegulis sum, illaec †sum† hospitio edit foras;

Edepol facinus fecit audax. Hoccine si miles sciat,

310

Credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.

Hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;

Non ego possum quae ipsa sese uenditat tutarier.

Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?

Quis magis dis inimicis natus quam tu atque iratis? Quid est?

315

Iuben tibi oculos ecfodiri, quibus id quod nusquam hic uides?

Quid, nusquam? Non ego tuam empsim uitam uitiosa nuce.

Quid negotist? Quid negoti sit rogas? Qur non rogem?

Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

Quam ob rem iubeam? Philocomasium eccam domi, quam in proxumo

320

Vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

Mirumst lolio uictitare te tam uili tritico.

Quid iam? Quia luscitiosus. Verbero, edepol tu quidem

Caecus, non luscitiosus. Nam illa quidem illae domi.

Quid, domi? Domi hercle uero. Abi, ludis me, Palaestrio.

325

Tum mihi sunt manus inquinatae. Quidum? Quia ludo luto.

Vae capiti tuo! <Tuo> istuc, Sceledre, promitto fore

Nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.

Sed fores concrepuerunt nostrae. At ego ilico opseruo fores;

Nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

330

Quin domi eccam! Nescioquae te, Sceledre, scelera suscitant.

Mihi ego uideo, mihi ego sapio, <mihi> ego credo plurumum:

Me homo nemo deterrebit quin ea sit in his aedibus.

Hic opsistam, ne inprudenti huc ea se subrepsit mihi.

Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.

335

Vin iam faciam uti stultiuidum te fateare? Age face.

Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Volo.

Nempe tu istic ais esse erilem concubinam? Atque arguo

Eam me uidisse osculantem hic intus cum alieno uiro.

Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis? Scio.

340

Neque solarium neque hortum nisi per impluuium? Scio.

Quid nunc? si ea domist, si facio ut eam exire hinc uideas domo,

Dignun es uerberibus multis? Dignus. Serua istas fores,

Ne tibi clam se supterducat istinc atque huc transeat.

Consilium est ita facere. Pede ego iam illam huc tibi sistam in uiam.-

345

Agedum ergo face. Volo scire utrum egon id quod uidi uiderim

An illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.

Nam egoquidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.

Sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,

Primus ad cibum uocatur, primo pulmentum datur;

350

Nam illic noster est fortasse circiter triennium

Neque quoiquam quam illic in nostra meliust famulo familia.

Sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc opseruare ostium.

Sic opsistam. Hac quidem pol certo uerba mihi numquam dabunt.

Praecepta facito ut memineris. Totiens monere mirumst.

355

At metuo ut satis sis subdola. Cedo uel decem, edocebo

Minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

Age nunciam insiste in dolos; ego aps te procul recedam.

Quid ais tu, Sceledre? Hanc rem gero. Habeo auris, loquere quiduis.

Credo ego istoc exemplo tibi esse pereundum extra portam,

360

Dispessis manibus, patibulum quom habebis. Quamnam ob rem?

Respicedum ad laeuam: quis illaec est mulier? Pro di inmortales,

Eri concubinast haec quidem! Mihi quoque pol ita uidetur.

Age nunciam, quando lubet - Quid agam? Perire propera.

Vbi iste est bonus seruos qui probri me maxumi innocentem

365

Falso insimulauit? Em tibi! Hic mihi dixit tibi quae dixi.

Tun me uidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

Ac cum alieno adulescentulo dixit. Dixi hercle uero.

Tun me uidisti? Atque his quidem hercle oculis - Carebis, credo,

Qui plus uident quam quod uident. Numquam hercle deterrebor

370

Quin uiderim id quod uiderim. Ego stulta et mora multum

Quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;

Ibi mei maiores sunt siti, pater, auos, proauos, abauos.

Non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi ecfodiri.

375

Sed paucis uerbis te uolo, Palaestrio. Opsecro, unde

Exit haec huc? Vnde nisi domo? Domo? me uiden? Te uideo.

Nimis mirumst facinus quo modo haec hinc huc transire potuit;

Nam certo neque solariumst apud nos neque hortus ullus

Neque fenstra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus uidi.

380

Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? Ecastor ergo

Mi hau falsum euenit somnium quod noctu hac somniaui.

Quid somniasti? Ego eloquar. Sed amabo aduortite animum.

Hac nocte in somnis mea soror geminast germana uisa

Venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;

385

I ambo hospitio huc in proxumum mihi deuortisse uisi.

Palaestrionis somnium narratur. Perge porro.

Ego laeta uisa quia soror uenisset, propter eandem

Suspicionem maxumam sum uisa sustinere.

Nam arguere in somnis me meus mihi familiaris uisust

390

Me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,

Quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.

Id me insimulatam perperam falsum esse somniaui.

Satin eadem uigilanti expetunt quae in somnis uisa memoras?

Eu hercle praesens somnium! Abi intro et comprecare.

395

Narrandum ego istuc militi censebo. Facere certumst,

Neque me quidem patiar probri falso inpune insimulatam. -

Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

Scin te periisse? Nunc quidem domi certost. Certa res est

Nunc nostrum opseruare ostium, ubi ubist. At, Sceledre, quaeso,

400

Vt ad id exemplum somnium quam simile somniauit

Atque ut tu suspicatus es eam uidisse osculantem!

Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod uidisse credo

Me id iam non uidisse arbitror. Ne tu hercle sero, opinor,

Resipisces: si ad erum haec res prius praeuenit, peribis pulchre.

405

Nunc demum experior mi ob oculos caliginem opstitisse.

Dudum edepol planumst id quidem, quae hic usque fuerit intus.

Nihil habeo certi quid loquar: non uidi eam, etsi uidi.

Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:

Dum te fidelem facere ero uoluisti, apsumptus paene.

410

Sed fores uicini proxumi crepuerunt. Conticiscam.

Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes

Gratisque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,

Quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis

Seruauit, saeuis fluctibus ubi sum adflictata multum.

415

Palaestrio, o Palaestrio! O Sceledre, Sceledre, quid uis?

Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina

Philocomasium an non est ea? Hercle opinor, ea uidetur.

Sed facinus mirum est quo modo haec hinc huc transire potuit,

Si quidem east. An dubium tibi est eam esse hanc? Ea uidetur.

420

Adeamus, appellemus. Heus, quid istuc est, Philocomasium?

Quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?

Quid nunc taces? Tecum loquor. Immo edepol tute tecum;

Nam haec nihil respondet. Te adloquor, uiti probrique plena,

Quae circum uicinos uagas. Quicum tu fabulare?

425

Quicum nisi tecum? Quis tu homo es aut mecum quid est negoti?

Me rogas? Hem, qui sim? Quin ego hoc rogem quod nesciam?

Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? Mihi odiosus, quisquis es,

Et tu et hic. Non nos nouisti? Neutrum. Metuo maxume,

Quid metuis? Enim ne <nos> nosmet perdiderimus uspiam;

430

Nam nec te neque me nouisse ait haec. Persectari hic uolo,

Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam

Nos uicinorum inprudentis aliquis immutauerit.

Certe equidem noster sum. Et pol ego. Quaeris tu, mulier, malum.

Tibi ego dico, heus, Philocomasium! Quae te intemperiae tenent

435

Qui me perperam perplexo nomine appelles? Eho!

Quis igitur uocare? Diceae nomen est. Iniurias,

Falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;

 ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam.

Egone? Tune. Quae heri Athenis Ephesum adueni uesperi

440

Cum meo amatore, adulescente Atheniensi? Dic mihi,

Quid hic tibi in Epheso est negoti? Geminam germanam meam

Hic sororem esse indaudiui, eam ueni quaesitum. Mala es.

Immo ecastor stulta multum quae uobiscum fabuler.

