Seneca Agamemnon

Reference basis text: O. Zwierlein (1986)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2008)


Thyestis umbra

Opaca linquens Ditis inferni loca,

Adsum profundo Tartari emissus specu,

Incertus utras oderim sedes magis:

Fugio Thyestes inferos, superos fugo.

5

En horret animus et pauor membra excutit:

Video paternos, immo fraternos lares.

Hoc est uetustum Pelopiae limen domus;

Hinc auspicari regium capiti decus

Mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro

10

Quibus superba sceptra gestantur manu,

Locus hic habendae curiae - hic epulis locus.

Libet reuerti. nonne uel tristes lacus

Incolere satius? nonne custodem Stygis

Trigemina nigris colla iactantem iubis

14bis

* * * * * *

15

Vbi ille celeri corpus euinctus rotae

In se refertur, ubi per aduersum irritus

Redeunte totiens luditur saxo labor,

Vbi tondet ales auida fecundum iecur,

Et inter undas feruida exustus siti

20

Aquas fugaces ore decepto appetit

Poenas daturus caelitum dapibus graues?

Sed ille nostrae pars quota est culpae senex?

Reputemus omnes quos ob infandas manus

Quaesitor urna Gnosius uersat reos:

25

Vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.

A fratre uincar? liberis plenus tribus

In me sepultis? uiscera exedi mea.

Nec hactenus Fortuna maculauit patrem,

Sed maius aliud ausa commisso scelus

30

Gnatae nefandos petere concubitus iubet.

Non pauidus hausi dicta, sed cepi nefas.

Ergo ut per omnis liberos irem parens,

Coacta fatis gnata fert utero graui

Me patre dignum. uersa natura est retro:

35

Auo parentem, pro nefas, patri uirum,

Gnatis nepotes miscui - nocti diem.

Sed sera tandem respicit fessos malis

Post fata demum sortis incertae fides:

Rex ille regum, ductor Agamemnon ducum,

40

Cuius secutae mille uexillum rates

Iliaca uelis maria texerunt suis,

Post decima Phoebi lustra deuicto Ilio

Adest - daturus coniugi iugulum suae.

Iam iam natabit sanguine alterno domus:

45

Enses secures tela, diuisum graui

Ictu bipennis regium uideo caput;

Iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor -

Parantur epulae. causa natalis tui,

Aegisthe, uenit. quid pudor uultus grauat?

50

Quid dextra dubio trepida consilio labat?

Quid ipse temet consulis torques rogas,

An deceat hoc te? respice ad patrem: decet.

Sed cur repente noctis aestiuae uices

Hiberna longa spatia producunt mora,

55

Aut quid cadentes detinet stellas polo?

Phoebum moramur. redde iam mundo diem.

Chorus

O regnorum magnis fallax

57bis

Fortuna bonis,

In praecipiti dubioque locas

Excelsa nimis.

60

Numquam placidam sceptra quietem

Certumue sui tenuere diem:

Alia ex aliis cura fatigat

Vexatque animos noua tempestas.

Non sic Libycis Syrtibus aequor

65

Furit alternos uoluere fluctus,

Non Euxini turget ab imis

Commota uadis

Vnda niuali uicina polo,

Vbi caeruleis immunis aquis

70

Lucida uersat plaustra Bootes,

Vt praecipites regum casus

Fortuna rotat.

Metui cupiunt metuique timent,

Non nox illis alma recessus

74bis

Praebet tutos,

75

Non curarum somnus domitor

Pectora soluit.

Quas non arces scelus alternum

Dedit in praeceps? impia quas non

Arma fatigant? iura pudorque

80

Et coniugii sacrata fides

Fugiunt aulas; sequitur tristis

Sanguinolenta Bellona manu

Quaeque superbos urit Erinys,

Nimias semper comitata domos,

85

Quas in planum quaelibet hora

Tulit ex alto.

Licet arma uacent cessentque doli,

Sidunt ipso pondere magna

Ceditque oneri fortuna suo:

90

Vela secundis inflata Notis

Ventos nimium timuere suos;

Nubibus ipsis inserta caput

Turris pluuio uapulat Austro,

Densasque nemus spargens umbras

95

Annosa uidet robora frangi;

Feriunt celsos fulmina colles,

Corpora morbis maiora patent,

Et cum in pastus armenta uagos

Vilia currant,

100

Placet in uulnus maxima ceruix:

Quidquid in altum Fortuna tulit,

101bis

Ruitura leuat.

