Seneca Hercules Oetaeus

Testo base di riferimento: O. Zwierlein, 1986

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2008


Hercules

Sator deorum, cuius excussum manu

Vtraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,

Secure regna: protuli pacem tibi,

Quacumque Nereus porrigi terras uetat.

5

Non est tonandum; perfidi reges iacent,

Saeui tyranni. fregimus quidquid fuit

Tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,

Adhuc negatur? parui certe Ioue

Vbique dignus teque testata est meum

10

Patrem nouerca. quid tamen nectis moras?

Numquid timemur? numquid impositum sibi

Non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?

Quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi

Certe remisit, omne concessit malum

15

Quod terra genuit, pontus aer inferi:

Nullus per urbes errat Argolicas leo,

Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;

Sparsit peremptus aureum serpens nemus

Et hydra uires posuit et notos Hebro

20

Cruore pingues hospitum fregi greges

Hostique traxi spolia Thermodontiae.

Vici regentem fata nec tantum redi,

Sed trepidus atrum Cerberum uidit dies

Et ille solem. nullus Antaeus Libys

25

Animam resumit, cecidit ante aras suas

Busiris, una Geryon sparsus manu

Taurusque populis horridus centum pauor.

Quodcumque tellus genuit infesta occidit

Meaque fusum est dextera: iratis deis

30

Non licuit esse. si negat mundus feras,

Animum nouerca, redde nunc nato patrem

Vel astra forti. nec peto ut monstres iter;

Permitte tantum, genitor: inueniam uiam.

Vel si times ne terra concipiat feras,

35

Properet malum quodcumque, dum terra Herculem

Habet uidetque: nam quis inuadet mala

Aut quis per urbes rursus Argolicas erit

Iunonis odio dignus? in tutum meas

Laudes redegi, nulla me tellus silet:

40

Me sensit ursae frigidum Scythicae genus

Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;

Te, clare Titan, testor: occurri tibi

Quacumque fulges, nec meos lux prosequi

Potuit triumphos, solis excessi uices

45

Intraque nostras substitit metas dies.

Natura cessit, terra defecit gradum:

Lassata prior est. nox et extremum chaos

In me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,

Nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,

50

Nec ulla ualuit quatere tempestas ratem

Quamcumque pressi - pars quota est Perseus mei?

Iam uacuus aether non potest odio tuae

Sufficere nuptae quasque deuincam feras

Tellus timet concipere nec monstra inuenit.

55

Ferae negantur: Hercules monstri loco

Iam coepit esse; quanta non fregi mala,

Quot scelera nudus? quidquid immane obstitit,

Solae manus strauere; nec iuuenis feras

Timui nec infans. quidquid est iussum leue est,

60

Nec ulla nobis segnis illuxit dies.

O quanta fudi monstra quae nullus mihi

Rex imperauit! institit uirtus mihi

Iunone peior. Sed quid inpauidum genus

Fecisse prodest? non habent pacem dei:

65

Purgata tellus omnis in caelo uidet

Quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.

Ambit peremptus cancer ardentem plagam

Libyaeque sidus fertur et messes alit;

Annum fugacem tradit Astraeae leo,

70

At ille, iactans feruidam collo iubam,

Austrum madentem siccat et nimbos rapit.

Inuasit omnis ecce iam caelum fera

Meque antecessit: uictor e terris meos

Specto labores, astra portentis prius

75

Ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi

Faceret timendum - sparserit mundum licet

Caelumque terris peius ac peius Styge

Irata faciat, dabitur Alcidae locus.

Si post feras, post bella, post Stygium canem

80

Hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus

Tangat Pelorus, una iam tellus erit:

Illinc fugabo maria; si iungi iubes,

Committat undas Isthmos, et iuncto salo

Noua ferantur Atticae puppes uia.

85

Mutetur orbis, uallibus currat nouis

Hister nouasque Tanais accipiat uias.

Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:

Illa licebit fulmen a parte auferas,

Ego quam tuebor. siue glacialem polum,

90

Seu me tueri feruidam partem iubes,

Hac esse superos parte securos puta.

Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum

Serpente caeso meruit - o quotiens iacet

Python in hydra! Bacchus et Perseus deis

95

Iam se intulere - sed quota est mundi plaga

Oriens subactus aut quota est Gorgon fera?

Quis astra natus laudibus meruit suis

Ex te et nouerca? quem tuli mundum peto.

Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,

100

Perfer triumphos, Euryti uictos lares

Stratumque regnum. uos pecus rapite ocius

Qua templa tollens ora Cenaei Iouis

Aestu timendum spectat Euboicum mare.

Chorus

Par ille est superis cui pariter dies

105

Et fortuna fuit; mortis habet uices

Lente cum trahitur uita gementibus.

Quisquis sub pedibus fata rapacia

Et puppem posuit fluminis ultimi,

Non captiua dabit bracchia uinculis

110

Nec pompae ueniet nobile ferculum:

Numquam est ille miser cui facile est mori.

Illum si medio decipiat ratis

Ponto, cum Borean expulit Africus

Aut Eurus Zephyrum, cum mare diuidunt,

115

Non puppis lacerae fragmina conligit,

Vt litus medio speret in aequore:

Vitam qui poterit reddere protinus,

Solus non poterit naufragium pati.

Nos turpis macies et lacrimae tenent

120

Et crinis patrio puluere sordidus.

Nos non flamma rapax, non fragor obruit:

Felices sequeris, mors, miseros fugis.

Stamus, sed patriae messibus heu locus

Et siluis dabitur, lapsaque sordidae

125

Fient templa casae; iam gelidus Dolops

Hac ducet pecudes qua tepet obrutus

Stratae qui superest Oechaliae cinis.

Illo Thessalicus pastor in oppido

Indocta referens carmina fistula

130

Cantu nostra canet tempora flebili;

Et dum pauca deus saecula contrahet,

Quaeretur patriae quis fuerit locus.

Felix incolui non steriles focos

Nec ieiuna soli iugera Thessali:

135

Ad Trachina uocor, saxa rigentia

Et dumeta iugis horrida torridis,

Vix gratum pecori montiuago nemus.

At si quas melior sors famulas uocat,

Illas aut uolucer transferet Inachus

140

Aut Dircaea colent moenia, qua fluit

Ismenos tenui flumine languidus -

Hic mater tumidi nupserat Herculis?

147

Falsa est de geminis fabula noctibus,

Aether cum tenuit sidera longius

Commisitque uices Lucifer Hespero

150

Et Solem uetuit Delia tardior:

143

Quae cautes Scythiae, quis genuit lapis?

Num Titana ferum te Rhodope tulit,

145

Te praeruptus Athos, te fera Caspia,

Quae uirgata tibi praebuit ubera?

151

Nullis uulneribus peruia membra sunt:

Ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;

In nudo gladius corpore frangitur

Et saxum resilit, fataque neglegit

155

Et mortem indomito pectore prouocat.

Non illum poterant figere cuspides,

Non arcus Scythica tensus harundine,

Non quae tela gerit Sarmata frigidus

Aut qui soliferae suppositus plagae

160

Vicino Nabatae uulnera derigit

Parthus Gnosiacis certior ictibus.

Muros Oechaliae corpore propulit;

Nil obstare ualet; uincere quod parat

Iam uictum est - quota pars uulnere concidit?

165

Pro fato potuit uultus iniquior

Et uidisse sat est Herculeas minas.

Quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges,

Supra Thessalicum cum stetit aggerem

Caeloque insereret uipereas manus,

170

Hoc uultu riguit? commoda cladibus

Magnis magna patent, nil superest mali:

Iratum miserae uidimus Herculem.

Iole

At ego infelix non templa suis

Conlapsa deis sparsosue focos,

175

Natis mixtos arsisse patres

Hominique deos, templa sepulcris:

Nullum querimur commune malum.

Alio nostras fortuna uocat

Lacrimas, alias flere ruinas

180

Mea fata iubent.

Quae prima querar? quae summa gemam?

Pariter cunctas deflere iuuat,

Nec plura dedit pectora Tellus,

Vt digna sonent uerbera fatis.

185

Me uel Sipylum flebile saxum

185bis

Fingite, superi,

Vel in Eridani ponite ripis,

Vbi maesta sonat Phaethontiadum

Silua sororum;

Me uel Siculis addite saxis,

190

Vbi fata gemam Thessala Siren,

Vel in Edonas tollite siluas,

Qualis natum Daulias ales

Solet Ismaria flere sub umbra:

Formam lacrimis aptate meis

195

Resonetque malis aspera Trachin.

Cypria lacrimas Myrrha tuetur,

Raptum coniunx Ceyca gemit,

Sibi Tantalis est facta superstes;

Fugit uultus Philomela suos

200

Natumque sonat flebilis Atthis:

Cur mea nondum capiunt uolucres

201bis

Bracchia plumas?

Felix, felix, cum silua domus

Nostra feretur

Patrioque sedens ales in agro

205

Referam querulo murmure casus

Volucremque Iolen fama loquetur.

Vidi, uidi miseranda mei

207bis

Fata parentis,

Cum letifero stipite pulsus

Tota iacuit sparsus in aula:

210

Pro, si tumulum fata dedissent,

Quotiens, genitor, quaerendus eras!

Potuine tuam spectare necem,

Nondum teneras uestite genas

Necdum forti sanguine, Toxeu?

215

Quid uestra queror fata, parentes,

Quos in tutum mors aequa tulit?

Mea me lacrimas fortuna rogat:

Iam iam dominae captiua colus

218bis

Fusosque legam.

Pro, saeue decor formaque mortem

220

Paritura mihi,

Tibi cuncta domus concidit uni,

Dum me genitor negat Alcidae

Atque Herculeus socer esse timet.

Sed iam dominae tecta petantur.

Chorus

225

Quid regna tui clara parentis

Proauosque tuos respicis amens?

Fugiat uultus fortuna prior.

Felix quisquis nouit famulum

Regemque pati

230

Vultusque suos uariare potest.

Rapuit uires pondusque mali

Casus animo qui tulit aequo.

Nutrix

O quam cruentus feminas stimulat furor,

Cum patuit una paelici et nuptae domus!

235

Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta

Minus est timenda, nulla non melior fera est.

Namque ut reluxit paelicis captae decus

Et fulsit Iole qualis innubis dies

Purisue clarum noctibus sidus micat,

240

Stetit furenti similis ac toruum intuens

Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens

Sub rupe tigris hoste conspecto exilit

Aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens

Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat

245

Haesit parumper; tum per Herculeos lares

Lymphata rapitur, tota uix satis est domus:

Incurrit, errat, sistit, in uultus dolor

Processit omnis, pectori paene intimo

Nihil est relictum; fletus insequitur minas.

250

Nec unus habitus durat aut uno furit

Contenta uultu: nunc inardescunt genae,

Pallor ruborem pellit et formas dolor

Errat per omnes; queritur implorat gemit.

Sonuere postes ecce praecipiti gradu,

255

Secreta mentis ore confuso exerit.

Deianira

Quamcumque partem sedis aetheriae premis,

Coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram

Quae mihi satis sit. si qua fecundum caput

Palude tota uastior serpens mouet,

260

Ignara uinci, si quid excessit feras

Immane dirum horribile, quo uiso Hercules

Auertat oculos, hoc specu immenso exeat.

