Seneca *epigrammata 14

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2001

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anthologia Vossiana 14 Z (= 411 R = 407 SB)

 

De Athenis

 

Quisquis Cecropias, hospes, cognoscis Athenas,

     Quae ueteris famae uix tibi signa dabunt,

"Hasne dei" dices "caelo petiere relicto,

     Regnaque partitis haec fuit una domus?"

5

Idem Agamemnonias dices cum uideris arces:

     "Haec uictrix uicta uastior urbe iacet!"

Hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas:

     Magnarum rerum parua sepulchra uides.

1

Cecropias

cecropias corr. ex cecropeas V