Modicis rebus longius aeuum est:

Felix mediae quisquis turbae

Sorte quietus

105

Aura stringit litora tuta

Timidusque mari credere cumbam

Remo terras propiore legit.

Clytemestra

Quid, segnis anime, tuta consilia expetis?

Quid fluctuaris? clausa iam melior uia est.

110

Licuit pudicos coniugis quondam toros

Et sceptra casta uidua tutari fide;

Periere mores ius decus pietas fides

Et qui redire cum perit nescit pudor;

Da frena et omnem prona nequitiam incita:

115

Per scelera semper sceleribus tutum est iter.

Tecum ipsa nunc euolue femineos dolos,

Quod ulla coniunx perfida atque impos sui

Amore caeco, quod nouercales manus

Ausae, quod ardens impia uirgo face

120

Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:

Ferrum, uenena - uel Mycenaeas domos

Coniuncta socio profuge furtiua rate.

Quid timida loqueris furta et exilium et fugas?

Soror ista fecit: te decet maius nefas.

Nutrix

125

Regina Danaum et inclitum Ledae genus,

Quid tacita uersas quidue consilii impotens

Tumido feroces impetus animo geris?

Licet ipsa sileas, totus in uultu est dolor.

Proin quidquid est, da tempus ac spatium tibi:

130

Quod ratio non quit, saepe sanauit mora.

Cl.

Maiora cruciant quam ut moras possim pati;

Flammae medullas et cor exurunt meum;

Mixtus dolori subdidit stimulos timor;

Inuidia pulsat pectus, hinc animum iugo

135

Premit cupido turpis et uinci uetat;

Et inter istas mentis obsessae faces

Fessus quidem et deiectus et pessumdatus

Pudor rebellat. fluctibus uariis agor,

Vt, cum hinc profundum uentus, hinc aestus rapit,

140

Incerta dubitat unda cui cedat malo.

Proinde omisi regimen e manibus meis:

Quocumque me ira, quo dolor, quo spes feret,

Hoc ire pergam; fluctibus dedimus ratem.

Vbi animus errat, optimum est casum sequi.

Nut.

145

Caeca est temeritas quae petit casum ducem.

Cl.

Cui ultima est fortuna, quid dubiam timet?

Nut.

Tuta est latetque culpa, si pateris, tua.

Cl.

Perlucet omne regiae uitium domus.

Nut.

Piget prioris et nouum crimen struis?

Cl.

150

Res est profecto stulta nequitiae modus.

Nut.

Quod metuit auget qui scelus scelere obruit.

Cl.

Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est.

Nut.

Extrema primo nemo temptauit loco.

Cl.

Rapienda rebus in malis praeceps uia est.

Nut.

155

At te reflectat coniugi nomen sacrum.

Cl.

Decem per annos uidua respiciam uirum?

Nut.

Meminisse debes sobolis ex illo tuae.

Cl.

Equidem et iugales filiae memini faces

Et generum Achillem: praestitit matri fidem.

Nut.

160

Redemit illa classis immotae moras

Et maria pigro fixa languore impulit.

Cl.

Pudet doletque: Tyndaris, caeli genus,

Lustrale classi Doricae peperi caput!

Reuoluit animus uirginis thalamos meae

165

Quos ille dignos Pelopia fecit domo,

Cum stetit ad aras ore sacrifico pater

Quam nuptialis! horruit Calchas suae

Responsa uocis et recedentes focos.

O scelera semper sceleribus uincens domus:

170

Cruore uentos emimus, bellum nece!

Sed uela pariter mille fecerunt rates?

Non est soluta prospero classis deo;

Eiecit Aulis impias portu rates.

Sic auspicatus bella non melius gerit:

175

Amore captae captus, immotus prece

Zminthea tenuit spolia Phoebei senis,

Ardore sacrae uirginis iam tum furens.