Abeo. Abire non sinam te. Mitte. Manufestarias.

445

Non omitto. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,

Nisi me omittis. Quid, malum, astas? quin retines altrinsecus?

Nil moror negotiosum mihi esse tergum. Qui scio

An ista non sit Philocomasium atque alia eius similis siet?

Mittis me an non mittis? Immo ui atque inuitam ingratiis,

450

Nisi uoluntate ibis, rapiam te domum. Hosticum hoc mihi

Domicilium est, Athenis domus est atque erus; ego istam domum

Neque moror neque uos qui homines sitis noui neque scio.

Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem

Te huc, si omisero, intro ituram. Vi me cogis, quisquis es.

455

Do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

Ecce omitto! At ego abeo missa. - muliebri fecit fide.

Sceledre, manibus amisisti praedam. Tam east quam potis

Nostra erilis concubina. Vin tu facere hoc strenue?

Quid faciam? Ecfer mihi machaeram huc intus. Quid facies ea?

460

Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus uidero

Cum Philocomasio osculantem, eum ego optruncabo extempulo.

Visanest ea esse? Immo edepol plane east. sed quo modo

Dissimulabat! Abi, machaeram huc ecfer. Iam faxo hic erit. -

Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia

465

Qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.

Vt utrubique orationem docte diuisit suam,

Vt sublinitur os custodi cauto, conseruo meo!

Nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.

Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. Quid iam? Aut quid est?

470

Domi eccam erilem concubinam. Quid, domi? In lecto cubat.

Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

Quid iam? Quia hanc attingere ausus mulierem hinc ex proxumo.

Magis hercle metuo. Sed numquam quisquam faciet quin soror

Istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic uideras.

475

Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit

Quam ut perirem, si elocutus essem ero? Ergo, si sapis,

Mussitabis: plus oportet scire seruom quam loqui.

Ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,

Atque apud hunc ero uicinum; tuae mihi turbae non placent.

480

Erus si ueniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. -

Satin abiit ille neque erili negotio

Plus curat, quasi non seruitutem seruiat?

Certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,

Nam egomet cubantem eam modo offendi domi.

485

Certum est nunc opseruationi operam dare.

Non hercle hisce homines me marem, sed feminam

Vicini rentur esse serui militis:

Ita me ludificant. Meamne hic inuitam hospitam,

Quae heri huc Athenis cum hospite aduenit meo,

490

Tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

Perii hercle! Hic ad me recta habet rectam uiam.

Metuo illaec mihi res ne malo magno fuat,

Quantum hunc audiui facere uerborum senem.

Accedam ad hominem. Tun, Sceledre, hic, scelerum caput,

495

Meam ludificauisti hospitam ante aedis modo?

Vicine, ausculta quaeso. Ego auscultem tibi?

Purgare uolo me. Tun ted expurges mihi,

Qui facinus tantum tamque indignum feceris?

An quia latrocinamini, arbitramini

500

Quiduis licere facere uobis, uerbero?

Licetne? At ita me di deaeque omnes ament

Nisi mihi supplicium uirgarum de <te> datur

Longum diutinumque, a mani ad uesperum,

Quod meas confregisti imbricis et tegulas,

505

Ibi dum condignam te sectatus simiam,

Quodque inde inspectauisti meum apud me hospitem

Amplexum amicam, quom osculabatur, suam,

Quodque concubinam erilem insimulare ausus es

Probri pudicam meque summi flagiti,

510

Tum quod tractauisti hospitam ante aedis meas:

Nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,

Dedecoris pleniorem erum faciam tuom

Quam magno uento plenumst undarum mare.

Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam

515

Vtrum me ex postulare prius tecum aequiust -

Nisi <si> istaec non est haec neque <haec> istast, mihi

Med expurgare haec tibi uidetur aequius;

Sicut etiam nunc nescio quid uiderim:

Itast ista huiius similis nostrai tua,

520

Siquidem non eadem est. Vise ad me intro, iam scies.

Licetne? Quin te iubeo; et placide noscita.

Ita facere certum est. - Heus, Philocomasium, cito

Transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.

Post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito

525

Transcurrito ad uos rusum curriculo domum.

Nunc pol ego metuo ne quid infuscauerit.

Si hic non uidebit mulierem - aperitur foris.

Pro di inmortales! Similiorem mulierem

530

Magique eandem, ut pote quae non sit eadem, non reor

Deos facere posse. Quid nunc? Commerui malum.

Quid igitur? Eanest? Etsi east, non est ea.

Vidistin istam? Vidi et illam et hospitem

Complexam atque osculantem. Eanest? Nescio.

535

Vin scire plane? Cupio. Abi intro ad uos domum.

Continuo, uide sitne istaec uostra intus. Licet,

Pulchre admonuisti. Iam ego ad te exibo foras. -

Numquam edepol hominem quemquam ludificarier

Magis facete uidi et magis miris modis.

540

Sed eccum egreditur. Periplectomene, te opsecro

Per deos atque homines perque stultitiam meam

Perque tua genua - Quid opsecras me? Inscitiae

Meae et stultitiae ignoscas. Nunc demum scio

Me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.

545

Nam Philocomasium eccam intus. Quid nunc, furcifer?

Vidistin ambas? Vidi. Erum exhibeas uolo.

Meruisse equidem me maxumum fateor malum

Et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;

Sed meam esse erilem concubinam censui,

550

Quoi me custodem erus addidit miles meus.

Nam ex uno puteo similior numquam potis

Aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.

Et me despexe ad te per impluuium tuom

Fateor. quidni fateare ego quod uiderim?

555

Et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita

Vidisti? Vidi (qur negem quod uiderim?),

Sed Philocomasium me uidisse censui.

Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,

Si ego me sciente paterer uicino meo

560

Eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror

Quom rem cognosco; at non malitiose tamen

Feci. Immo indigne; nam hominem seruom suos

Domitos habere oportet oculos et manus

565

Orationemque. Ego<ne> si post hunc diem

Muttiuero, etiam quod egomet certo sciam,

Dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;

Nunc hoc mi ignosce quaeso. Vincam animum meum,

Ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.

570

Ignoscam tibi istuc. At tibi di faciant bene!

Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes,

Posthac etiam illud quod scies nesciueris

Nec uideris quod uideris. Bene me mones,

Ita facere certum est. Sed satine oratus? Abi.

575

Numquid nunc aliud me uis? Ne me noueris.

Dedit hic mihi uerba. Quam benigne gratiam

Fecit ne iratus esset! Scio quam rem gerat

Vt, miles quom extemplo a foro adueniat domum,

Domi comprehendar. Vna hic et Palaestrio

580

Me habent uenalem: sensi et iam dudum scio.

Numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;

Nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,

Dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.

Nam uni satis populo inpio merui mali.

585

Verum tamendem quidquid est, ibo hinc domum. -

Illic hinc apscessit. Sat edepol certo scio

Occisam saepe sapere plus multo suem:

Quoin id adimatur ne id quod uidit uiderit?

Nam illius oculi atque aures atque opinio

590

Transfugere ad nos. Vsque adhuc actum est probe;

Nimium festiuam mulier operam praehibuit.

Redeo in senatum rusum; nam Palaestrio

Domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:

Frequens senatus poterit nunc haberier.

595

†ibo intro, ne, dum apsum, multae sortitae fuant†.

Cohibete intra limen etiam uos parumper, Pleusicles,

Sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient

Concilium quod habere uolumus. nam opus est nunc tuto loco

Vnde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.

600

Nam bene <consultum> inconsultumst, si id inimicis usuist,

Neque potest quin, si id inimicis usuist, opsit tibi;

Nam bene consultum consilium surrupitur saepissume,

Si minus cum cura aut cautela locus loquendi lectus est.