Vel si ferae negantur, hanc animam, precor,

Conuerte in aliquod - quodlibet possum malum

265

Hac mente fieri. commoda effigiem mihi

Parem dolori: non capit pectus minas.

Quid excutis telluris extremae sinus

Orbemque uersas? quid rogas Ditem mala?

Omnes in isto pectore inuenies feras

270

Quas timuit; odiis accipe hoc telum tuis:

Ego sum, nouerca, perdere Alciden potens:

Perfer manus quocumque; quid cessas, dea?

Vtere furente! quod iubes fieri nefas?

Reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet,

275

Haec ira satis est.

Nut.

                                  Pectoris sani parum,

Alumna, questus comprime et flammas doma;

Frena dolorem. coniugem ostende Herculis.

De.

Iole meis captiua germanos dabit

Natis Iouisque fiet ex famula nurus?

280

Num flamma cursus pariter et torrens feret

Et ursa pontum sicca caeruleum bibet?

Non ibo inulta: gesseris caelum licet

Totusque pacem debeat mundus tibi,

Est aliquid hydra peius: iratae dolor

285

Nuptae. quis ignis tantus in caelum furit

Ardentis Aetnae? quidquid est uictum tibi

Hic uincet animus - capta praeripiet toros?

Adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:

Cessere pestes, in locum uenit ferae

290

Inuisa paelex. summe pro rector deum

Et clare Titan, Herculis tantum fui

Coniunx timentis; uota quae superis tuli

Cessere captae, paelici felix fui,

Illi meas audistis, o superi, preces,

295

Incolumis illi remeat - o nulla dolor

Contente poena, quaere supplicia horrida,

Incogitata, infanda, Iunonem doce

Quid odia ualeant: nescit irasci satis.

Pro me gerebas bella, propter me uagas

300

Achelous undas sanguine infecit suo,

Cum lenta serpens fieret, in taurum trucem

Nunc flecteret serpente deposita minas,

Et mille in hoste uinceres uno feras.

Iam displicemus, capta praelata est mihi -

305

Non praeferetur: qui dies thalami ultimus

Nostri est futurus, hic erit uitae tuae.

Quid hoc? recedit animus et ponit minas;

Iam cessat ira - quid miser langues dolor?

Perdis furorem, coniugis sanctae fidem

310

Mihi reddis iterum. quid uetas flammas ali?

Quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum,

Pares eamus - non erit uotis opus:

Aderit nouerca quae manus nostras regat

Nec inuocata.

Nut.

                           Quod paras demens scelus?

315

Perimes maritum, cuius extremus dies

Primusque laudes nouit et caelo tenus

Erecta terras fama suppositas habet?

Iam tota in istos terra consurget lares

Domusque soceri prima et Aetolum genus

320

Sternetur omne, saxa iam dudum ac faces

In te ferentur, uindicem tellus suum

Defendet omnis: una quot poenas dabis!

Effugere terras crede et humanum genus

Te posse - fulmen genitor Alcidae gerit:

325

Iam iam minaces ire per caelum faces

Specta et tonantem fulmine excusso diem.

Mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:

Dominatur illic patruus Alcidae tui.

Quocumque perges, misera, cognatos deos

330

Illi uidebis.

De.

                        Maximum fieri scelus

Et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.

Nut.

Moriere.

De.

                    Moriar Herculis nempe incluti

Coniunx nec ullus nocte discussa dies

Viduam notabit nec meos paelex toros

335

Captiua capiet. ante ab occasu dies

Nascetur, Indos ante glacialis polus

Scythasue tepida Phoebus inficiet rota,

Quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.

Meo iugales sanguine extinguam faces.

340

Aut pereat aut me perimat; elisis feris

Et coniugem addat, inter Herculeos licet

Me quoque labores numeret: Alcidae toros

Moritura certe corpore amplectar meo.

Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,

345

Sed non inultam: si quid ex nostro Hercule

Concepit Iole, manibus euellam meis

Ante et per ipsas paelicem inuadam faces.

Me nuptiali uictimam feriat die

Infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:

350

Felix iacet quicumque quos odit premit.

Nut.

Quid ipsa flammas pascis et uastum foues

Vltro dolorem? misera, quid cassum times?

Dilexit Iolen: nempe cum staret parens

Regisque natam peteret - in famulae locum

355

Regina cecidit: perdidit uires amor

Multumque ab illa traxit infelix status.

Illicita amantur, excidit quidquid licet.

De.

Fortuna amorem peior inflammat magis:

Amat uel ipsum quod caret patrio lare,

360

Quod nudus auro crinis et gemma iacet,

Ipsas misericors forsan aerumnas amat;

Hoc usitatum est Herculi: captas amat.

Nut.

Dilecta Priami nempe Dardanii soror

Concessa famula est; adice quot nuptas prius,

365

Quot uirgines dilexit: errauit uagus.

Arcadia nempe uirgo, Palladios choros

Dum nectit, Auge, uim stupri passa excidit,

Nullamque amoris Hercules retinet notam.

Referam quid alias? nempe Thespiades uacant

370

Breuique in illis arsit Alcides face.

Hospes Timoli Lydiam fouit nurum

Et amore captus ad leues sedit colos,

Tenerum feroci stamen intorquens manu.

Nempe illa ceruix spolia deposuit ferae

375

Crinemque mitra pressit et famulus stetit,

Hirtam Sabaea marcidus myrrha comam:

Vbique caluit, sed leui caluit face.

De.

Haerere amantes post uagos ignes solent.

Nut.

Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi?

De.

380

Vt laeta siluas forma uernantes habet,

Quas nemore nudo primus inuestit tepor,

At cum solutos expulit Boreas Notos

Et saeua totas bruma decussit comas,

Deforme solis aspicis truncis nemus:

385

Sic nostra longum forma percurrens iter

Deperdit aliquid semper et fulget minus,

Nec illa uenus est: quidquid in nobis fuit

Olim petitum cecidit et periit labans,

390

Aetas citato senior eripuit gradu

389

Materque multum rapuit ex illo mihi.

391

Vides ut altum famula non perdat decus?

Cessere cultus penitus et paedor sedet;

Tamen per ipsas fulget aerumnas decor

Nihilque ab illa casus et fatum graue

395

Nisi regna traxit. hic meum pectus timor,

Altrix, lacessit, hic rapit somnos pauor.

Praeclara totis gentibus coniunx eram

Thalamosque nostros inuido uoto nurus

Optabat omnis, quae nimis quicquam deos

400

Orabat ullos: nuribus Argolicis fui

Mensura uoti. quem Ioui socerum parem,

Altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi

Dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat,

Facibus suis me iungat Eurystheus licet,

405

Minus est. toris caruisse regnantis leue est:

Alte illa cecidit quae uiro caret Hercule.

Nut.

Conciliat animos coniugum partus fere.

De.

Hic ipse forsan diuidet partus toros.

Nut.

Famula illa trahitur interim donum tibi.

De.

410

Hic quem per urbes ire praeclarum uides

Et uiua tergo spolia gestantem ferae,

Qui regna miseris donat et celsis rapit

Vasta grauatus horridam claua manum,

Cuius triumphos ultimi Seres canunt

415

Et quisquis alius orbe consaepto iacet,

Leuis est nec illum gloriae stimulat decor.

Errat per orbem, non ut aequetur Ioui

Nec ut per urbes magnus Argolicas eat:

Quod amet requirit, uirginum thalamos petit.

420

Si qua est negata, rapitur; in populos furit,

Nuptas ruinis quaerit et uitium impotens

Virtus uocatur. cecidit Oechalia inclita

Vnusque Titan uidit atque unus dies

Stantem et cadentem; causa bellandi est amor.

425

Totiens timebit Herculi natam parens

Quotiens negabit, hostis est quotiens socer

Fieri recusat: si gener non est, ferit.

Post haec quid istas innocens seruo manus,

Donec furentem simulet ac saeua manu

430

Intendat arcus meque natumque opprimat?

Sic coniuges expellit Alcides suas,

Haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:

Terris uideri sceleribus causam suis

Fecit nouercam. quid stupes segnis, furor?

435

Scelus occupandum est: perage, dum feruet manus.

Nut.

Perimes maritum?

De.

                                      Paelicis certe meae.

Nut.

At Ioue creatum.

De.

                                  Nempe et Alcmena satum.

Nut.

Ferrone?

De.

                    Ferro.

Nut.

                                   Si nequis?

De.

                                                          Perimam dolo.

Nut.

Quis iste furor est?

De.

                                      Quem meus coniunx docet.

Nut.

440

Quem nec nouerca potuit, hunc perimes uirum?

De.

Caelestis ira quos premit, miseros facit:

Humana nullos.

Nut.

                               Parce, miseranda, et time.

De.

Contempsit omnes ille qui mortem prius;

Libet ire in enses.

Nut.

                                   Maior admisso tuus,

445

Alumna, dolor est; culpa par odium exigat.

Cur saeua modicis statuis? ut laesa es, dole.

De.

Leue esse credis paelicem nuptae malum?

Quidquid dolorem pascit, hoc nimium puta.

Nut.

Amorne clari fugit Alcidae tibi?

De.

450

Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet

Fixus medullis, crede; sed magnus dolor

Iratus amor est.

Nut.

                                Artibus magicis fere

Coniugia nuptae precibus admixtis ligant.

Vernare iussi frigore in medio nemus

455

Missumque fulmen stare; concussi fretum

Cessante uento, turbidum explicui mare

Et sicca tellus fontibus patuit nouis.

Habuere motum saxa, discussi fores

Vmbrasque Ditis, et mea iussi prece

460

Manes locuntur, siluit infernus canis;

462

Nox media solem uidit et noctem dies:

461

Mare terra caelum et Tartarus seruit mihi

463

Nihilque leges ad meos cantus tenet:

Flectemus illum, carmina inuenient iter.

De.

465

Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala

Sub rupe Pindus aluit inueniam malum

Cui cedat ille? carmine in terras mago

Descendat astris Luna desertis licet

Et bruma messes uideat et cantu fugax

470

Stet deprehensum fulmen et uersa uice

Medius coactis ferueat stellis dies:

Non flectet illum.

Nut.

                                  Vicit et superos Amor.

De.

Vincetur uni forsan et spolium dabit

Amorque summus fiet Alcidae labor.

475

Sed te per omne caelitum numen precor,

Per hunc timorem: quidquid arcani apparo

Penitus recondas et fide tacita premas.

Nut.

Quid istud est quod esse secretum petis?

De.

Non tela sunt, non arma, non ignis minax.

Nut.

480

Praestare fateor posse me tacitam fidem,

Si scelere careat: interim scelus est fides.

De.

Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,

Partemque in omnem uultus inquirens eat.

Nut.

En locus ab omni tutus arbitrio uacat.

De.

485

Est in remoto regiae sedis loco

Arcana tacitus nostra defendens specus.

Non ille primos accipit soles locus,

Non ille seros, cum ferens Titan diem

Lassam rubenti mergit Oceano rotam.

490

Illic amoris pignus Herculei latet.

Altrix, fatebor: auctor est Nessus mali

Quem grauida Nephele Thessalo genuit duci,

Qua gelidus astris inserit Pindus caput

Vltraque nubes Othrys eductus riget.

