Seneca *epigrammata 36

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2001

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anthologia Vossiana 36 Z (= 443 R = 441 SB)

 

De diuitiis et inhonesto animo

 

Quod tua mille domus solidas habet alta columnas,

     Quod tua marmoreo ianua poste nitet,

Aurea quod summo splendent laquearia tecto,

     Imum crusta tegit quod pretiosa locum,

5

Atria quod circa diues †tegit† omnia cultus:

     Hoc animos tollit nempe, beate, tuos?

Aedibus in totis gemmae licet omnia claudant,

      Turpe est nil domino turpius esse suo.

divitiis

uitiis V corr. Burman