Quippe qui, si resciuere inimici consilium tuom,

605

Tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus

Atque eadem quae illis uoluisti facere, illi faciunt tibi.

Sed speculabor nequis aut hinc aut ab laeua aut a dextera

Nostro consilio uenator adsit cum auritis plagis.

Sterilis hinc prospectus usque ad ultumamst plateam probe.

610

Euocabo. Heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini!

Ecce nos tibi oboedientes. facilest imperium in bonis.

Sed uolo scire, eodem consilio quod intus meditati sumus

Gerimus rem? Magis non potest esse ad rem utibile. †Immo†

Quid tibi, Pleusicles? quodne uobis placeat, displiceat mihi?

615

Quis homo sit magis meus quam tu es? Loquere lepide et commode.

Pol ita decet hunc facere. At hoc me facinus miserum macerat

Meumque cor corpusque cruciat. Quid id est quod cruciat? cedo.

Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia

Obicere neque te decora neque tuis uirtutibus;

620

Ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia

Mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora

Quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:

Eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.

Nouo modo tu homo amas, siquidem te quicquam quod faxis pudet;

625

Nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.

Hancine aetatem exercere mei amoris gratia?

Quid ais tu? Itane tibi ego uideor oppido Accherunticus?

Tam capularis? Tamne tibi diu uideor uitam uiuere?

Nam equidem hau sum annos natus praeter quinquaginta et quattuor,

630

Clare oculis uideo, pernix sum pedibus, manibus mobilis.

Si albicapillus hic, uidetur neutiquam ab ingenio senex.

Inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

Pol id quidem experior ita esse ut praedicas, Palaestrio;

Nam benignitas quidem huiius oppido adulescentulist.

635

Immo, hospes, magis quom periclum facies, magis nosces meam

Comitatem erga te amantem. Quid opus nota noscere?

Vt apud te exemplum experiundi habeas, ne †itas† foris;

Nam nisi qui ipse amauit aegre amantis ingenium inspicit:

640

Et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore

Nequedum exarui ex amoenis rebus et uoluptariis.

Vel cauillator facetus uel conuiua commodus

Item ero neque ego oblocutor sum alteri in conuiuio:

Incommoditate apstinere me apud conuiuas commodo

645

Commemini et meam orationis iustam partem persequi

Et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;

Minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:

Post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animula.

O lepidum semisenem, si quas memorat uirtutes habet,

650

Atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio!

Plus dabo quam praedicabo ex me uenustatis tibi.

Neque ego umquam alienum scortum subigito in conuiuio

Neque praeripio pulpamentum neque praeuorto poculum

Neque per uinum umquam ex me exoritur discidium in conuiuio:

655

Si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;

Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.

Tu quidem edepol omnis moris ad uenustatem †uicet†;

Cedo tris mi homines aurichalco contra cum istis moribus.

At quidem illuc aetatis qui sit non inuenies alterum

660

Lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis.

Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,

Ita apud omnis comparebo tibi res benefactis frequens.

Opune erit tibi aduocato tristi, iracundo? Ecce me!

Opune leni? Leniorem dices quam mutum est mare

665

Liquidiusculusque ero quam uentus est fauonius.

Vel hilarissumum conuiuam hinc indidem expromam tibi

Vel primarium parasitum atque opsonatorem optumum;

Tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

Quid ad illas artis optassis, si optio eueniat tibi?

670

Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia,

Tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.

At tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Morus es.

Nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,

In bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur:

675

Et quod in dinis rebus sumas sumpti sapienti lucrost.

Deum uirtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:

Es, bibe, animo opsequere mecum atque onera te hilaritudine.

Liberae sunt aedes, liber sum autem ego; me uolo uiuere.

Nam mihi, deum uirtute dicam, propter diuitias meas

680

Licuit uxorem dotatam genere summo ducere;

Sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

Qur non uis? Nam procreare liberos lepidumst opus.

Hercle uero liberum esse tete, id multo lepidiust.

Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

685

Nam bona uxor suaue ductust, si sit usquam gentium

Vbi ea possit inueniri; uerum egone eam ducam domum

Quae mihi numquam hoc dicat "eme, mi uir, lanam, unde tibi pallium

Malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,

Ne algeas hac hieme" (hoc numquam uerbum ex uxore audias),

690

Verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,

Dicat "da, mi uir, calendis meam qui matrem moenerem,

Da qui faciam condimenta, da quod dem quinquatrubus

Praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;

Flagitiumst si nihil mittetur quae supercilio spicit;

695

Tum plicatricem clementer non potest quin moenerem;

Iam pridem, quia nihil apstulerit, suscenset ceriaria;

Tum opstetrix expostulauit mecum, parum missum sibi

Quid? Nutrici non missurus quicquam quae uernas alit?"

Haec atque huiius similia alia damna multa mulierum

700

Me uxore prohibent, mihi quae huius similis sermones serat.

Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris

Libertatem, hau facile in eundem rusum restitues locum.

At illa laus est, magno in genere et in diuitiis maxumis

Liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

705

Quando habeo multos cognatos, quid opus sit mihi liberis?

Nunc bene uiuo et fortunate atque ut uolo atque animo ut lubet.

Mea bona mea morti cognatis didam, inter eos partiam.

I apud me aderunt, me curabunt, uisent quid agam, ecquid uelim.

Prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.

710

Eos pro liberis habebo qui mihi mittunt munera.

Sacruficant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,

Abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam uocant:

Ille miserrumum se retur minimum qui misit mihi.

Illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:

715

Bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant

Nimis bona ratione nimiumque ad te et tuam uitam uides:

Et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:

720

Continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,

Censerem emori; cecidissetue ebrius aut de equo uspiam,

Metuerem ne ibi diffregisset crura aut ceruices sibi.

Huic homini dignum est diuitias esse et diu uitam dari,

Qui et rem seruat et se bene habet suisque amicis usui est.

725

O lepidum caput! Ita me di deaeque ament, aequom fuit

Deos parauisse uno exemplo ne omnes uitam uiuerent;

Sicuti merci pretium statuit qui est probus agoranomus:

Quae probast mers, pretium ei statuit, pro uirtute ut ueneat,

Quae inprobast, pro mercis uitio dominum pretio pauperet,

730

Itidem diuos dispertisse uitam humanam aequom fuit:

Qui lepide ingeniatus esset, uitam ei longinquam darent,

Qui inprobi essent et scelesti, is adimerent animam cito.

Si hoc parauissent, et homines essent minus multi mali

Et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,

735

Qui homines probi essent, esset is annona uilior.

Qui deorum consilia culpet stultus inscitusque sit,

Quique eos uituperet. Nunc istis rebus desisti decet.

Nunc uolo opsonare, ut, hospes, tua te ex uirtute et mea

Meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis uictibus.

740

Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;

Nam hospes nullus tam in amici hospitium deuorti potest

Quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;

Verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:

Tam etsi dominus non inuitus patitur, serui murmurant.

745

Seruiendae seruituti ego seruos instruxi mihi,

Hospes, non qui mi imperarent quibuue ego essem obnoxius:

Si illis aegrest mihi id quod uolup est, meo remigio rem gerunt,

Tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.

Nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Si certumst tibi,

750

Commodulum opsona, ne magno sumptu: mihi quiduis sat est.

Quin tu istanc orationem hinc ueterem atque antiquam amoues?

Proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;

Nam i solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:

"Quid opus fuit hoc <sumpto> sumptu tanto nostra gratia?

755

Insaniuisti hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem."

Quod eorum caussa opsonatumst culpant et comedunt tamen.

Fit pol illud ad illud exemplum. Vt docte et perspecte sapit!

Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:

"Iube illud demi; tolle hanc patinam; remoue pernam, nil moror;

760

Aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidust,

Remoue, abi aufer": neminem eorum haec adseuerare audias,

Sed procellunt sese in mensam dimidiati dum appetunt.