495

Namque ut subactus Herculis claua horridi

Achelous omnis facilis in species dari

Tandem peractis omnibus patuit feris

Vnoque turpe subdidit cornu caput,

Me coniugem dum uictor Alcides habet,

500

Repetebat Argos. forte per campos uagus

Euenos altum gurgitem in pontum ferens

Iam paene summis turbidus ripis erat.

Transire Nessus uerticem solitus uadis

Pretium poposcit; meque iam dorso ferens

505

Qua iungit hominem spina deficiens equo,

Frangebat ipsas fluminis tumidi minas.

Iam totus undis Nessus exierat ferox

Medioque adhuc errabat Alcides uado,

Vasto rapacem uerticem scindens gradu;

510

At ille, ut esse uidit Alciden procul:

"Tu praeda nobis" inquit "et coniunx eris;

Prohibetur undis", meque complexu ferens

Gressum citabat. non tenent undae Herculem:

"Infide uector" inquit, "immixti licet

515

Ganges et Hister uallibus iunctis eant,

Vincemus ambos, consequar telo fugam."

Praecessit arcus uerba; tum longum ferens

Harundo uulnus tenuit haerentem fugam

Mortemque fixit. ille, iam quaerens diem,

520

Tabem fluentis uulneris dextra excipit

Traditque nobis ungulae insertam suae,

Quam forte saeua sciderat auolsam manu.

Tunc uerba moriens addit: "hoc" inquit "magae

Dixere amorem posse defigi malo;

525

Hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,

Vnam inter omnis Luna quam sequitur magas

Astris relictis. inlitas uestes dabis

Hac" inquit "ipsa tabe, si paelex tuos

Inuisa thalamos tulerit et coniunx leuis

530

Aliam parenti dederit altisono nurum.

Hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant

Tantum remotae: sic potens uires suas

Sanguis tenebit." uerba deprendit quies

Mortemque lassis intulit membris sopor.

535

Tu, quam meis admittit arcanis fides,

Perge ut nitentem uirus in uestem datum

Mentem per artus adeat et tacitum intumas

Intret medullas.

Nut.

                                Ocius iussa exsequar,

Alumna, precibus tu deum inuictum aduoca,

540

Qui certa tenera tela dimittit manu.

De.

Te te precor, quem mundus et superi timent

Et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,

Timende matri teliger saeuae puer:

Intende certa spiculum uelox manu,

545

Non ex sagittis leuibus: e numero, precor,

Grauiore prome quod tuae nondum manus

Misere in aliquem; non leui telo est opus,

Vt amare possit Hercules. rigidas manus

Intende et arcum cornibus iunctis para.

550

Nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridus

Iouem petisti, fulmine abiecto deus

Cum fronte subita tumuit et rabidum mare

Taurus puellae uector Assyriae scidit;

Immitte amorem, uincat exempla omnia:

555

Amare discat coniuges. si quas decor

Ioles inussit pectori Herculeo faces,

Extingue totas, perbibat formam mei.

Tu fulminantem saepe domuisti Iouem,

Tu furua nigri sceptra gestantem poli,

560

Turbae ducem maioris et dominum Stygis,

Tuque, o nouerca grauior irata deus,

Cape hunc triumphum: solus euince Herculem.

Nut.

Prolata uis est quaeque Palladia colu

Lassauit omnem texta famularem manum.

565

Nunc ingeratur uirus et uestis bibat

Herculea pestem; precibus augebo malum.

In tempore ipso nauus occurrit Lichas:

Celanda uis est dira, ne pateant doli.

De.

O quod superbae non habent umquam domus,

570

Fidele semper regibus nomen Licha,

Cape hos amictus, nostra quos neuit manus,

Dum uagus in orbe fertur et uictus mero

Tenet feroci Lydiam gremio nurum,

Dum poscit Iolen. sed iecur fors horridum

575

Flectam merendo: merita uicerunt malos.

Non ante coniunx induat uestes iube

Quam ture flammas pascat et placet deos,

Cana rigentem populo cinctus comam.

Ipsa ad penates regios gressus feram

580

Precibusque Amoris horridi matrem colam.

Vos, quas paternis extuli comites focis,

Calydoniae, lugete deflendam uicem.

Chorus

Flemus casus, Oenei, tuos

Comitum primos turba per annos,

585

Flemus dubios, miseranda, toros.

Nos Acheloi tecum solitae

Pulsare uadum, cum iam tumidas

Vere peracto poneret undas

Gracilisque gradu serperet aequo

590

Nec praecipitem uolueret amnem

Flauus rupto fonte Lycormas;

Nos Palladias ire per aras

Et uirgineos celebrare choros,

Nos Cadmeis orgia ferre

595

Tecum solitae condita cistis,

Cum iam pulso sidere brumae

Tertia soles euocat aestas

Et spiciferae concessa deae

Attica mystas cludit Eleusin.

600

Nunc quoque casum quemcumque times,

Fidas comites accipe fatis:

Nam rara fides ubi iam melior

Fortuna ruit.

Tu quicumque es qui sceptra tenes,

605

Licet omne tua uulgus in aula

Centum pariter limina pulset:

Cum tot populis stipatus eas,

In tot populis uix una fides.

Tenet auratum limen Erinys,

610

Et quom magnae patuere fores,

Intrant fraudes cautique doli

Ferrumque latens; cumque in populos

Prodire paras, comes inuidia est:

Noctem quotiens summouet Eos,

615

Regem totiens credite nasci.

Pauci reges, non regna colunt:

Plures fulgor concitat aulae.

Cupit hic regi proximus ipsi

Clarus totas ire per urbes

620

(Vrit miserum gloria pectus),

Cupit hic gazis implere famem,

Nec tamen omnis plaga gemmiferi

Sufficit Histri

Nec tota sitim Lydia uincit

625

Nec quae Zephyro subdita tellus

Stupet aurato flumine clarum

626bis

Radiare Tagum,

Nec si totus seruiat Hebrus

Ruraque diues iungat Hydaspes

Intraque suos currere fines

630

Spectet toto flumine Gangen:

Auidis, auidis natura parum est.

Colit hic reges regumque lares,

Non ut presso uomere semper

Numquam cesset curuus arator

635

Vel mille secent arua coloni:

Solas optat quas ponat opes.

Colit hic reges, calcet ut omnes

Perdatque aliquos nullumque leuet:

Tantum ut noceat cupit esse potens.

640

Quota pars moritur tempore fati!

643

Rarum est felix idemque senex:

641

Quos felices Cynthia uidit,

Vidit miseros enata dies,

673

Nec sibi felix pauper habetur,

Nisi felices cecidisse uidet.

648

O si pateant pectora ditum!

Quantos intus sublimis agit

650

Fortuna metus!

Bruttia Coro pulsante fretum

651bis

Lenior unda est.

Pectora pauper secura gerit:

655

Carpit faciles uilesque cibos,

Sed non strictos respicit enses;

653

Tenet e patula pocula fago,

Sed non trepida tenet illa manu:

657

Aurea miscet pocula sanguis.

644

Caespes Tyrio mollior ostro

645

Solet inpauidos ducere somnos;

Aurea rumpunt texta quietem

Vigilesque trahit purpura noctes.

658

Coniunx modico nupta marito

Non disposito clara monili

660

Gestat pelagi dona rubentis,

Nec gemmiferas detrahit aures

Lapis Eoa lectus in unda,

Nec Sidonio mollis aeno

Repetita bibit lana rubores,

665

Nec Maeonia distinguit acu

Quae Phoebeis subditus euris

Legit Eois Ser arboribus:

Quaelibet herbae tinxere colus

Quas indoctae neuere manus,

670

Sed non dubios fouet illa toros.

Sequitur dira lampade Erinys

Quarum populi coluere diem.

675

Quisquis medium defugit iter

Stabili numquam tramite curret:

Dum petit unum praebere diem

Patrioque puer constitit axe

Nec per solitum decurrit iter,

680

Sed Phoebeis ignota petens

Sidera flammis errante rota,

Secum pariter perdidit orbem.

Medium caeli dum sulcat iter,

Tenuit placidas Daedalus oras

685

Nullique dedit nomina ponto;

Sed dum uolucres uincere ueras

Icarus audet

Patriasque puer despicit alas

Phoeboque uolat proxumus ipsi,

690

Dedit ignoto nomina ponto:

Male pensantur magna ruinis.

Felix alius magnusque sonet,

Me nulla uocet turba potentem.

Stringat tenuis litora puppis

695

Nec magna meas aura phaselos

Iubeat medium scindere pontum:

Transit tutos Fortuna sinus

Medioque rates quaerit in alto,

Quarum feriunt sipara nubes.

700

Sed quid pauido territa uultu,

Qualis Baccho saucia Thyias,

Fertur rapido regina gradu?

Quae te rursus fortuna rotat,

Miseranda, refer:

705

Licet ipsa neges, uultus loquitur

705bis

Quodcumque tegis.

Deianira

Vagus per artus errat excussos tremor,

Erectus horret crinis, impulsis adhuc

Stat terror animis et cor attonitum salit

Pauidumque trepidis palpitat uenis iecur.

710

Vt fractus austro pontus etiamnum tumet,

Quamuis quiescat languidis uentis dies,

Ita mens adhuc uexatur excusso metu.

Semel profecto premere felices deus

Cum coepit, urget. hos habent magna exitus.

Chorus

715

Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?

De.

Vt missa palla est tabe Nessea inlita

Thalamisque maerens intuli gressum meis,

718a

Nescio quid animus timuit * * *

718b

* * * * * et fraudem struit.

719

Libet experiri. solibus uirus ferum

720

Flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit:

Hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.

Et forte, nulla nube respersus iubar,

Laxabat ardens feruidum Titan diem

(Vix ora solui patitur etiamnunc timor):

725

Medios in ignes solis et claram facem,

Quo tincta fuerat palla uestisque inlita,

Abiectus horret uillus et Phoebi coma

Tepefactus arsit (uix queo monstrum eloqui).

Niues ut Eurus soluit aut tepidus Notus,

730

Quas uere primo lucidus perdit Mimas,

Vtque euolutos frangit Ionio salo

Opposita fluctus Leucas et lassus tumor

In litore ipso spumat, aut caelestibus

Aspersa tepidis tura laxantur focis,

735

Sic languet omne uellus et perdit comas.

Dumque ista miror, causa mirandi perit;

Quin ipsa tellus spumeos motus agit

Et quidquid illa tabe contactum est labat

739a

Tumensque tacita * * * *

739b

* * * * quassat caput

740

Natum pauentem cerno et ardenti pede

Gressus ferentem. prome quid portes noui.

Hyllus

I, profuge, quaere si quid ulterius patet

Terris freto sideribus Oceano inferis:

Vltra labores, mater, Alcidae fuge.

De.

745

Nescio quod animus grande praesagit malum.

Hy.

Plenae triumphi templa Iunonis pete:

Haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.

De.

Effare quis me casus insontem premat.

Hy.

Decus illud orbis atque praesidium unicum,

750

Quem fata terris in locum dederant Iouis,

O mater, abiit: membra et Herculeos toros

Vrit lues nescio qua; qui domuit feras,

Ille ille uictor uincitur maeret dolet.

