Seneca *epigrammata 48

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2001

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anthologia Vossiana 48 Z (= 458 R = 456 SB)

 

Interdum et neglectam †formi luci

 

Semper munditias, semper, Basilissa, decores,

     Semper dispositas arte decente comas

Et comptos semper uultus unguentaque semper,

     Omnia sollicita culta uidere manu

5

Non amo; neglectam, mihi se quae comit amica,

     Se det: inornata simplicitate ualet.

Vincula nec curet capitis discussa soluti

     †et coram faciem mel habet illa suam.

Fingere se semper non est confidere amori.

10

      Quid, quod saepe decor, cum prohibetur adest?

formi luci

formam placere Riese (qui et decere coni.), Shackleton

formam valere Baehrens

formam illicere Rossbach, Prato 1964