Bonus bene ut malos descripsit mores! Hau centensumam

Partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

765

Igitur id quod agitur, <ei> hic primum praeuorti decet.

Nunc hoc animum aduortite ambo. Mihi opus est opera tua,

Periplectomene; nam ego inueni lepidam sycophantiam

Qui admutiletur miles usque caesariatus, atque uti

Huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,

770

Vt hic eam abducat habeatque. Dari istanc rationem uolo.

At ego mi anulum dari istunc tuom uolo. Quam ad rem usui est?

Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

Vtere, accipe. Accipe a me rusum rationem doli

Quam institui. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.

775

Erus meus ita magnus moechus mulierum est ut neminem

Fuisse aeque neque futurum credo. Credo ego istuc idem.

Isque Alexandri praestare praedicat formam suam

Itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

Edepol qui te de isto multi cupiunt nunc mentirier,

780

Sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. Proin, Palaestrio,

Quam potis tam uerba confer maxume ad compendium.

Ecquam tu potis reperire forma lepida mulierem

Quoi facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

Ingenuamne an libertinam? Aequi istuc facio, dum modo

785

Eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore,

Quoique sapiat pectus; nam cor non potest quod nulla habet.

Lautam uis an quae nondum sit lauta? Sic consucidam,

Quam lepidissumam potis quamque adulescentem maxume.

Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.

790

Sed quid ea usus est? Vt ad te eam iam deducas domum

Itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,

Capite compto, crinis uittasque habeat adsimuletque se

Tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Erro quam insistas uiam.

At scietis. Sed ecqua ancillast illi? Est prime cata.

795

Ea quoque opus est. Ita praecipito mulieri atque ancillulae,

Vt simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,

Quasique hunc anulum faueae suae dederit, ea porro mihi,

Militi ut darem, quasique ego rei sim interpres. Audio.

Ne me surdum uerberauit! Si audes, ego recte meis

799a

Auris ut * *

800

Ei dabo, <a> tua mi uxore dicam delatum et datum,

Vt sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,

Qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest inprobus.

Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,

Lepidiores duas ad hanc rem quam ego. Habe animum bonum.

805

Ergo adcura, sed propere opust. Nunc tu ausculta mi, Pleusicles.

Tibi sum oboediens. Hoc facito, miles domum ubi aduenerit,

Memineris ne Philocomasium nomines. Quem nominem?

Diceam. Nempe eandem quae dudum constitutast. Pax! Abi.

Meminero. Sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen.

810

Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace;

Vt nunc etiam hic agit, actutum partis defendas tuas.

Eo ego intro igitur. - Et praecepta sobrie ut cures face.

Quantas res turbo, quantas moueo machinas!

Eripiam ego hodie concubinam militi,

815

Si centuriati bene sunt manuplares mei.

Sed illum uocabo. Heus Sceledre, nisi negotiumst,

Progredere ante aedis, te uocat Palaestrio.

Non operaest Sceledro. Quid iam? Sorbet dormiens.

Quid, sorbet? Illud "stertit" uolui dicere.

821

Sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas -

Eho an dormit Sceledrus intus? Non naso quidem,

Nam eo magnum clamat. Tetigit calicem clanculum:

†domisit† nardini amphoram cellarius.

825

Eho tu sceleste, qui illi subpromus, eho -

Quid uis? Qui lubitum est illi condormiscere?

Oculis opinor. Non te istuc rogito, scelus.

Procede huc. Periisti iam nisi uerum scio.

Prompsisti tu illi uinum? Non prompsi. Negas?

830

Nego hercle uero, nam ille me uotuit dicere;

Neque equidem heminas octo exprompsi in urceum

Neque illic calidum exbibit in prandium.

Neque tu bibisti? Di me perdant si bibi,

Si bibere potui! quid iam? quia enim opsorbui;

835

Nam nimis calebat, amburebat gutturem.

Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

Bono subpromo et promo cellam creditam!

Tu hercle idem faceres si tibi esset credita:

840

Quoniam aemulari non licet, nunc inuides.

Eho an umquam prompsit antehac? Responde, scelus.

Atque ut tu scire possies, dico tibi:

Si falsa dices, Lurcio, excruciabere.

Ita uero? ut tu ipse me dixisse delices,

845

Post <e> sagina ego eiciar cellaria,

Vt tibi, si promptes, alium subpromum pares.

Non edepol faciam. Age eloquere audacter mihi.

Numquam edepol uidi promere. Verum hoc erat:

Mihi imperabat, ego promebam postea.

850

Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

Non hercle tam istoc ualide cassabant cadi

Sed in cella erat paullum nimis loculi lubrici,

Ibi erat bilibris aula sic propter cados,

Ea saepe deciens complebatur: uidi eam

855

Plenam atque inanem fieri; opera maxuma,

Vbi bacchabatur aula, cassabant cadi.

Abi, abi intro iam. Vos in cella uinaria

Bacchanal facitis. Iam hercle ego illum adducam a foro.

Perii! Excruciabit me erus, domum si uenerit,

860

Quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

Fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

Ne dixeritis, opsecro, huic, uostram fidem!

Quo tu agis? Missus sum alio: iam huc reuenero.

Quis misit? Philocomasium. Abi, actutum redi.

865

Quaeso tamen tu meam partem, infortunium

Si diuidetur, me apsente accipito tamen. -

Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

Quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

Foras ablegauit, dum ab se huc transiret. Placet

870

Sed Periplectomenus quam ei mandaui mulierem

Nimis lepida forma ducit. Di hercle hanc rem adiuuant.

Quam digne ornata incedit, hau meretricie!

Lepide hoc succedit sub manus negotium.

Rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique una, Milphidippa,

875

Domi demonstraui in ordine. Hanc fabricam fallaciasque

Minus si tenetis, denuo uolo percipiatis plane;

Satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,

Me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,

880

Si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

At meliust commonerier. Meretricem commoneri

Quam sane magni referat, nihil clam est. Quin egomet ultro,

Postquam adbibere aures meae tuam oram orationis,

Tibi dixi, miles quem ad modum potisset deasciarei.

885

At nemo solus satis sapit. Nam ego multos saepe uidi

Regionem fugere consili prius quam repertam haberent.

Si quid faciundum est mulieri male atque malitiose,

Ea sibi inmortalis memoriast meminisse et sempiterna;

Sin bene quid aut fideliter faciundumst, eo deueniunt

890

Obliuiosae extemplo uti fiant, meminisse nequeunt.

Ergo istuc metuo, quom uenit uobis faciundum utrumque:

Nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.

895

Mala mille meres. St! ne paue, peioribus conueniunt.

Ita uos decet. Consequimini. Cesso ego illis obuiam ire.

Venire saluom gaudeo, lepide hercle ornatus cedis.

Bene opportuneque obuiam es, Palaestrio. Em tibi adsunt

Quas me iussisti adducere et quo ornatu. Eu! noster esto.

900

Palaestrio Acroteleutium salutat. Quis hic amabo est

Qui tam pro nota nominat me? Hic noster architectust.

Salue, architecte. Salua sis. Sed dic mihi, ecquid hic te

Onerauit praeceptis? Probe meditatam utramque duco.

Audire cupio quem ad modum; ne quid peccetis paueo.

905

Ad tua praecepta de meo nihil his nouom adposiui.

Nempe ludificari militem tuom erum uis? Exlocuta es.

Lepide et sapienter, commode et facete res parata est.

Atque huius uxorem te uolo <ted> adsimulare. fiat.

Quasi militi animum adieceris simulare. sic futurum est.

910

Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

Bonus uatis poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

Quasique anulum hunc ancillula tua aps te detulerit ad me

Quem ego militi <porro> darem tuis uerbis. Vera dicis.

Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? Meliust.

915

Nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,

Bene lineatam si semel carinam conlocauit,

Facile esse nauem facere, ubi fundata, constitutast.

Nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,

Adsunt fabri architectique <adsunt> ad eam haud inperiti.

920

Si non nos materiarius remoratur, quod opust qui det

(Noui indolem nostri ingeni), cito erit parata nauis.

Nempe tu nouisti militem meum erum? Rogare mirumst.

Populi odium quidni nouerim, magnidicum, cincinnatum,

Moechum unguentatum? Num ille te nam nouit? Numquam uidit:

925

Qui nouerit me quis ego sim? Nimis lepide fabulare;

Eo pote fuerit lepidius pol fieri. Potin ut hominem

Mihi des, quiescas cetera? Ni ludificata lepide

Ero, culpam omnem in me imponito. Age igitur intro abite,

Insistite hoc negotium sapienter. Alia cura.

930

Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum

Conueniam atque illi hunc anulum dabo atque praedicabo

A tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire;

Hanc ad nos, quom extemplo a foro ueniemus, mittitote.

Quasi clanculum ad <eum> missa sit. Faciemus: alia cura.

935

Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo. -

Bene ambula, bene rem geras. Egone hoc si ecficiam plane,

Vt concubinam militis meus hospes habeat hodie

Atque hinc Athenas auehat, <si> hodie hunc dolum dolamus,

940

Quid tibi ego mittam muneris! Datne ab se mulier operam?

Lepidissume et comissume - Confido confuturum.

Vbi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,

Hau uereor ne nos subdola perfidia peruincamur.

Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,

945

Vt accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,

Ne quid, ubi miles uenerit, titubetur. Tu morare.

Volup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;

Nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,

Vt latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,

950

Qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium.

Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi

Condicio noua et luculenta fertur per me interpretem.

Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

Loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

955

Circumspicedum ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

Nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

Nemo adest. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

Quid hic? Vnde est? A luculenta ac festiua femina,

Quae te amat tuamque expetessit pulchram pulchritudinem;

960

Eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

Quid ea? Ingenuan an festuca facta e serua liberast? Is

Vah! egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,

Qui ingenuis satis responsare nequeas quae cupiunt tui?

965

Nuptanst an uidua? Et nupta et uidua. Quo pacto potis

Nupta et uidua esse eadem? Quia adulescens nuptast cum sene.

Eugae! Lepida et liberali formast. Caue mendacium.

Ad tuam formam illa una dignast. Hercle pulchram praedicas.

Sed quis east? Senis huius uxor Periplectomeni e proxumo.

970

Ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

Nunc te orare atque opsecrare iussit ut eam copiam

Sibi potestatemque facias. Cupio hercle equidem si illa uolt.

Quae cupit? Quid illa faciemus concubina quae domist?

Quin tu illam iube aps te abire quo lubet: sicut soror

975

Eius huc gemina uenit Ephesum et mater, accersuntque eam.

Eho tu, aduenit Ephesum mater eiius? Aiunt qui sciunt.

Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras!

Immo uin tu lepide facere? Loquere et consilium cedo.

Vin tu illam actutum amouere, a te ut abeat per gratiam?

980

Cupio. Tum te hoc facere oportet. Tibi diuitiarum adfatimst:

Iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,

Dono habere, <abire>, auferre aps te quo lubeat sibi.

Placet ut dicis; sed ne istanc amittam et haec mutet fidem

Vide modo. Vah! delicatus, quae te tamquam oculos amet.

985

Venus me amat. St tace! aperiuntur fores, concede huc clanculum.

Haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia.

Quae haec celox? Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.

Quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Edepol haec quidem

Bellulast. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

990

Viden tu illam oculis uenaturam facere atque aucupium auribus?

Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.

Dissimulabo, hos quasi non uideam neque esse hic etiamdum sciam.

Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

Numquis hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam,

995

Qui aucupet me quid agam, qui de uesperi uiuat suo?

Eos nunc homines metuo, mihi ne opsint neue opstent uspiam,

Domo si bitant, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,

997a

Era mea, quoius propter amorem cor nunc miserae contremit,

Quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,

Militem Pyrgopolynicem. Satin haec quoque me deperit?

1000

Meam laudat speciem. Edepol huiius sermo hau cinerem quaeritat.

Quo argumento? Quia enim loquitur laute et minime sordide.

Quidquid istaec de te loquitur, nihil attrectat sordidi.

Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimique nitida femina.

Hercle uero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

1005

Priune quam illam oculis tuis - Videon id quod credo tibi?

Tum haec celocla autem illa apsente subigit me ut amem. Hercle hanc quidem

Nihil tu amassis; mihi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,

Ego hanc continuo uxorem ducam. Quid ergo hanc dubitas conloqui?

Sequere hac me ergo. Pedisequos tibi sum. Vtinam, quoius caussa foras

1010

Sum egressa, <eiius> conueniundi mihi potestas euenat.

Erit et tibi exoptatum optinget, bonum habe animum, ne formida;

Homo quidamst qui scit quod quaeris ubi sit. quem ego hic audiui?

Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.

Tum pol ego id quod celo hau celo. Immo et celas et non celas.

1015

Quo argumento? Infidos celas: ego sum tibi firme fidus.

Cedo signum, si harunc Baccharum es. Amat mulier quaedam quendam.

Pol istuc quidem multae. At non multae de digito donum mittunt.

Enim cognoui nunc, fecisti modo mi ex procliuo planum.

Sed hic numquis adest? Vel adest uel non. Cedo te mihi solae solum.

1020

Breuin an longinquo sermoni? Tribus uerbis. Iam ad te redeo.

Quid ego? Hic astabo tantisper cum hac forma et factis frustra?

Patere atque asta, tibi ego hanc operam do. Properando - excrucior.

Pedetemptim (tu haec scis) tractare soles hasce huiius modi mercis.

Age age ut tibi maxume concinnumst. Nullumst hoc stolidius saxum.

1025

Redeo ad te. Quid me uoluisti? Quo pacto hoc Ilium appelli

Velis, id fero ad te consilium. Quasi hunc depereat - Teneo istuc.

Conlaudato formam et faciem et uirtutes commemorato.

Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstraui.

Tu cetera cura et contempla et de meis uenator uerbis.

1030

Aliquam mihi partem hodie operae des denique, iam tandem ades †ilico†

Adsum, impera si quid uis. Quid illaec narrat tibi? Lamentari

Ait illam, miseram cruciari et lacrumantem se adflictare,

Quia tis egeat, quia te careat. Ob eam rem huc ad te missast.

Iube adire. At scin quid tu facias? Facito fastidi plenum,

1035

Quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te uolgo uolgem.

Memini et praeceptis parebo. Vocon ergo hanc quae te quaerit?

Adeat, si quid uolt. Si quid uis, adi, mulier. Pulcher, salue.

Meum cognomentum commemorauit. Di tibi dent quaequomque optes.

Tecum aetatem exigere ut liceat - Nimium optas. Non me dico,

1040

Sed eram meam quae te demoritur. Aliae multae idem istuc cupiunt

Quibus copia non est. Ecastor hau mirum si te habes carum,

Hominem tam pulchrum et praeclarum uirtute et forma, factis.

Deus dignior fuit quisquam homo qui esset? Non hercle humanust ergo -

Nam uolturio plus humani credo est. Magnum me faciam

1045

Nunc quom illaec me illi conlaudat. Viden tu ignauom ut sese infert?

Quin tu huic responde, haec illaec est ab illa quam dudum <dixi>.

Qua ab illarum? Nam ita me occursant multae: meminisse hau possum.

Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.

Nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic porro <ad te>.