Quid quaeris ultra?

De.

                                      Miserias properant suas

755

Audire miseri; fare, quo posita in statu

Iam nostra domus est? o lares, miseri lares!

Nunc uidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.

Hy.

Non sola maeres Herculem: toto iacet

Mundo gemendus; fata nec, mater, tua

760

Priuata credas: iam genus totum obstrepit.

Hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt;

Commune terris omnibus pateris malum.

Luctum occupasti: prima, non sola Herculem,

Miseranda, maeres.

De.

                                       Quam prope a leto tamen

765

Ede, ede quaeso iaceat Alcides meus.

Hy.

Mors refugit illum uicta quae in regno suo

Semel est nec audent fata tam uastum nefas

Admittere. ipsa forsitan trepida colus

Clotho manu proiecit et fata Herculis

770

Timet peragere. pro diem, infandum diem!

Hocne ille summo magnus Alcides erit?

De.

Ad fata et umbras atque peiorem polum

Praecedere illum dicis? an possum prior

Mortem occupare? fare, si nondum occidit.

Hy.

775

Euboica tellus uertice immenso tumens

Pulsatur omni latere: Phrixeum mare

Scindit Caphereus, seruit hoc Austro latus;

At qua niuosi patitur Aquilonis minas,

Euripus undas flectit instabilis uagas

780

Septemque cursus uoluit et totidem refert,

Dum lassa Titan mergit Oceano iuga.

Hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit,

Annosa fulgent templa Cenaei Iouis.

Vt stetit ad aras omne uotiuum pecus

785

Totumque tauris gemuit auratis nemus,

Spolium leonis sordidum tabo exuit

Posuitque clauae pondus et pharetra grauis

Laxauit umeros. ueste tunc fulgens tua,

Cana reuinctus populo horrentem comam,

790

Succendit aras: "accipe has" inquit "focis

Non false messis genitor et largo sacer

Splendescat ignis ture, quod Phoebum colens

Diues Sabaeis colligit truncis Arabs.

Pacata tellus" inquit "et caelum et freta,

795

Feris subactis omnibus uictor redi:

Depone fulmen" - gemitus in medias preces

Stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido

Clamore complet: qualis impressa fugax

Taurus bipenni uolnus et telum ferens

800

Delubra uasto trepida mugitu replet,

Aut quale mundo fulmen emissum tonat,

Sic ille gemitu sidera et pontum ferit,

Et uasta Chalcis sonuit et uoces Cyclas

Excepit omnis; hinc petrae Capherides,

805

Hinc omne uoces reddit Herculeas nemus.

Flentem uidemus. uulgus antiquam putat

Rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt.

At ille uoltus ignea torquens face

Vnum inter omnes sequitur et quaerit Lichan.

810

Complexus aras ille tremibunda manu

Mortem metu consumpsit et paruum sui

Poenae reliquit. dumque tremibundum manu

Tenuit cadauer: "hac manu, hac" inquit "ferar,

O fata, uictus? Herculem uicit Lichas?

815

Ecce alia clades: Hercules perimit Lichan.

Facta inquinentur: fiat hic summus labor."

In astra missus fertur et nubes uago

Spargit cruore; talis in caelum exilit

Harundo Getica iussa dimitti manu

820

Aut quam Cydon excussit: inferius tamen

Et tela fugient. truncus in pontum cadit,

In saxa ceruix: unus ambobus iacet.

"Resistite" inquit, "non furor mentem abstulit,

Furore grauius istud atque ira malum est:

825

In me iuuat saeuire." uix pestem indicat

Et saeuit: artus ipse dilacerat suos

Et membra uasta carpit auellens manu.

Exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem

Non posse uidi; trahere conatus tamen

830

Et membra traxit: corporis palla horridi

Pars est et ipsa - uestis immiscet cutem.

Nec causa dirae cladis in medio patet,

Sed causa tamen est; uixque sufficiens malo

Nunc ore terram languidus prono premit,

835

Nunc poscit undas - unda non uincit malum;

Fluctisona quaerit litora et pontum occupat:

Famularis illum retinet errantem manus -

O sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.

Nunc puppis illum litore Euboico refert

840

Austerque lenis pondus Herculeum rapit;

Destituit animus membra, nox oculos premit.

De.

Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus:

Natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum;

843bis

* * * * * * *

Reddendus orbi est - quod potest reddi, exhibe:

845

Eat per artus ensis exactus meos.

Sic, sic agendum est - tam leuis poenas manus

Tantas reposcit? perde fulminibus, socer,

Nurum scelestam. nec leui telo manus

Armetur: illud fulmen exiliat polo,

850

Quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi,

Hydram cremasses: pestem ut insolitam feri

Et ut nouerca peius irata malum.

Emitte telum quale in errantem prius

Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule

855

Et ipsa populos. - quid rogas telum deos?

Iam parce socero: coniugem Alcidae necem

Optare pudeat: haec erit uoto manus,

A me petatur; occupa ferrum ocius -

Cur deinde ferrum? quidquid ad mortem trahit

860

Telum est abunde: rupe ab aetheria ferar.

Haec, haec renatum prima quae noscit diem

Oeta eligatur; corpus hinc mitti placet. -

866

Leuis una mors est - leuis, at extendi potest:

863

Abrupta cautes scindat et partem mei

Ferat omne saxum, pendeant lacerae manus

865

Totumque rubeat asperi montis latus. -

867

Eligere nescis, anime, cui telo incubes!

Vtinam esset, utinam fixus in thalamis meis

Herculeus ensis: huic decet ferro inmori. -

870

Vna perire dextera nobis sat est?

Coite, gentes, saxa et immensas faces

Iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,

Corripite tela, uindicem uestrum abstuli:

Impune saeui sceptra iam reges gerent,

875

Impune iam nascetur indomitum malum;

Reddentur arae cernere assuetae hostiam

Similem colenti: sceleribus feci uiam;

Ego uos tyrannis regibus monstris feris

Saeuisque rapto uindice opposui deis. -

880

Cessas, Tonantis socia? non spargis facem

Imitata fratrem et mittis ereptam Ioui

Meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,

Ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui

Mortem occupaui.

Nutrix

                                    Quid domum impulsam trahis?

885

Erroris istic omne quodcumque est nefas.

Haut est nocens quicumque non sponte est nocens.

De.

Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,

Errare meruit: morte damnari placet.

Nut.

Nocens uideri, qui mori quaerit, cupit.

De.

890

Mors innocentes sola deceptos facit.

Nut.

Titana fugies?

De.

                             Ipse me Titan fugit.

Nut.

Vitam relinques?

De.

                                   Miseram, ut Alciden sequar.

Nut.

Superest et auras ille caelestes trahit.

De.

Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.

Nut.

895

Natum relinques fataque abrumpes tua?

De.

Quamcumque natus sepelit haec uixit diu.

Nut.

Virum sequeris.

De.

                                 Praegredi castae solent.

Nut.

Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.

De.

Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.

Nut.

900

Multis remissa est uita quorum error nocens,

Non dextra fuerat. fata quis damnat sua?

De.

Quicumque fata iniqua sortitus fuit.

Nut.

Hic ipse Megaram nempe confixam suis

Strauit sagittis atque natorum indolem

905

Lernaea figens tela furibunda manu;

Ter parricida factus ignouit tamen

Sibi, nam furoris fonte Cinyphio scelus

Sub axe Libyco tersit et dextram abluit.

Quo, misera, pergis? cur tuas damnas manus?

De.

910

Damnat meas deuictus Alcides manus:

Placet scelus punire.

Nut.

                                        Si noui Herculem,

Aderit cruenti forsitan uictor mali

Dolorque fractus cedet Alcidae tuo.

De.

Exedit artus uirus, ut fama est, hydrae;

915

Immensa pestis coniugis membra abstulit.

Nut.

Serpentis illi uirus enectae autumas

Haut posse uinci, qui malum uiuum tulit?

Elisit hydram, dente cum fixo stetit

Media palude uictor effuso obrutus

920

Artus ueneno. sanguis hunc Nessi opprimet,

Qui uicit ipsas horridi Nessi manus?

De.

Frustra tenetur ille qui statuit mori:

Proinde lucem fugere decretum est mihi.

Vixit satis quicumque cum Alcide occidit.

Nut.

925

Per has aniles ecce te supplex comas

Atque ubera ista paene materna obsecro:

Depone tumidas pectoris laesi minas

Mortisque dirae expelle decretum horridum.

De.

Quicumque misero forte dissuadet mori,

930

Crudelis ille est: interim poena est mori,

Sed saepe donum; pluribus uenia obfuit.

Nut.

Defende saltem dexteram, infelix, tuam

Fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.

De.

Defendar illic: inferi absoluent ream,

935

A me ipsa damnor; purget has Pluton manus.

Stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas

Et umbra tristis coniugem excipiam meum.

Sed tu, nigrantis regna qui torques poli,

Para laborem (scelera quae quisque ausus est,

940

Hic uincit error: Iuno non ausa Herculem est

Eripere terris), horridam poenam para.

Sisyphia ceruix cesset et nostros lapis

Impellat umeros; me uagus fugiat latex

Meamque fallax unda deludat sitim;

945

Merui manus praebere turbinibus tuis,

Quaecumque regem Thessalum torques rota;

Effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras;

Vacat una Danais: has ego explebo uices.

Laxate, manes; recipe me comitem tibi,

950

Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo

Vtroque dextra est scelere, seu mater nocens

Seu dira soror es; adde me comitem tuis,

Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,

Althaea mater, recipe, nunc ueram tui

955

Agnosce prolem - quid tamen tantum manus

Vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,

Quaecumque fidae coniuges nemoris sacri

Lucos tenetis; si qua respersit manus

Viri cruore nec memor castae facis

960

Stricto cruenta Belias ferro stetit,

In me suas agnoscat et laudet manus:

In hanc abire coniugum turbam libet -

Sed et illa fugiet turba tam diras manus.

Inuicte coniunx, innocens animus mihi,

965

Scelesta manus est. pro nimis mens credula,

Pro Nesse fallax atque semiferi doli!

Auferre cupiens paelici eripui mihi.

Recede, Titan, tuque quae blanda tenes

In luce miseros uita: cariturae Hercule

970

Lux uilis ista est. exigat poenas sibi

Reddamque uitam - fata an extendo mea

Mortemque, coniunx, ad tuas seruo manus?

Virtusne superest aliqua et armatae manus

Intendere arcum tela missurum ualent?

975

An arma cessant teque languenti manu

Non audit arcus? si potes letum dare,

Animosa coniunx dexteram expecto tuam.

Mors differatur: frange ut insontem Lichan,

Alias in urbes sparge et ignotum tibi

980

Inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas

Et quidquid aliud cessit - at ab illis tamen,

Coniunx, redisti.

Hyllus

                                 Parce iam, mater, precor,

Ignosce fatis; error a culpa uacat.

De.

Si uera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,

985

Iam perime matrem - pauida quid tremuit manus?

Quid ora flectis? haec erit pietas scelus.

