Seneca *epigrammata 29

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2001

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anthologia Vossiana 29 Z (= 434-435 R = 432-433 SB)

 

Excusat quod amoribus seruiat

 

Insanus uobis uideor; nec deprecor ipse,

     Quominus hoc uidear. Cur tamen hoc uideor?

Dicite nunc: 'quod semper amas, quod semper amasti'.

     Hic furor, hic, superi, sit mihi perpetuum!

5

Quaedam me (si credis) amat: sed dissilit, ardet

     Non sic, non leuiter, sed perit et moritur.

Dum fugiet gratis quaedam simul atque rogauit,

     Ostendam quam non semper, amatus, amem.

amoribus amorib; (titulus supra a) V