Persius choliambi

Reference basis text: W. Kissel, 2007

Editing of the digital edition: P. Paolucci, 2009


Nec fonte labra prolui caballino

Nec in bicipiti somniasse Parnaso

Memini, ut repente sic poeta prodirem.

Heliconiadasque pallidamque Pirenen

5

Illis remitto quorum imagines lambunt

Hederae sequaces; ipse semipaganus

Ad sacra uatum carmen adfero nostrum.

Quis expediuit psittaco suum 'chaere'

Picamque docuit nostra uerba conari?

10

Magister artis ingenique largitor

Venter, negatas artifex sequi uoces.

Quod si dolosi spes refulserit nummi,

Coruos poetas et poetridas picas

Cantare credas Pegaseium nectar.

1

fonte υ

fronte α