Ignaue dubitas? Herculem eripui tibi:

Haec, haec peremit dextra, cui debes patri

Auum Tonantem. maius eripui decus,

990

Quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas,

A matre disce. seu tibi iugulo placet

Mersisse ferrum siue maternum libet

Inuadere uterum, mater intrepidum tibi

Praebebit animum. non erit tantum scelus

995

A te peractum: dextera sternar tua,

Sed mente nostra. natus Alcidae times?

Ita nulla peragas iussa, nec frangens mala

Erres per orbem, si qua nascetur fera

Referas parentem: dexteram intrepidam para.

1000

Patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. -

Scelus remitto, dexterae parcent tuae

Eumenides ipsae: uerberum crepuit sonus.

Quaenam ista torquens angue uibrato comam

Temporibus atras squalidis pinnas quatit?

1005

Quid me flagranti, dira, persequeris face,

Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.

Iamne inferorum, diua, sedere arbitri?

Sed ecce laxas carceris uideo fores.

Quis iste saxum immane detritis gerit

1010

Iam senior umeris? ecce iam uictus lapis

Quaerit relabi. membra quis praebet rotae?

Hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,

Causam reposcit; parce uerberibus, precor,

Megaera, parce, sustine Stygias faces:

1015

Scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat

Et aula tectis crepuit excussis - minax

Vnde iste coetus? totus in uultus meos

Decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt

Totusque poscit uindicem mundus suum.

1020

Iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam?

Mors sola portus dabitur aerumnis meis.

Testor nitentis flammeam Phoebi rotam

Superosque testor: Herculem in terris adhuc

Moritura linquo.

Hy.

                                  Fugit attonita, ei mihi.

1025

Peracta iam pars matris est: statuit mori;

Nunc nostra superest, mortis auferre impetum.

O misera pietas: si mori matrem uetas,

Patri es scelestus; si mori pateris, tamen

In matre peccas - urget hinc illinc scelus.

1030

Inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci.

Chorus

Verum est quod cecinit sacer

Thressae sub Rhodopes iugis

Aptans Pieriam chelyn

Orpheus, Calliopae genus,

1035

Aeternum fieri nihil.

Illius stetit ad modos

Torrentis rapidi fragor,

Oblitusque sequi fugam

Amisit liquor impetum;

1040

Et dum fluminibus mora est,

Defecisse putant Getae

Hebrum Bistones ultimi.

Aduexit uolucrem nemus

Et silua residens uenit;

1045

Aut si qua aera peruolat

Auditis uaga cantibus

Ales deficiens cadit.

Abrumpit scopulos Athos

Centauros obiter ferens

1050

Et iuxta Rhodopen stetit

Laxata niue cantibus;

Et quercum fugiens suam

Ad uatem properat Dryas.

Ad cantus ueniunt tuos

1055

Ipsis cum latebris ferae

Iuxtaque inpauidum pecus

Sedit Marmaricus leo

Nec dammae trepidant lupos

Et serpens latebras fugit

1060

Tunc oblita ueneni.

Quin per Taenarias fores

Manes cum tacitos adit

Maerentem feriens chelyn,

Cantu Tartara flebili

1065

Et tristes Erebi deos

Vicit nec timuit Stygis

Iuratos superis lacus.

Haesit non stabilis rota

Victo languida turbine,

1070

Increuit Tityi iecur,

Dum cantus uolucres tenet;

1075

Tunc primum Phrygius senex

Vndis stantibus immemor

Excussit rabidam sitim

Nec pomis adhibet manus,

1081

Et uinci lapis improbus

Et uatem potuit sequi.

1072

Audis tu quoque, nauita:

Inferni ratis aequoris

Nullo remigio uenit.

1079

Sic cum uinceret inferos

1080

Orpheus carmine funditus,

1083

Consumptos iterum deae

Supplent Eurydices colus.

1085

Sed dum respicit immemor

Nec credens sibi redditam

Orpheus Eurydicen sequi,

Cantus praemia perdidit:

Quae nata est iterum perit.

1090

Tunc solamina cantibus

Quaerens flebilibus modis

Haec Orpheus cecinit Getis:

1092bis

" * * * * *

Leges in superos datas

Et qui tempora digerens

1095

Quattuor praecipitis deus

Anni disposuit uices;

Nulli non auidi colus

Parcas stamina nectere:

Quod natum est properat mori."

1100

Vati credere Thracio

Deuictus iubet Hercules.

Iam, iam legibus obrutis

Mundo cum ueniet dies,

Australis polus obruet

1105

Quidquid per Libyam iacet

Et sparsus Garamas tenet;

Arctous polus obruet

Quidquid subiacet axibus

Et siccus Boreas ferit.

1110

Amisso trepidus polo

Titan excutiet diem.

Caeli regia concidens

Ortus atque obitus trahet

Atque omnis pariter deos

1115

Perdet mors aliqua et chaos,

Et mors fata nouissima

In se constituet sibi.

Quis mundum capiet locus?

Discedet uia Tartari,

1120

Fractis ut pateat polis?

An quod diuidit aethera

A terris spatium sat est

Et mundi nimium malis?

Quis tantum capiet nefas

1125

Fati, quis, superi, locus

Pontum Tartara sidera

Regna unus capiet tria?

Sed quis non modicus fragor

Aures attonitas mouet?

1130

Est est Herculeus sonus.

Hercules

Conuerte, Titan clare, anhelantes equos,

Emitte noctem: pereat hic mundo dies

Quo morior, atra nube inhorrescat polus;

Obsta nouercae. nunc, pater, caecum chaos

1135

Reddi decebat, hinc et hinc compagibus

Ruptis uterque debuit frangi polus;

Quid parcis astris? Herculem amittis, pater.

Nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,

Ne quis Gyges Thessalica iaculetur iuga

1140

Et fiat Othrys pondus Encelado leue.

Laxabit atri carceris iam iam fores

Pluton superbus, uincula excutiet patri

Caelumque reddet. ille qui pro fulmine

Tuisque facibus natus in terris eram,

1145

Ad Styga reuertor: surget Enceladus ferox

Mittetque quo nunc premitur in superos onus.

Regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi

Mors nostra faciet - antequam spolium tui

Caelum omne fiat, conde me tota, pater,

1150

Mundi ruina, frange quem perdis polum.

Cho.

Non uana times, gnate Tonantis:

Nunc Thessalicam Pelion Ossam

Premet et Pindo congestus Athos

Nemus aetheriis inseret astris;

1155

Vincet scopulos inde Typhoeus

Et Tyrrhenam feret Inarimen;

Feret Aetnaeos inde caminos

Scindetque latus montis aperti

Nondum Enceladus fulmine uictus:

1160

Iam te caeli regna secuntur.

He.

Ego qui relicta morte, contempta Styge,

Per media Lethes stagna cum spolio redi

Quo paene lapsis excidit Titan equis,

Ego quem deorum regna senserunt tria,

1165

Morior nec ullus per meum stridet latus

Transmissus ensis, haut meae telum necis

Saxum est nec instar montis abrupti lapis

Aut totus Othrys, non truci rictu gigas

Pindo cadauer obruit toto meum:

1170

Sine hoste uincor, quodque me torquet magis

(O misera uirtus!) summus Alcidae dies

Nullum malum prosternit; inpendo, ei mihi,

In nulla uitam facta. pro mundi arbiter

Superique quondam dexterae testes meae,

1175

Pro cuncta tellus, Herculis uestri placet

Mortem perire? dirus o nobis pudor,

O turpe fatum: femina Herculeae necis

Auctor feretur! morior Alcides quibus!

Inuicta si me cadere feminea manu

1180

Voluere fata perque tam turpes colus

Mea mors cucurrit, cadere placuisset mihi

Iunonis odio: feminae caderem manu,

Sed caelum habentis. si nimis superis fuit,

Scythico sub axe genita domuisset meas

1185

Vires Amazon - feminae cuius manu

Iunonis hostis uincor! hinc grauior tui,

Nouerca, pudor est. quid diem hunc laetum uocas?

Quid tale tellus genuit iratae tibi?

Mortalis odia femina excessit tua.

1190

Adhuc furebas esse te Alcidae imparem:

Victa es duobus - pudeat irarum deos.

Vtinam meo cruore satiasset suos

Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus

Vallatus hydram tabe pauissem mea,

1195

Vtinam fuissem praeda Centauris datus

Aut inter umbras uinctus aeterno miser

Saxo sederem! spolia nunc traxi ultima

Fato stupente, nunc ab inferna Styge

Lucem recepi, Ditis euici moras -

1200

Vbique mors me fugit, ut titulo inclitae

Mortis carerem. pro ferae, uictae ferae!

Non me triformis sole conspecto canis

Ad Styga reuexit, non sub Hesperio polo

Hibera uicit turba pastoris feri,

1205

Non gemina serpens - perdidi mortem, ei mihi,

Totiens honestam: titulus extremus quis est!

Cho.

Viden ut laudis conscia uirtus

Non Lethaeos horreat amnes?

Pudet auctoris, non morte dolet:

1210

Cupit extremum finire diem

Vasta tumidi mole gigantis

Et montiferum Titana pati

Rabidaeue necem debere ferae.

Sed tua causa est, miserande, manus,

1215

Quod nulla fera est nullusque gigas:

Iam quis dignus necis Herculeae

Superest auctor nisi dextra tui?

He.

Eheu quis intus scorpios, quis feruida

Plaga reuulsus cancer infixus meas

1220

Vrit medullas? sanguinis quondam capax

Tumidi uigor pulmonis arentes fibras

Distendit, ardet felle siccato iecur

Totumque lentus sanguinem auexit uapor.

Primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas

1225

In membra fecit, abstulit pestis latus,

Exedit artus penitus et totas malum

Hausit medullas: ossibus uacuis sedet;

Nec ossa durant ipsa, sed compagibus

Discussa ruptis mole conlapsa fluunt.

1230

Defecit ingens corpus et pesti satis

Herculea non sunt membra - pro, quantum est malum

Quod esse uastum fateor, o dirum nefas!

En cernite, urbes, cernite ex illo Hercule

Quid iam supersit. Herculem agnoscis, pater?

1235

Hisne ego lacertis colla Nemeaei mali

Elisa pressi? tensus hac arcus manu

Astris ab ipsis detulit Stymphalidas?

His ego citatam gressibus uici feram

Radiante clarum fronte gestantem caput?

1240

His fracta Calpe manibus emisit fretum?

His tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?

His mundus umeris sedit? haec moles mei est,

Haecne illa ceruix? has ego opposui manus

Caelo ruenti? quis mea custos manu

1245

Trahetur ultra Stygius? ubi uires prius

Memet sepultae? quid patrem appello Iouem?

Quid per Tonantem uindico caelum mihi?

Iam, iam meus credetur Amphitryon pater.

Quaecumque pestis uiscere in nostro lates,

1250

Procede - quid me uulnere occulto petis?

Quis te sub axe frigido pontus Scythes,

Quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens

Hibera Calpe litus? o dirum malum!

Vtrumne serpens squalidum crista caput

1255

Vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?

Numquid cruore es genita Lernaeae ferae

An te reliquit Stygius in terris canis?

Omne es malum nullumque - quis uoltus tibi est?