1050

Quid nunc tibi uis, mulier? Memora. Vt quae te cupit, eam ne spernas,

Quae per tuam nunc uitam uiuit: sit necne sit spes in te uno est.

Quid nunc uolt? Te compellare et complecti et contrectare.

Nam nisi tu illi fers suppetias, iam illa animum despondebit.

Age,

1054a

Mi Achilles, fiat quod te oro, serua illam pulchram pulchre,

1055

Exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum.

Eu hercle odiosas res! quotiens hoc tibi, uerbero, ego interdixi,

Meam ne sic uolgo pollicitere operam? audin tu, mulier?

Dixi hoc tibi dudum et nunc dico: nisi huic uerri adfertur merces,

1060

Non hic suo seminio quemquam proculenam impertiturust.

Dabitur quantum ipsus preti poscet. Talentum Philippi huic opus auri est;

Minus ab nemine accipiet. Eu ecastor nimis uilest tandem!

Non mihi auaritia umquam innatast: satis habeo diuitiarum,

Plus mi auri mille est modiorum Philippi. Praeter thensauros.

1065

Tum argenti montes, non massas, habet Aetina non aeque altos.

Eu ecastor

1066a

Hominem peiiurum! ut ludo? Quid ego? ut sublecto? Scite.

Sed amabo, mitte me actutum. Quin tu huic respondes aliquid,

Aut facturum aut non facturum? Quid illam miseram animi excrucias,

Quae numquam male de te meritast? Iube eampse exire huc ad nos.

1070

Dic me ei omnia quae uolt facturum. Facis nunc ut facere aequom,

Quom, quae te uolt, eandem tu uis. Non insulsum huic ingenium.

Quomque me oratricem hau spreuisti sistique exorare ex te.

Quid est? Vt ludo? Nequeo hercle equidem risu admoderarier: hahahae!

Ob eam caussam huc aps te auorti. Non edepol tu scis, mulier,

1075

Quantum ego honorem nunc illi habeo. Scio et istuc illi dicam.

Contra auro alii hanc uendere potuit operam. Pol istuc tibi credo.

Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit,

Et pueri annos octingentos uiuont. Vae tibi, nugator!

Quin mille annorum perpetuo uiuont ab saeclo ad saeclum.

1080

Eo minus dixi ne haec censeret me aduorsum se mentiri.

Perii! Quot hic ipse annos uiuet, quoius filii tam diu uiuont?

Postriduo natus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope natust.

Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.

Iam iam sat, amabo, est. Sinite abeam, si possum, uiua a uobis.

1085

Quin ergo abeis, quando responsumst? Ibo atque illam huc adducam,

Propter <quam> opera est mihi. Numquid uis? Ne magis sim pulcher quam sum,

Ita me mea forma habet sollicitum. Quid hic nunc stas? quin abis? Abeo.

Atque adeo (audin?) dicito docte et cordate, ut cor ei saliat -

Philocomasio dic, sist istic, domum ut transeat: hunc hic esse.

1090

†Hic cum era est, clam nostrum hunc† sermonem sublegerunt.

Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro.

Remorare, abeo. - Neque te remoror neque tango neque te - taceo.

Iube maturare illam exire huc. Iam istic rei praeuortemur.

Quid nunc mihi es auctor ut faciam, Palaestrio,

1095

De concubina? nam nullo pacto potest

Prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

Quid me consultas quid agas? Dixi equidem tibi

Quo id pacto fieri possit clementissume.

Aurum atque uestem muliebrem omnem habeat sibi

1100

Quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;

Dicasque tempus maxume esse ut eat domum:

Sororem geminam adesse et matrem dicito,

Quibus concomitata recte deueniat domum.

Qui tu scis eas adesse? Quia oculis meis

1105

Vidi hic sororem esse eiius. Conuenitne eam?

Conuenit. Ecquid fortis uisast? Omnia

Vis optinere. Vbi matrem esse aiebat soror?

Cubare in naui lippam atque oculis turgidis

Nauclerus dixit, qui illas aduexit, mihi.

1110

Is ad hos nauclerus hospitio deuortitur.

Quid is? Ecquid fortis? Abi sis hinc, nam tu quidem

Ad equas fuisti scitus admissarius,

Qui consectare qua maris qua feminas.

Hoc age nunc. Istuc quod das consilium mihi,

1115

Te cum illa uerba facere de ista re uolo;

Nam cum illa sane congruos sermo tibi.

Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?

Dicas uxorem tibi necessum ducere

Cognatos persuadere, amicos cogere.

1120

Itan tu censes? Quid ego ni ita censeam?

Ibo igitur intro. Tu hic ante aedis interim

Speculare, ut, ubi illaec prodeat, me prouoces.

Tu modo istuc cura quod agis. Curatum id quidemst.

Quin si uoluntate nolet, ui extrudam foras.

1125

Istuc caue faxis; quin potius per gratiam

Bonam abeat aps te. Atque illaec quae dixi dato,

Aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

Cupio hercle. Credo te facile impetrassere.

Sed abi intro. Noli stare. Tibi sum oboediens. -

1130

Numquid uidetur demutare †aut utique†

Dixi esse uobis dudum hunc moechum militem?

Nunc ad me ut ueniat usust Acroteleutium aut

Ancillula eius aut Pleusicles. Pro Iuppiter,

Satine ut Commoditas usquequaque me adiuuat!

1135

Nam quos uidere exoptabam me maxume,

Vna exeuntis uideo hinc e proxumo.

Sequimini, simul circumspicite ne quis adsit arbiter.

Neminem pol uideo, nisi hunc quem uolumus conuentum. Et ego uos.

Quid agis, noster architecte? Egone architectus? Vah! Quid est?

1140

Quia enim non sum dignus prae te palum ut figam in parietem.

Heia uero! Nimis facete nimique facunde mala es.

Vt lepide deruncinauit militem! At etiam parum.

Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;

Vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.

1145

Nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam

Ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. Eu, probe!

Quin etiam aurum atque ornamenta quae ipse instruxit mulieri

Omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

Facile istuc quidemst, si et illa uolt et ille autem cupit.

1150

Non tu scis, quom ex alto puteo susum ad summum escenderis,

Maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?

Nunc haec res apud summum puteum geritur: si prosenserit

Miles, nihil ecferri poterit huiius: nunc quom maxume

Opust dolis. Domi esse ad eam rem uideo siluai satis:

1155

Mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex.

Quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio,

Oppidum quoduis uidetur posse expugnari dolis.

Date modo operam. Id nos ad te, si quid uelles, uenimus.

Lepide facitis. Nunc hanc tibi ego impero prouinciam.

1160

Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod uoles.

Militem lepide et facete, laute ludificarier

Volo. Voluptatem mecastor mi imperas. Scin quem ad modum?

Nempe ut adsimulem me amore istius differri. tenes.

Quasique istius caussa amoris ex hoc matrimonio

1165

Abierim, cupiens istius nuptiarum. Omne ordine.

Nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,

Hinc senem aps te abiisse, postquam feceris diuortium:

Ne ille mox uereatur introire in alienam domum.

Bene mones. Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul

1170

Ita uolo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam

Quasique eius opulentitatem reuerearis, et simul

Formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem

Conlaudato. Satin praeceptumst? Teneo. Satinest, si tibi

Meum opus ita dabo expolitum ut inprobare non queas?

1175

Sat habeo. Nunc tibi uicissim quae imperabo ea discito.

Quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico

Facito uti uenias ornatu hoc ad nos nauclerico;

Causeam habeas ferrugineam, scutulam ob oculos laneam,

Palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),

1180

Id conexum in umero laeuo, exfafillato bracchio,

Praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;

Atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

Quid? Vbi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?