Non illum Achilles flexit indomitus minis,

Non ille solus fata qui mundi uidet

180

(In nos fidelis augur, in captas leuis),

Non populus aeger et relucentes rogi;

Inter ruentis Graeciae stragem ultimam

Sine hoste uictus marcet ac Veneri uacat

Reparatque amores; neue desertus foret

185

A paelice umquam barbara caelebs torus,

Ablatam Achilli diligit Lyrnesida

Nec rapere puduit e sinu auulsam uiri -

En Paridis hostem! nunc nouum uulnus gerens

Amore Phrygiae uatis incensus furit,

190

Et post tropaea Troica ac uersum Ilium

Captae maritus remeat et Priami gener.

Accingere, anime: bella non leuia apparas.

Scelus occupandum est; pigra, quem expectas diem?

Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?

195

An te morantur uirgines uiduae domi

Patrique Orestes similis? horum te mala

Ventura moueant, turbo quis rerum imminet.

Quid, misera, cessas? [en adest gnatis tuis

Furens nouerca] per tuum, si aliter nequit,

200

Latus exigatur ensis et perimat duos;

Misce cruorem, perde pereundo uirum:

Mors misera non est commori cum quo uelis.

Nut.

Regina, frena temet et siste impetus

Et quanta temptes cogita: uictor uenit

205

Asiae ferocis, ultor Europae, trahit

Captiua Pergama et diu uictos Phrygas;

Hunc fraude nunc conaris et furto aggredi?

Quem non Achilles ense uiolauit fero,

Quamuis procacem toruus armasset manum,

210

Non melior Aiax morte decreta furens,

Non sola Danais Hector et bello mora,

Non tela Paridis certa, non Memnon niger,

Non Xanthus armis corpora immixta aggerens

Fluctusque Simois caede purpureos agens,

215

Non niuea proles Cycnus aequorei dei,

Non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx,

Non picta pharetras et securigera manu

Peltata Amazon, hunc domi reducem paras

Mactare et aras caede maculare impia?

220

Vltrix inultum Graecia hoc facinus feret?

Equos et arma classibusque horrens fretum

Propone et alto sanguine exundans solum

Et tota captae fata Dardaniae domus

Regesta Danais - comprime adfectus truces

225

Mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.

Aegisthus

Quod tempus animo semper ac mente horrui

Adest profecto, rebus extremum meis.

Quid terga uertis, anime? quid primo impetu

Deponis arma? crede perniciem tibi

230

Et dira saeuos fata moliri deos:

Oppone cunctis uile suppliciis caput,

Ferrumque et ignes pectore aduerso excipe,

Aegisthe: non est poena sic nato mori.

Tu nos pericli socia, tu, Leda sata,

235

Comitare tantum: sanguinem reddet tibi

Ignauus iste ductor ac fortis pater.

Sed quid trementis circuit pallor genas

Iacensque uultu languido optutus stupet?

Cl.

Amor iugalis uincit ac flectit retro,

240

Referimur illuc, unde non decuit prius

Abire; sed nunc casta repetatur fides,

Nam sera numquam est ad bonos mores uia:

Quem paenitet peccasse paene est innocens.

Ae.

Quo raperis amens? credis aut speras tibi

245

Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil

Subesset animo quod graues faceret metus,

Tamen superba et impotens flatu nimis

Fortuna magno spiritus tumidos daret.

Grauis ille sociis stante adhuc Troia fuit:

250

Quid rere ad animum suapte natura trucem

Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,

Veniet tyrannus: prospera animos efferunt.

Effusa circa paelicum quanto uenit

Turba apparatu! sola sed turba eminet

255

Tenetque regem famula ueridici dei.

Feresne thalami uicta consortem tui?

At illa nolet. ultimum est nuptae malum

Palam maritam possidens paelex domum.

Nec regna socium ferre nec taedae sciunt.

Cl.

260

Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis

Iramque flammis iam residentem incitas?

Permisit aliquid uictor in captam sibi:

Nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.

Lex alia solio est, alia priuato in toro.

265

Quid, quod seueras ferre me leges uiro

Non patitur animus turpis admissi memor?

Det ille ueniam facile cui uenia est opus.

Ae.

Ita est? pacisci mutuam ueniam licet?

Ignota tibi sunt iura regnorum aut noua?

270

Nobis maligni iudices, aequi sibi,

Id esse regni maximum pignus putant,

Si quidquid aliis non licet solis licet.

Cl.

272bis

* * * *

Ignouit Helenae: iuncta Menelao redit

Quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.

Ae.

