Seneca *proverbia


Nondum est beatus, turba quem non riserit.

Si nullos iniuria, multos inuidia inimicos facit.

Puras deus, non adspicit plenas manus.

Bonus animus cultor est dei pulcherrimus.

5

Noli aliter solus uiuere, aliter in foro.

Noli petere quod negaris; quod petieris, nil neges.

<>

Nil magnum est in terris animus, nisi qui magnum despicit.

Vbi cesses facere, nil prodest bene dicere.

10

Nil refert animo quo facias, quod fecisse est improbum.

Facta ab omnibus cernuntur, animus nulli cernitur.

Non refert quam multis placeas; quam bonis placeas uide.

Sua ipsius nequitia poena est maxima.

Scelus tutum esse pote, securum non pote.

15

Qui cito laudauit, laudatum accusat cito.

Sine arbitro caue credas esse ullum locum.

Non ulla est pusilla, amicos quae capit multos, domus.

Non scelere oportet uindicare unquam scelus.

Qui se sponte negat peccasse, ueniam nequiquam petit.

20

<>

<>

<>

Erumpant cito te lapso odia, quae sub osculo latent.

<>

25

Qui insanit ipse, furere credit ceteros.

Omnes differentes uitam mors incerta praeuenit.

Omnis tanquam uitae extremus est componendus dies.

Rectum si ipse tibi persuaseris, oratorem te putes.

Bonis probatur, quisquis displicuit malis.

30

Obiurgationi semper aliquid blandi admisceas.

Peccandi oportet facias odium, non metum.

Optimum est ignosse ita, ipse quasi pecces cotidie.

Optimum est sequi maiores, recte si praecesserint.

Omnis in uitae ratione doctor peccat turpius.

35

<>

Non innocens, est timidus, qui legem timet.

<>

<>

Ante promissum consilio, post promissum est facto opus.

40

Prius negatum post fecisse est fallere.

Lite amicorum religio comprobatur iudicis.

<>

Sis pius in tuos, amicis fidus, aequus omnibus.

<>

45

Cum hominibus pacem, bellum cum uitiis agas.

Imperare, non seruire conuenit pecuniae.

Domina fit de serua, si uti nescias, pecunia.

Irritat auidum, non explet pecunia.

Fortior est, qui cupiditatem uincit, quam qui hostem domat.

50

Peiora apertis odia sunt latentia.

<>

Qui confitetur, proxime innocentiam est.

Male qui dicunt aliis, faciunt ipsi sibi conuicium.

Turpe est alteri exprobrare, quod tuum spectat probrum.

55

Pulchrum est nil exigentem praestare omnia.

Ex communi facere proprium principium est discordiae.

Plurimi famam uerentur, pauci conscientiam.

Priusquam erueris hostem noli occidere.

Laesum iniquius est odisse, quam laesisse, quem oderis.

60

<>

Quam est ualidus, qui laedentem laesus neglegit!

<>

Magnopere quid sis, nil quid habeare interest.

Caue hominum quisquam te oderit merito tuo.

65

Quam magnum est nolle, ubi dignus sis, laudarier!

Qui perituro non succurrit, cum potest, hominem necat.

Quid tam inimicum alteri alterum, quam homini est homo?

Maximas habet diuitias, qui nullas desiderat.

Qui concupierit minimum, habebit plurimum.

70

Beneficium homo homini qui dat, imitatur deos.

Is pauper est, qui sibi uidetur indiges.

Leues amici inimici interdum sunt graues.

Homines si meum tuumque tollerent, quiescerent.

Heu quam est timendus, qui paupertatem timet!

75

Quod uis sileri, cuiquam noli dicere.

<>

Qui in seruos saeuit, se in alios uelle, non posse indicat.

Qui facit, quod pote malefacere, quod fecit, cito desinit.

Dulcius quid est quam habere, quocum ut tecum ausis loqui?

80

<>

<>

Repulsam quam fastum homines facilius ferunt.

Saeuitiam uites parentem et saeuitiae iracundiam.

Beneficii membris est fragilis, pertinax iniuriae.

85

Religiosum odio est nocentis perdere innocentiam.

Homo qui timetur a multis, multos timet.

Vnum metuunt, qui reguntur, metuit omnes, qui regit.

<>

Expediet res honesta pollicitis fidem.

90

Magnam te reductura ad te spondet rem sapientia.

Frangit pudor ingenium rectum, prauum effert audacia.

Scelus exstirpare, non scelestos optimum est.

Vel parem uel inferiorem ubi laudaris, laus est tua.

Venia, non poena peccatum corrigere est clementiae.

95

Heu quam est miserum in sano corpore mentem furere sauciam!

Ad potentem perit amici aut ueritas aut gratia.

Si esse uis beatus, primum contemnas contemnier.

Si tua multis placeat uita, tibi placere non potest.

Cum innocentia uicturus quaeras solitudinem.

100

Stultum est timere, quod uitari non potest.

Ex lite alterius abs te redeat gratia.

Occurras amici potius, quam succurras inopiae.

Amicum moneas secreto, laudes palam.

Si bene didiceris, facere te pudeat male.

105

Ab alio petit iratus poenam, ab se exigit.

Peccatum solent incessere homines, ipse admittere.

O uirtutis pulchro in homine pulchre expressam imaginem!

<>

Volens ministres, inuitus ne seruias.

110

Sua affluit uirtute, qui alienas amat.

Noli inuidere cuiquam: minor est qui inuidet.

Bonus inuidet uir alienis nunquam bonis.

<>

Plerumque uerbo qui abiciunt, furtim auferunt.

115

<>

Cautum se timidus, sordidus parcum uocat.

Praeter deos timere nil tutissimum est.

Difficile uocem temperes silentio.

Magis libenter quam loquaris audias.

120

Homo qui tacere nescit, nescit dicere.

Tristitiam noli praeferre, pellere ubi non potueris.

Homo animi praebet turpe aeger spectaculum.

Caue turpe dicas: pellitur dictis pudor.

Qui honesta loquitur, sermo honestatem parit.

125

Facilius mori iubentem toleres, quam male uiuere.

Supplicii est minus non posse, quam nescire uiuere.

Caue pares amicum, amare quem incipias, post oderis.

Ipse sis, priusquam amicum similem quaeras, uir bonus.

Turpius nil quam bellare est, quocum amanter uixeris.

130

Nisi ex malo uix quisquam transit in bonum.

Noli hominem quemquam nosse, nedum omnes uelis.

Sibi imperare quemque imperium est maximum.

Cui malo malus parcas, cur esse bono inuideas bonus?

<>

135

Fuit olim uitium, nunc mos adsentatio est.

Nolunt loqui homines uerum, ne uerum audiant.

Bona disciplina educit mores utiles.

Vita excutere honesta debet, ars quod instruxit mala.

Feras dolorem: uincitur patientia.

140

Audita rebus, non personis aestimes.

Beneficiis te amicum, inimicum sentiant iniuriis.

Mortali honesta mors est immortalitas.

Vir bonus est qui peccare nec uult nec potest.

<>

145

Pectus piget scrutari, terram non piget.

<>

Progressa uirtus non desperat exitum.

Deum, non homines fas est aemularier.

<>