1185

Huc uenito et matris uerbis Philocomasium arcessito,

Vt, si itura siet Athenas, eat tecum ad portum cito

Atque ut iubeat ferri in nauim si quid imponi uelit.

Nisi eat, te soluturum esse nauim: uentum operam dare.

Satis placet pictura. Perge. Ille extemplo illam hortabitur

1190

Vt eat, ut properet, ne sit matri morae. Multimodis sapis.

Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.

Ille iubebit me ire cum illa ad portum. Ego adeo, ut tu scias,

Prorsum Athenas protinam abibo tecum. Atque ubi illo ueneris,

Triduom seruire numquam te quin liber sis sinam.

1195

Abi cito atque orna te. Numquid aliud? Haec ut memineris.

Abeo. - Et uos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio

Iam exiturum esse intus. Celebre apud nos imperium tuomst. -

Agite apscedite ergo. Ecce autem commodum aperitur foris.

Hilarus exit: impetrauit. Inhiat quod nusquam est miser.

1200

Quod uolui ut uolui impetraui, per amicitiam et gratiam,

A Philocomasio. Quid tam intus fuisse te dicam diu?

Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.

Quid iam? Vt multa uerba feci, ut lenta materies fuit

Verum postremo impetraui ut uolui: donaui, dedi

1205

Quae uoluit, quae postulauit; <te> quoque <ei> dono dedi.

Etiam me? Quo modo ego uiuam sine te? Age, animo bono es,

Idem ego te liberabo. Nam si possem ullo modo

Impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi

Verum oppressit. Deos sperabo teque. Postremo tamen

1210

Etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optumo,

Saltem id uolup est quom ex uirtute formai euenit tibi

Mea opera super hac uicina, quam ego nunc concilio tibi.

Quid opust uerbis? Libertatem tibi ego et diuitias dabo,

Si impetras. Reddam impetratum. At gestio. At modice decet:

1215

Moderare animo, ne sis cupidus. Sed eccam ipsam, egreditur foras.

Era, eccum praesto militem. Vbi est? Ad laeuam. Video.

Aspicito limis, ne ille nos se sentiat uidere.

Video. edepol nunc nos tempus est malas peiores fieri.

Tuomst principium. Opsecro, tute ipsum conuenisti?

1220

Ne parce uocem, ut audiat. Cum ipso pol sum locuta,

Placide, ipsae dum lubitum est mihi, otiose, meo arbitratu.

Audin quae loquitur? Audio. Quam laeta est quia ted adiit!

O, fortunata mulier es! Vt amari uideor! dignus.

Permirum ecastor praedicas te adiisse atque exorasse;

1225

Per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.

Namque edepol uix fuit copia adeundi atque impetrandi.

Vt tu inclutus apud mulieres! Patiar, quando ita Venus uolt.

Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso

Vt eiius mihi sit copia quem amo quemque expetesso

1230

Benignusque erga me siet, quod cupiam ne grauetur.

Spero ita futurum, quamquam multae illum sibi expetessunt

Ille illas spernit, segregat hasce omnis, extra te unam.

Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,

Ne oculi eiius sententiam mutent, ubi uiderit me,

1235

Atque eiius elegantia meam extemplo speciem spernat.

Non faciet, <modo> bonum animum habe. Vt ipsa se contemnit!

Metuo ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.

Istuc curaui, ut opinione illius pulchrior sis.

Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar

1240

Atque opsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,

Consciscam letum: uiuere sine illo scio me non posse.

Prohibendam mortem mulieri uideo. Adibon? Minime;

Nam tu te uilem feceris, si te ultro largiere:

Sine ultro ueniat; quaeritet, desideret, exspectet

1245

Sine: perdere istam gloriam uis quam habes? Caue sis faxis.

Nam nulli mortali scio optigisse hoc nisi duobus,

Tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.

Eo intro, an tu illunc euocas foras, mea Milphidippa?

Immo opperiamur dum exeat aliquis. Durare nequeo

1250

Quin eam intro. Occlusae sunt fores. Ecfringam. Sana non es.

Si amauit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,

Per amorem si quid fecero, clementi <hic> animo ignoscet.

Vt, quaeso, amore perditast te misera! Mutuom fit.

Tace, ne audiat. Quid astitisti opstupida? Qur non pultas?

1255

Quia non est intus quem ego uolo. Qui scis? scio de olefactu;

Nam odore nasum sentiat, si intus sit. Hariolatur.

Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut diuinaret.

Nescio ubi hic prope adest quem expeto uidere: olet profecto.

Naso pol iam haec quidem plus uidet quam oculis. Caeca amore est.

1260

Tene me opsecro. Qur? Ne cadam. quid ita? Quia stare nequeo

Ita animus per oculos meos <meus> defit. Militem pol

Tu aspexisti. Ita. Non uideo. Vbi est? uideres pol, si amares.

Non edepol tu illum magis amas quam ego, mea, si per te liceat.

Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.

1265

Nescio tu ex me hoc audiueris an non: nepos sum Veneris.

Mea Milphidippa, adi opsecro et congredere. Vt me ueretur!

Illa ad nos pergit. Vos uolo. Et nos te. Vt iussisti,

Eram meam eduxi foras. Video. Iube ergo adire.

Induxi in animum ne oderim item ut alias, quando orasti.

1270

Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.

Dum te optuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

Leuandum morbum mulieri uideo. Vt tremit! Atque extimuit,

Postquam te aspexit. Viri quoque armati idem istuc faciunt,

Ne tu mirere mulierem. Sed quid <est quod> uolt me facere?

1275

Ad se ut eas: tecum uiuere uolt atque aetatem exigere.

Egon ad illam eam quae nupta sit? Vir eius me deprehendat.

Quin tua caussa exegit uirum ab se. Qui id facere potuit?

Aedes dotalis huiius sunt. Itane? Ita pol. Iube domum ire.

Iam ego illi ero. Vide ne sies in exspectatione,

1280

Ne illam animi excrucies. Non ero profecto. Abite. Abimus. -

Sed quid ego uideo? Quid uides? Nescioquis eccum incedit

Ornatu quidem thalassico. It ad nos, uolt te profecto.

Nauclerus hicquidem est. Videlicet accersit hanc iam. Credo.

Alium alio pacto propter amorem ni sciam

1285

Fecisse multa nequiter, uerear magis

Me amoris caussa <huc> hoc ornatu incedere.

Verum quom multos multa admisse acceperim

Inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:

Mitto iam, ut occidi Achilles ciuis passus est -

1290

Sed eccum Palaestrionem, stat cum militi:

Oratio alio mihi demutandast mea.

Mulier profecto natast ex ipsa Mora;

Nam quaeuis alia, quae morast aeque, mora

Minor ea uidetur quam quae propter mulieremst.

1295

Hoc adeo fieri credo consuetudine.

Nam ego hanc accerso Philocomasium. Sed fores

Pultabo. Heus, ecquis hic est? Adulescens, quid est?

Quid ueis? Quid pultas? Philocomasium quaerito.

A matre illius uenio. Si iturast, eat.

1300

Omnis moratur: nauim cupimus soluere.

Iam dudum res paratast. I, Palaestrio,

Aurum, ornamenta, uestem, pretiosa omnia

Duc adiutores tecum ad nauim qui ferant.

Omnia composita sunt quae donaui: auferat.

1305

Eo. - quaeso hercle propera. Non morabitur.

Quid istuc, quaeso? Quid oculo factumst tuo?

Habeo equidem hercle oculum. At laeuom dico. Eloquar.

Amoris caussa hercle hoc ego oculo utor minus,

Nam si apstinuissem amorem, tamquam hoc uterer.

1310

Sed nimis morantur me diu. Eccos exeunt.

Quid modi flendo quaeso hodie facies? Quid ego ni fleam?