Concede saltem scire quo peream malo;

1260

Quaecumque pestis siue quaecumque es fera,

Palam timere. quis tibi in medias locum

Fecit medullas? ecce direpta cute

Viscera manus detexit; ulterior tamen

Inuenta latebra est - o malum simile Herculi!

1265

Vnde iste fletus? unde in has lacrimae genas?

Inuictus olim uoltus et numquam malis

Lacrimas suis praebere consuetus (pudet)

Iam flere didicit. quis dies fletum Herculis,

Quae terra uidit? siccus aerumnas tuli.

1270

Tibi illa uirtus, quae tot elisit mala,

Tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi

Fletum abstulisti: durior saxo horrido

Et chalybe uoltus et uaga Symplegade

Victus minas infregit et lacrimam expulit.

1275

Flentem, gementem, summe pro rector poli,

Me terra uidit, quodque me torquet magis,

Nouerca uidit. - urit ecce iterum fibras,

Incaluit ardor: unde nunc fulmen mihi?

Cho.

Quid non possit superare dolor?

1280

Quondam Getico durior Haemo

Nec Parrhasio lentior axe

Saeuo cessit membra dolori

Fessumque mouens per colla caput

Latus alterno pondere flectit.

1285

Fletum uirtus saepe resorbet:

Sic arctoas laxare niues

Quamuis tepido sidere Titan

Non tamen audet uincitque nefas

Solis adulti glaciale iubar.

He.

1290

Conuerte uoltus ad meas clades, pater:

Numquam ad tuas confugit Alcides manus,

Non cum per artus hydra fecundum meos

Caput explicaret; inter infernos lacus

Possessus atra nocte cum Fato steti

1295

Nec inuocaui; tot feras uici horridas,

Reges, tyrannos, non tamen uoltus meos

In astra torsi: semper haec nobis manus

Votum spopondit; nulla propter me sacro

Micuere caelo fulmina - hic aliquid dies

1300

Optare iussit. primus audierit preces

Idemque summus: unicum fulmen peto;

Giganta crede (non minus caelum mihi

Asserere potui - dum patrem uerum imputo,

Caelo peperci). siue crudelis, pater,

1305

Siue es misericors, commoda nato manum

Properante morte et occupa hanc laudem tibi.

Vel si piget manusque detrectat nefas,

Emitte Siculo uertice ardentes, pater,

Titanas, in me qui manu Pindum ferant

1310

Ossaque qui me monte proiecto opprimant.

Abrumpat Erebi claustra, me stricto petat

Bellona ferro; mitte Gradiuum trucem,

Armetur in me dirus: est frater quidem,

Sed ex nouerca. Tu quoque, Alcidae soror

1315

Tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum

Iaculare, Pallas. Supplices tendo manus

Ad te, nouerca: sparge tu saltem, precor,

Telum: perire feminae possum manu.

Iam fracta, iam satiata quid pascis minas?

1320

Quid quaeris ultra? supplicem Alciden uides,

Et nulla tellus, nulla me uidit fera

Te deprecantem. nunc mihi irata satis

Opus est nouerca - nunc tuus cessat dolor?

Nunc odia ponis? parcis ubi uotum est mori.

1325

O terra et urbes, non facem quisquam Herculi,

Non arma tradet? tela subtrahitis mihi?

Ita nulla saeuas terra concipiat feras

Post me sepultum, nec meas umquam manus

Imploret orbis, si qua nascentur mala

1330

Nascatur alius: undique infelix caput

Mactate saxis, uincite aerumnas meas.

Ingrate cessas orbis? excidimus tibi?

Adhuc malis ferisque suppositus fores,

Ni me tulisses. uindicem uestrum malis

1335

Eripite, populi: tempus hoc uobis datur

Pensare merita - mors erit pretium omnium.

Alcmene

Quas misera terras mater Alcidae petam?

Vbi natus, ubinam est? certa si uisus notat,

Reclinis ecce corde anhelante aestuat;

1340

Gemit: peractum est. membra complecti ultima,

O nate, liceat; spiritus fugiens meo

Legatur ore: bracchia, amplexus cape.

Vbi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit

Stelligera ceruix? quis tibi exiguam tui

1345

Partem reliquit?

He.

                                  Herculem spectas quidem,

Mater, sed umbram et uile nescioquid mei.

Agnosce, mater - ora quid flectis retro

Vultumque mergis? Herculem dici tuum

Partum erubescis?

Al.

                                     Quis feram mundus nouam,

1350

Quae terra genuit? quodue tam dirum nefas

De te triumphat? uictor Herculeus quis est?

He.

Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.

Al.

Quis tantus est qui uincat Alciden dolus?

He.

Quicumque, mater, feminae iratae sat est.

Al.

1355

Et unde in artus pestis aut ossa incidit?

He.

Aditum uenenis palla femineis dedit.

Al.

Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.

He.

Consumpta mecum est.

Al.

                                              Tantane inuenta est lues?

He.

Errare mediis crede uisceribus meis,

1360

O mater, hydram et mille cum Lerna feras.

Quae tanta nubes flamma Sicanias secans,

Quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli

Vetans flagranti currere in zona diem?

In ipsa me iactate, pro comites, freta

1365

Mediosque in amnes - quis sat est Hister mihi?

Non ipse terris maior Oceanus meos

Franget uapores, omnis in nostris malis

Deficiet umor, omnis arescet latex.

Quid, rector Erebi, me remittebas Ioui?

1370

Decuit tenere: redde me tenebris tuis,

Talem subactis Herculem ostende inferis.

Nil inde ducam, quid times iterum Herculem?

Inuade, mors, non trepida: iam possum mori.

Al.

Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma

1375

Malisque tantis Herculem indomitum refer

Mortemque differ: quos soles uince inferos.

He.

Si me catenis horridus uinctum suis

Praeberet auidae Caucasus uolucri dapem,

Scythia gemente flebilis gemitus mihi

1380

Non excidisset; si uagae Symplegades

Vtraque premerent rupe, redeuntis minas

Ferrem ruinae; Pindus incumbat mihi

Atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos

Frangit Iouisque fulmen excipiens Mimas:

1385

Non ipse si in me, mater, hic mundus ruat

Superque nostros flagret incensus toros

Phoebeus axis, degener mentem Herculis

Clamor domaret; mille decurrant ferae

Pariterque lacerent, hinc feris clangoribus

1390

Aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax

Ceruice tota pulset et quidquid fuit

Solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus

Artusque nostros dirus immittat Sinis:

Sparsus silebo - non ferae excutient mihi,

1395

Non arma gemitus, nil quod impelli potest.

Al.

Non uirus artus, nate, femineum coquit,

Sed dura series operis et longus tibi

Pauit cruentos forsitan morbos labor.

He.

Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali

1400

In orbe mecum? ueniat huc - aliquis mihi

Intendat arcus: nuda sufficiet manus.

1402a

Procedat agedum * * * *

1402b

* * *

Al.

 

             Ei mihi, sensus quoque

1403

Excussit illi nimius impulsos dolor.

1407

Dolor iste furor est: Herculem solus domat.

1404

Remouete quaeso tela et infestas, precor,

1405

Rapite hinc sagittas: igne suffuso genae

Scelus minantur. quas petam latebras anus? -

1408

Cur deinde latebras aut fugam uecors petam?

Obire forti meruit Alcmene manu:

1410

Vel scelere pereat, antequam letum mihi

Ignauus aliquis mandat ac turpis manus

De me triumphat. - ecce lassatus malis

Sopore fessas alligat uenas dolor

Grauique anhelum pectus impulsu quatit.

1415

Fauete, superi. si mihi gnatum inclutum

Miserae negastis, uindicem saltem, precor,

Seruate terris. abeat excussus dolor

Corpusque uires reparet Herculeum nouas.

Hyllus

Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!

1420

Nurus Tonantis occidit, natus iacet,

Nepos supersum; scelere materno hic perit,

Fraude illa capta est - quis per annorum uices

Totoque in aeuo poterit aerumnas senex

Referre tantas? unus eripuit dies

1425

Parentem utrumque; cetera ut sileam mala

Parcamque fatis, Herculem amitto patrem.

Al.

Compesce uoces, inclutum Alcidae genus

Miseraeque fato similis Alcmenae nepos:

Longus dolorem forsitan uincet sopor.

1430

Sed ecce, lassam deserit mentem quies

Redditque morbo corpus et luctum mihi.

He.

Quid hoc? rigenti cernitur Trachin iugo

An inter astra positus euasi genus

Mortale tandem? quis mihi caelum parat?

1435

Te te, pater, iam uideo, placatam quoque

Specto nouercam. quis sonus nostras ferit

Caelestis aures? Iuno me generum uocat.

Video nitentem regiam clari aetheris

Phoebique tritam flammea zonam rota.

1440

Cubile uideo Noctis; hinc tenebras uocat.

Quid hoc? quis axem cludit et ab ipsis, pater,

Deducit astris? ora Phoebeus modo

Afflabat axis, tam prope a caelo fui -

Trachina uideo; quis mihi terras dedit?

1445

Oete modo infra steterat ac totus fuit

Suppositus orbis; tam bene excideras, dolor!

Cogis fateri - parce et hanc uocem occupa.

Haec, Hylle, dona matris? hoc munus parat?

Vtinam liceret stipite ingesto impiam

1450

Effringere animam quale Amazonium malum

Circa niualis Caucasi domui latus.

O cara Megara, tune cum furerem mihi

Coniunx fuisti? stipitem atque arcus date,

Dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,

1455

Summus legatur femina Herculeus labor.

Hy.

Compesce diras, genitor, irarum minas;

Habet, peractum est, quas petis poenas dedit:

Sua perempta dextera mater iacet.

He.

Cecidit dolose: manibus irati Herculis

1460

Occidere meruit; perdidit comitem Lichas.

Saeuire in ipsum corpus exanime impetus

Atque ira cogit. cur minis nostris caret

Ipsum cadauer? pabulum accipiant ferae.

Hy.

Plus misera laeso doluit, hinc aliquid quoque

1465

Detrahere uelles: occidit dextra sua,

Tuo dolore; plura quam poscis tulit.

Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces

Nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos

Ictus sagittis qui tuis uitam expulit.

1470

Cruore tincta est palla semiferi, pater,

Nessusque nunc has exigit poenas sibi.

He.

Bene est, peractum est, fata se nostra explicant;

Lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi

Fatidica quondam dederat et Parnassio

1475

Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus:

"Dextra perempti uictor, Alcide, uiri

Olim iacebis; hic tibi emenso freta

Terrasque et umbras finis extremus datur."

Nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,

1480

Ne quis superstes Herculis uictor foret.

Nunc mors legatur clara memoranda incluta,

Me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem.

Caedatur omnis silua et Oetaeum nemus

Succumbat: ingens Herculem accipiat rogus,

1485

Sed ante mortem. Tu, genus Poeantium,

Hoc triste nobis, iuuenis, officium appara:

Herculea totum flamma succendat diem.

Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero:

Est clara captas inter, in uoltu genus

1490

Regnumque referens, Euryto uirgo edita

Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.

Victor cruentus abstuli patriam lares

Nihilque miserae praeter Alciden dedi -

Et ipse rapitur. penset aerumnas suas,

1495

Iouis nepotem foueat et natum Herculis;

Tibi illa pariat quidquid ex nobis habet.