Vbi pulcherrume egi aetatem, inde abeo. Em hominem tibi

Qui a matre et sorore uenit. Video. Audin, Palaestrio?

Quid uis? Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?

1315

Philocomasium, salue. Et tu salue. Materque et soror

Tibi salutem me iusserunt dicere. Saluae sient.

Orant te ut eas, uentus operam dum dat, ut uelum explicent

Nam matri oculi si ualerent, mecum uenissent simul.

Ibo; quamquam inuita facio: homini pietas - scio; sapis.

1320

Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta uiueret.

Istuc crucior, a uiro me tali abalienarier,

Nam tu quemuis potis es facere ut afluat facetiis;

Et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior:

Eam nobilitatem amittendam uideo. A! ne fle. Non queo,

1325

Quom te uideo. Habe bonum animum. Scio ego quid doleat mihi.

Nam nil miror, si lubenter, Philocomasium, hic eras,

<Si> forma huiius, mores, uirtus, attinere animum hic tuom,

Quom ego seruos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.

Opsecro licet complecti prius quam proficisco? Licet.

1330

O mi ocule, o mi anime. Opsecro, tene mulierem,

Ne adfligatur. Quid istuc quaesost? Quia aps te abit, animo male

Factum est huic repente miserae. Curre intro atque ecferto aquam.

Nil aquam moror, quiescat malo. Ne interueneris,

Quaeso, dum resipiscit. Capita inter se nimis nexa hisce habent.

1335

Non placet. Labra ab labellis aufer, nauta, caue malum.

Temptabam spirarent an non. Aurem admotam oportuit.

Si magis uis, eam omittam. Nolo: retineas. fio miser.

Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.

Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo.

1340

Conserui conseruaeque omnes, bene ualete et uiuite,

Bene quaeso inter uos dicatis †et me† apsenti tamen.

Age, Palaestrio, bono animo es. Eheu! Nequeo quin fleam,

Quom aps te abeam. Fer aequo animo. Scio ego quid doleat mihi.

Sed quid hoc? Quae res? Quid uideo? Lux, salue * * *

1345

* <salue.> Iam resipisti? Opsecro, quem amplexa sum

Hominem? Perii! Sumne ego apud me? Ne time, uoluptas mea.

Quid istuc est negoti? Animus hanc modo hic reliquerat.

Metuoque et timeo ne hoc tandem propalam fiat nimis.

Quid id est? Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,

1350

Ne quis tibi hoc uitio uortat. Mea, non illorum dedi:

Parui ego illos facio. Agite, ite cum dis beneuolentibus.

Tua ego hoc caussa dico. Credo. Iam uale. Et tu bene uale.

Ite cito, iam ego adsequar uos: cum ero pauca uolo loqui. -

Quamquam alios fideliores semper habuisti tibi

1355

Quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;

Et, si ita sententia esset, tibi seruire malui

Multo quam alii libertus esse. Habe animum bonum.

Eheu, quom uenit mi in mentem ut mores mutandi sient,

Muliebres mores discendi, obliuiscendi stratiotici!

1360

Fac sis frugi. Iam non possum, amisi omnem lubidinem.

I, sequere illos, ne morere. Bene uale. Et tu bene uale.

Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim

(Mittam nuntium ad te), ne me deseras. Non est meum.

Cogitato identidem tibi quam fidelis fuerim.

1365

Si id facies, tum demum scibis tibi qui bonus sit, qui malus.

Scio et perspexi saepe. Verum quom antehac, hodie maxume

Scies: immo hodie †meorum† factum faxo post dices magis.

Vix reprimor quin te manere iubeam. Caue istuc feceris:

Dicant te mendacem nec uerum esse, fide nulla esse te,

1370

Dicant seruorum praeter me esse fidelem neminem.

Nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;

Verum non potest. Caue faxis. Abi iam. Patiar quidquid est.

Bene uale igitur. Ire meliust strenue. - Etiam nunc uale.

Ante hoc factum hunc sum arbitratus semper seruom pessumum:

1375

Eum fidelem mihi esse inuenio. Quom egomet mecum cogito,

Stulte feci qui hunc amisi. Ibo hinc intro nunciam

Ad amores meos. Sed, sensi, hinc sonitum fecerunt fores.

Ne me moneatis, memini ego officium meum,

Ego †nam† conueniam illum, ubi ubi est gentium;

1380

Inuestigabo, operae non parco meae.

Me quaerit illic. Ibo huic puero obuiam.

Ehem, te quaero. Salue, uir lepidissume,

Cumulate commoditate, praeter ceteros

Duo di quem curant. Qui duo? Mars et Venus.

1385

Facetum puerum! Intro te ut eas opsecrat,

Te uolt, te quaerit, teque exspectans expetit.

Amanti fer opem. Quid stas? Quin intro is? Eo. -

Ipsus illic sese iam impediuit in plagas;

Paratae insidiae sunt: in statu stat senex,

1390

Vt adoriatur moechum, qui formast ferox,

Qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit

Mulier: eum oderunt qua uiri qua mulieres.

Nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio. -

Ducite istum; si non sequitur, rapite sublimem foras,

1395

Facite inter terram atque caelum ut siet, discindite.

Opsecro hercle, Periplectomene, te. Nequiquam hercle opsecras.

Vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.

Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere,

Vt faciam quasi puero in collo pendeant crepundia.

1400

Perii! Haud etiam, numero hoc dicis. Iamne <ego> in hominem inuolo?

Immo etiam prius uerberetur fustibus. Multum quidem.

1401a

* * *

Qur es ausus subigitare alienam uxorem, inpudens?

Ita me di ament, ultro uentumst ad me. Mentitur, feri.

Mane dum narro. Quid cessatis? Non licet mi dicere?

1405

Dice. Oratus sum ad eam ut irem. Qur ire ausus? Em tibi!

Oiei! Satis sum uerberatus. Opsecro. Quam mox seco?

Vbi lubet: dispennite hominem diuorsum et distendite.

Opsecro hercle te ut mea uerba audias prius quam secat.

Loquere. Non de nihilo factumst: uiduam hercle esse censui,

1410

Itaque ancilla, conciliatrix quae erat, dicebat mihi.

Iura te non nociturum esse homini de hac re nemini,

Quod tu hodie hic uerberatus aut quod uerberabere,

Si te saluom hinc amittemus Venerium nepotulum.

Iuro per Iouem et Mauortem me nociturum nemini,

1415

Quod ego hic hodie uapularim, iureque id factum arbitror;

Et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.

Quid si id non faxis? Vt uiuam semper intestabilis.

Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.

Di tibi bene faciant semper, quom aduocatus mihi bene es.

1420

Ergo des minam auri nobis. Quam ob rem? saluis testibus

Vt ted hodie hinc amittamus Venerium nepotulum;

Aliter hinc non eibis, ne sis frustra. Dabitur. Magis sapis.

De tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.

Verberon etiam, an iam mittis? Mitis sum equidem fustibus.

1425

Opsecro uos. Soluite istunc. Gratiam habeo tibi.

Si posthac prehendero ego te hic, carebis testibus.

Caussam hau dico. Eamus intro, Cario. - Seruos meos

Eccos uideo. Philocomasium iam profecta est? Dic mihi.

Iam dudum. Ei mihi! Magis dicas, si scias quod ego scio.

1430

Nam illic qui ob oculum habebat lanam nauta non erat.

Quis erat igitur? Philocomasio amator. Qui tu scis? Scio.

Nam postquam porta exierunt, nihil cessarunt ilico

Osculari atque amplexari inter se. Vae misero mihi!

Verba mihi data esse uideo. Scelus uiri Palaestrio

1435

Is me in hanc inlexit fraudem. Iure factum iudico;

Si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet,

Magis metuant, minus has res studeant. Eamus ad me. Plaudite.