Tuque ipsa planctus pone funereos, precor,

O clara genetrix: uiuet Alcides tibi.

Virtute nostra paelicem feci tuam

1500

Credi nouercam, siue nascenti Herculi

Nox illa certa est siue mortalis meus

Pater est. licet sit falsa progenies mei,

Materna culpa cesset et crimen Iouis,

Merui parentem: contuli caelo decus,

1505

Natura me concepit in laudes Iouis.

Quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus

Pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:

Superba matres inter Argolicas eris.

Quid tale Iuno genuit aetherium gerens

1510

Sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen

Caelum tenens inuidit, Alciden suum

Dici esse uoluit. Perage nunc, Titan, uices

Solus relictus: ille qui uester comes

Vbique fueram, Tartara et manes peto.

1515

Hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam,

Quod nulla pestis fudit Alciden palam

Omnemque pestem uicit Alcides palam.

Chorus

O decus mundi, radiate Titan,

Cuius ad primos Hecate uapores

1520

Lassa nocturnae leuat ora bigae:

Dic sub Aurora positis Sabaeis,

Dic sub occasu positis Hiberis,

Quique feruenti quatiuntur axe,

Quique sub plaustro patiuntur ursae,

1525

Dic ad aeternos properare manes

Herculem et regnum canis inquieti,

Vnde non umquam remeabit ille.

Sume quos nubes radios sequantur,

Pallidus maestas speculare terras

1530

Et caput turpes nebulae pererrent.

Quando, pro Titan, ubi, quo sub axe

Herculem in terris alium sequeris?

Quas manus orbis miser inuocabit,

Si qua sub Lerna numerosa pestis

1535

Sparget in centum rabiem dracones,

Arcadum si quis, populi uetusti,

Fecerit siluas aper inquietas,

Thraciae si quis Rhodopes alumnus

Durior terris Helices niuosae

1540

Sparget humano stabulum cruore?

Quis dabit pacem populo timenti,

Si quid irati superi per urbes

Iusserint nasci? iacet omnibus par,

Quem parem tellus genuit Tonanti.

1545

Planctus immensas resonet per urbes

Et comas nullo cohibente nodo

Femina exertos feriat lacertos,

Solaque obductis foribus deorum

Templa securae pateant nouercae.

1550

Vadis ad Lethen Stygiumque litus,

Vnde te nullae referent carinae;

Vadis ad manes miserandus, unde

Morte deuicta tuleras triumphum;

Vmbra nudatis uenies lacertis

1555

Languido uultu tenuique collo,

Teque non solum feret illa puppis,

1556bis

* * * *

Non tamen uilis eris inter umbras:

Aeacon iuxta geminosque Cretas

Facta discernes feriens tyrannos.

1560

Parcite, o dites, inhibete dextras:

Laudis est purum tenuisse ferrum,

Dumque regnabas, minimum procellis

In tuas urbes licuisse Fati.

Sed locum uirtus habet inter astra.

1565

Sedis arctoae spatium tenebis

An grauis Titan ubi promit aestus?

An sub occasu tepido nitebis,

Vnde commisso resonare ponto

Audies Calpen? loca quae sereni

1570

Deprimes caeli? quis erit recepto

Tutus Alcide locus inter astra?

Horrido tantum procul a leone

Det pater sedes calidoque cancro,

Ne tuo uultu tremefacta leges

1575

Astra conturbent trepidetque Titan.

Vere dum flores uenient tepenti

1578

Et comam siluis reuocabit aestas

Pomaque autumno fugiente cedent

1577

Et comam siluis hiemes recident,

1581

Tu comes Phoebo, comes ibis astris.

1580

Nulla te terris rapiet uetustas:

1582

Ante nascetur seges in profundo

Vel fretum dulci resonabit unda,

Ante descendet glacialis ursae

1585

Sidus et ponto uetito fruetur,

Quam tuas laudes populi quiescant.

Te, pater rerum, miseri precamur:

Nulla nascatur fera, nulla pestis,

Non duces saeuos miseranda tellus

1590

Horreat, nulla dominetur aula

Qui putet solum decus esse regni

Semper intensum tenuisse ferrum;

Si quid in terris iterum timetur,

Vindicem terrae petimus relictae.

1595

Heu quid hoc? mundus sonat ecce caecum.

Maeret Alciden pater? an deorum

Clamor, an uox est timidae nouercae

Hercule et uiso fugit astra Iuno?

Passus an pondus titubauit Atlas?

1600

An magis diri tremuere manes

Herculem et uisum canis inferorum

Fugit abruptis trepidus catenis?

Fallimur: laeto uenit ecce uultu

Quem tulit Poeans umerisque tela

1605

Gestat et notas populis pharetras,

Herculis heres.

Effare casus, iuuenis, Herculeos precor

Voltuue quonam tulerit Alcides necem.

Philoctetes

Quo nemo uitam.

Cho.

                                   Laetus adeone ultimos

1610

Inuasit ignes?

Ph.

                             Esse iam flammas nihil

Ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules

Immune uinci liquit? en domita omnia.

Cho.

Inter uapores quis fuit forti locus?

Ph.

Quod unum in orbe uicerat nondum malum,

1615

Et flamma uicta est; haec quoque accessit feris:

Inter labores ignis Herculeos abit.

Cho.

Edissere agedum, flamma quo uicta est modo?

Ph.

Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,

Huic fagus umbras perdit et toto iacet

1620

Succisa trunco, flectit hic pinum ferox

Astris minantem et nube de media uocat:

Ruitura cautem mouit et siluam tulit

Secum minorem. Chaonis quondam loquax

Stat uasta late quercus et Phoebum uetat

1625

Vltraque totos porrigit ramos nemus;

Gemit illa multo uulnere impresso minax

Frangitque cuneos, resilit incussus chalybs

Volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.

Commota tandem cum cadens latam sui

1630

Duxit ruinam, protinus radios locus

Admisit omnis: sedibus pulsae suis

Volucres pererrant nemore succiso diem

Quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.

Iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque

1635

Sensere quercus horridam ferro manum

Nullique priscum profuit luco nemus.

Aggeritur omnis silua et alternae trabes

In astra tollunt Herculi angustum rogum:

Raptura flammas pinus et robur tenax

1640

Et breuior ilex. summa sed complet rogum

Populea silua, frondis Herculeae nemus.

At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio

Aegro reclinis pectore immugit leo,

Fertur - quis illum credat ad flammas rapi?

1645

Voltus petentis astra, non ignes erat.

Vt pressit Oeten ac suis oculis rogum

Lustrauit omnem, fregit impositus trabes.

1647bis

* * * * * * *

Arcumque poscit. "accipe haec" inquit, "sate

Poeante, dona, et munus Alcidae cape.

1650

Has hydra sensit, his iacent Stymphalides

Et quidquid aliud eminus uici manu

Victrice. felix iuuenis has numquam irritas

Mittes in hostem, siue de media uoles

Auferre uolucres nube, descendent aues

1655

Et certa praedae tela de caelo fluent,

Nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:

Librare telum didicit et certam dare

Fugam sagittis, ipsa non fallunt iter

Emissa neruo tela; tu tantum, precor,

1660

Accommoda ignes et facem extremam mihi.

Hic nodus" inquit, "nulla quem cepit manus,

Mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem

Tantum sequetur. hoc quoque acciperes" ait

"Si ferre posses. adiuuet domini rogum."

1665

Tum rigida secum spolia Nemeaei mali

Arsura poscit; latuit in spolio rogus.

Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor

Cuiquam remisit. mater in luctum furens

Diduxit auidum pectus atque utero tenus

1670

Exerta uastos ubera in planctus ferit,

Superosque et ipsum uocibus pulsans Iouem

Impleuit omnem uoce feminea locum.

"Deforme letum, mater, Herculeum facis,

Compesce lacrimas" inquit, "introrsus dolor

1675

Femineus abeat; Iuno cur laetum diem

Te flente ducat? paelicis gaudet suae

Spectare lacrimas. comprime infirmum iecur,

Mater: nefas est ubera atque uterum tibi

Laniare, qui me genuit." et dirum fremens,

1680

Qualis per urbes duxit Argolicas canem,

Cum uictor Erebi Dite contempto redit

Tremente fato, talis incubuit rogo.

Quis sic triumphans laetus in curru stetit

Victor? quis illo gentibus uultu dedit

1685

Leges tyrannus? quanta pax habitum tulit!

Haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor

Nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:

Iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet

Maerere, siccis haesit Alcmene genis

1690

Stetitque nato paene iam similis parens.

Cho.

Nullasne in astra misit ad superos preces

Arsurus aut in uota respexit Iouem?

Ph.

Iacuit sui securus et caelum intuens

Quaesiuit oculis, arce an ex aliqua pater

1695

Despiceret illum. tum manus tendens ait:

"Quacumque parte prospicis natum, pater,

Te te precor, cui nocte commissa dies

Quieuit unus, si meas laudes canit

Vtrumque Phoebi litus et Scythiae genus

1700

Et omnis ardens ora quam torret dies,

Si pace tellus plena, si nullae gemunt

Vrbes nec aras impias quisquam inquinat,

Si scelera desunt, spiritum admitte hunc, precor,

In astra. non me noctis infernae locus

1705

Nec maesta nigri regna conterrent Iouis,

Sed ire ad illos umbra, quos uici, deos,

Pater, erubesco. nube discussa diem

Pande, ut deorum coetus ardentem Herculem

Spectet; licet tu sidera et mundum neges

1710

Vltro, pater, cogere: si uoces dolor

Abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus

Et redde fatis; approba natum prius:

Vt dignus astris uidear, hic faciet dies.

Leue est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies

1715

Inueniet aut damnabit." Haec postquam edidit,

1717

Flammas poposcit. "hoc age, Alcidae comes,

Non segnis" inquit "corripe Oetaeam facem.

Quid dextra tremuit? num manus pauida impium

1720

Scelus refugit? redde iam pharetras mihi,

Ignaue iners eneruis - en nostros manus

Quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?

Animo faces inuade quo Alciden uides

Voltu iacere. respice arsurum, miser:

1716

Nouerca cernat quo feram flammas modo.

1725

Vocat ecce iam me genitor et pandit polos;

Venio, pater" - uultusque non idem fuit.

Tremente pinum dextera ardentem intuli.

Refugit ignis et reluctantur faces

Et membra uitant, sed recedentem Hercules

1730

Insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon

Ardere credas: nullus erumpit sonus,

Tantum ingemiscit ignis. o durum iecur!

Typhon in illo positus immanis rogo

Gemuisset ipse quique conuulsam solo

1735

Imposuit umeris Ossan Enceladus ferox.

At ille medias inter exurgens faces,

Semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:

"Nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum

Te, mater" inquit, "sic decet fleri Herculem."

1740

Inter uapores positus et flammae minas

Immotus, inconcussus, in neutrum latus

Correpta torquens membra adhortatur, monet,

Gerit aliquid ardens. omnibus fortem addidit

Animum ministris; urere ardentem putes.

1745

Stupet omne uulgus, uix habent flammae fidem:

Tam placida frons est, tanta maiestas uiro.

Nec properat uri; cumque iam forti datum

Leto satis pensauit, igniferas trabes

Hinc inde traxit, minima quas flamma occupat

1750

Totas in ignes uertit et quis plurimus

Exundat ignis repetit intrepidus ferox.

Tunc ora flammis implet: ast illi graues

Luxere barbae; cumque iam uultum minax

Appeteret ignis, lamberent flammae caput,

1755

Non pressit oculos. Sed quid hoc? maestam intuor

Sinu gerentem reliquias magni Herculis,

Crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.

Alcmene

Timete, superi, fata: tam paruus cinis

Herculeus, huc huc ille decreuit gigas!

1760

O quanta, Titan, in nihil moles abit;

Anilis, heu me, recipit Alciden sinus,

Hic cumulus ille est: ecce uix totam Hercules

Compleuit urnam; quam leue est pondus mihi,

Cui totus aether pondus incubuit leue!

1765

Ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima

Rediturus ibas - quando ab inferna Styge

Remeabis iterum? non ut et spolium trahas

Rursusque Theseus debeat lucem tibi -

Sed quando solus? mundus impositus tuas

1770

Compescet umbras teque Tartareus canis

Inhibere poterit? quando Taenarias fores

Pulsabis? aut quas mater ad fauces agar

Qua mors aditur? uadis ad manes iter

Habiturus unum. quid diem questu tero?

1775

Quid misera duras uita? quid lucem hanc tenes?

Quem parere rursus Herculem possum Ioui?

Quis me parentem natus Alcmenen suam

Tantus uocabit? o nimis felix, nimis,

Thebane coniunx, Tartari intrasti loca

1780

Florente nato teque uenientem inferi

Timuere forsan, quod pater tanti Herculis,

Vel falsus, aderas. Quas petam terras anus,

Inuisa saeuis regibus (si quis tamen

Rex est relictus saeuus)? ei miserae mihi!

1785

Quicumque caesos ingemunt nati patres,

A me petent supplicia, me cuncti obruent:

Si quis minor Busiris aut si quis minor

Antaeus urbes feruidae terret plagae,

Ego praeda ducar; si quis Ismarius greges

1790

Thracis cruenti uindicat, carpent greges

Mea membra diri; forsitan poenas petet

Irata Iuno: totus exurget dolor;

Secura uicto tandem ab Alcide uacat,

Paelex supersum - quanta supplicia expetet

1795

Ne parere possim! fecit hic natus mihi

Vterum timendum. Quae petam Alcmene loca?

Quis me locus, quae regio, quae mundi plaga

Defendet aut quas mater in latebras agar

Vbique per te nota? si patriam petam

1800

Laresque miseros, Argos Eurystheus tenet;

Marita Thebas regna et Ismenon petam

Thalamosque nostros, in quibus quondam Iouem

Dilecta uidi? pro nimis felix, nimis,

Si fulminantem et ipsa sensissem Iouem!

1805

Vtinam meis uisceribus Alcides foret

Exsectus infans! nunc datum est tempus, datum est

Videre natum laude certantem Ioui,

Vt hoc daretur, scire quid fatum mihi

Eripere posset. quis memor uiuit tui,

1810

O nate, populus? omne iam ingratum est genus.

Petam Cleonas? Arcadum an populos petam

Meritisque terram nobilem quaeram tuis?

Hic dira serpens cecidit, hic ales fera,

Hic sus cruentus, hic tua fractus manu

1815

Qui te sepulto possidet caelum leo:

Si grata terra est, populus Alcmenen tuam

Defendat omnis. Thracias gentes petam

Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis

Defensa tellus: stabula cum regno iacent.

1820

Hic pax cruento rege prostrato data est:

Vbi enim negata est? Quod tibi infelix anus

Quaeram sepulcrum? de tuis totus rogis

Contendat orbis. reliquias magni Herculis

Quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?

1825

Quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?

Quae tibi sepulcra, nate, quis tumulus sat est?

Hic totus orbis: fama erit titulus tibi.

Quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;

Complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,

1830

Erunt satis praesidia, terrebunt tuae

Reges uel umbrae.

Cho.

                                    Debitos nato quidem

Compesce fletus, mater Alcidae incluti.

Non est gemendus nec graui urgendus prece,

Virtute quisquis abstulit fatis iter:

1835

Aeterna uirtus Herculem fleri uetat:

Fortes uetant maerere, degeneres iubent.

Al.

Sedabo questus uindice amisso parens

1838a

Terrae atque pelagi * * * *

1838b

* * * * quaque purpureus dies

1839

Vtrumque clara spectat Oceanum rota?

1840

Quot misera in uno condidi natos parens!

Regno carebam, regna sed poteram dare.

Vna inter omnes terra quas matres gerit

Votis peperci, nil ego a superis peti,

Incolume nato: quid dare Herculeus mihi

1845

Non poterat ardor, quod deus quisquam mihi

Negare poterat? uota in hac fuerant manu:

Quidquid negaret Iuppiter, daret Hercules.

Quid tale genetrix ulla mortalis tulit?

Deriguit aliqua mater, ut toto stetit

1850

Succisa fetu, bisque septenos gregem

Deplanxit una: gregibus aequari meus

Quot ille poterat! matribus miseris adhuc

Exemplar ingens derat: Alcmene dabo.

Cessate, matres, pertinax si quas dolor

1855

Adhuc iubet lugere, quas luctus grauis

In saxa uertit; cedite his cunctae malis.

Agedum senile pectus, o miserae manus,

Pulsate - et una funeri tanto sat est

Grandaeua anus defecta, quod totus breui

1860

Iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen

Defessa quamquam bracchia: inuidiam ut deis

Lugendo facias, aduoca in planctus genus.

Flete, Alcmenae magnique Iouis

Plangite natum,

1865

Cui concepto lux una perit

Noctesque duas contulit Eos:

Ipsa quiddam plus luce perit.

Totae pariter plangite gentes,

Quarum saeuos ille tyrannos

1870

Iussit Stygias penetrare domos

Populisque madens ponere ferrum.

Fletum meritis reddite tantis,

Totus, totus personet orbis.

Fleat Alciden caerula Crete,

1875

Magno tellus cara Tonanti:

Centum populi bracchia pulsent.

Nunc Curetes, nunc Corybantes

Arma Idaea quassate manu:

Armis illum lugere decet.

1880

Nunc, nunc funus plangite uerum:

Iacet Alcides non minor ipso,

Creta, Tonante.

Flete Herculeos, Arcades, obitus,

Nondum Phoebe nascente genus:

1885

Iuga Parthenii † Nemeaeque sonent

Feriatque grauis Maenala planctus:

Magno Alcidae poscit gemitum

Stratus uestris saetiger agris

Alesque sequi iussa sagittas

1890

Totum pinnis furata diem.

Flete, Argolicae, flete, Cleonae:

Hic terrentem moenia quondam

1892bis

Vestra leonem

Fregit nostri dextera nati.

Date, Bistoniae, uerbera, matres

1895

Gelidusque sonet planctibus Hebrus:

Flete Alciden, quod non stabulis

Nascitur infans

Nec uestra greges uiscera carpunt.

Fleat Antaeo libera tellus

1900

Et rapta fero plaga Geryonae:

Mecum, miserae, plangite, gentes,

Audiat ictus utraque Tethys.

Vos quoque, mundi turba citati,

Flete Herculeos, numina, casus:

1905

Vestrum Alcides ceruice meus

Mundum, superi, caelumque tulit,

Dum stelligeri uector Olympi

Pondere liber spirauit Atlans.

Vbi nunc uestrae, Iuppiter, arces?

1910

Vbi promissi regia mundi?

Nempe Alcides mortalis obit,

Nempe sepultus:

Totiens telis facibusque tuis

1913bis

Ille pepercit,

Quotiens ignis spargendus erat.

1915

In me saltem iaculare facem

Semelenque puta.

Iamne Elysias, o nate, domus,

Iam litus habes,

Ad quod populos natura uocat?

1920

An post raptum Styx atra canem

Praeclusit iter teque in primo

Limine Ditis fata morantur?

Quis nunc umbras, nate, tumultus

1923bis

Manesque tenet?

Fugit abducta nauita cumba

1925

Et Centauris Thessala motis

Ferit attonitos ungula manes

Anguesque suos hydra sub undas

Territa mergit

Teque labores, o nate, timent?

1930

Fallor, fallor uesana furens,

Nec te manes umbraeque timent,

Non Argolico rapta leoni

Fulua pellis contecta iuba

Laeuos operit dira lacertos

1935

Vallantque feri tempora dentes:

Donum pharetrae cessere tuae

Telaque mittet iam dextra minor.

Vadis inermis, nate, per umbras,

Ad quas semper mansurus eris.

Hercules

1940

Quid me tenentem regna siderei poli

Caeloque tandem redditum planctu iubes

Sentire fatum? parce: iam uirtus mihi

In astra et ipsos fecit ad superos iter.

Al.

Vnde sonus trepidas aures ferit?

1945

Vnde meas inhibet lacrimas fragor?

Agnosco agnosco uictum est chaos.

A Styge, nate, redis iterum mihi

Fractaque non semel est mors horrida?

Vicisti rursus noctis loca

1950

Puppis et infernae uada tristia?

Peruius est Acheron iam languidus

Et remeare licet soli tibi,

Nec te fata tenent post funera?

An tibi praeclusit Pluton iter

1955

Et pauidus regni metuit sibi?

Certe ego te uidi flagrantibus

Impositum siluis, cum plurimus

In caelum fureret flammae metus:

Arsisti certe, cur ultima

1960

Non tenuere tuas umbras loca?

Quid timuere tui manes, precor?

Vmbra quoque es Diti nimis horrida?

He.

Non me gementis stagna Cocyti tenent

Nec puppis umbras furua transuexit meas;

1965

Iam parce, mater, questibus: manes semel

Vmbrasque uidi; quidquid in nobis tui

Mortale fuerat, ignis euictum tulit:

Paterna caelo, pars data est flammis tua.

Proinde planctus pone, quos nato paret

1970

Genetrix inerti; luctus in turpes eat:

Virtus in astra tendit, in mortem timor.

Praesens ab astris, mater, Alcides cano:

Poenas cruentus iam tibi Eurystheus dabit;

Curru superbum uecta transcendes caput.

1975

Me iam decet subire caelestem plagam:

Inferna uici rursus Alcides loca.

Al.

Mane parumper - cessit ex oculis, abit,

In astra fertur. fallor an uultus putat

Vidisse natum? misera mens incredula est.

1980

Es numen et te mundus aeternum tenet:

Credo triumphis. - regna Thebarum petam

Nouumque templis additum numen canam.

Chorus

Numquam Stygias fertur ad umbras

Inclita uirtus: uiuite fortes

1985

Nec Lethaeos saeua per amnes

1985bis

Vos fata trahent,

Sed cum summas exiget horas

Consumpta dies,

Iter ad superos gloria pandet.

Sed tu, domitor magne ferarum

1990

Orbisque simul pacator, ades:

Nunc quoque nostras aspice terras,

Et si qua nouo belua uultu

Quatiet populos terrore graui,

Tu fulminibus frange trisulcis:

1995

Fortius ipso genitore tuo

Fulmina mitte.

1

excussum E M

excessum δ

excelsum β