275

Sed nulla Atriden Venere furtiua abstulit

Nec cepit animum coniugi obstrictum suae.

Iam crimen ille quaerit et causas parat.

Nil esse crede turpe commissum tibi:

Quid honesta prodest uita, flagitio uacans?

280

Vbi dominus odit, fit nocens, non quaeritur.

Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum

Patriasque sedes profuga? non dant exitum

Repudia regum: spe metus falsa leuas.

Cl.

Delicta nouit nemo nisi fidus mea.

Ae.

285

Non intrat umquam regium limen fides.

Cl.

Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.

Ae.

Pretio parata uincitur pretio fides.

Cl.

Surgit residuus pristinae mentis pudor;

Quid obstrepis? quid uoce blandiloqua mala

290

Consilia dictas? scilicet nubam tibi,

Regum relicto rege, generosa exuli?

Ae.

Et cur Atrida uideor inferior tibi,

Gnatus Thyestae?

Cl.

                                   Si parum est, adde et nepos.

Ae.

Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet.

Cl.

295

Phoebum nefandae stirpis auctorem uocas,

Quem nocte subita frena reuocantem sua

Caelo expulistis? quid deos probro addimus?

Subripere doctus fraude geniales toros,

Quem Venere tantum scimus inlicita uirum,

300

Facesse propere ac dedecus nostrae domus

Asporta ab oculis: haec uacat regi ac uiro.

Ae.

Exilia mihi sunt haud noua; assueui malis.

Si tu imperas, regina, non tantum domo

Argisue cedo: nil moror iussu tuo

305

Aperire ferro pectus aerumnis graue.

Cl.

Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.

Quae iuncta peccat debet et culpae fidem.

Secede mecum potius, ut rerum statum

Dubium ac minacem iuncta consilia explicent.

Chorus

310

Canite, o pubes inclita, Phoebum!

Tibi festa caput turba coronat,

Tibi uirgineas laurum quatiens

De more comas

Innuba fudit stirps Inachia.

315

Tu quoque nostros, Thespias hospes,

315bis

Comitare choros,

Quaeque Erasini gelidos fontes,

Quaeque Eurotan,

Quaeque uirenti tacitum ripa

318bis

Bibis Ismenon,

Quam fatorum praescia Manto,

320

Sata Tiresia,

Latonigenas monuit sacris

321bis

Celebrare deos.

Arcus, uictor, pace relata,

Phoebe, relaxa

Vmeroque graues leuibus telis

325

Pone pharetras

Resonetque manu pulsa citata

326bis

Vocale chelys:

Nil acre uelim magnumque modis

Intonet altis,

Sed quale soles leuiore lyra

330

Flectere carmen

Simplex, lusus cum docta tuos

331bis

Musa recenset.

Licet et chorda grauiore sones,

Quale canebas

Cum Titanas fulmine uictos

334bis

Videre dei,

335

Vel cum montes montibus altis

Super impositi

Struxere gradus trucibus monstris,

Stetit imposita Pelion Ossa,

Pinifer ambos pressit Olympus.

340

Ades, o magni, soror et coniunx,

Consors sceptri, regia Iuno:

Tua te colimus turba Mycenae,

Tu sollicitum supplexque tui

Numinis Argos sola tueris,

345

Tu bella manu pacemque geris;

Tu nunc laurus Agamemnonias

Accipe uictrix.

Tibi multifora tibia buxo

348bis

Sollemne canit,

Tibi fila mouent docta puellae

350

Carmine molli,

Tibi uotiuam matres Graiae

Lampada iactant:

Ad tua coniunx candida tauri

Delubra cadet nescia aratri,

355

Nullo collum signata iugo.

Tuque, o magni gnata Tonantis,

Incluta Pallas,

Quae Dardanias saepe petisti

358bis

Cuspide turres,

Te permixto matrona minor

360

Maiorque choro

Colit et reserat ueniente dea

Templa sacerdos:

Tibi nexilibus turba coronis

363bis

Redimita uenit,

Tibi grandaeui lassique senes

365

Compote uoto reddunt grates

Libantque manu uina trementi.

Et te Triuiam nota memores

Voce precamur:

Tu maternam sistere Delon,

369bis

Lucina, iubes,

370

Huc atque illuc prius errantem

370bis

Cyclada uentis;

Nunc iam stabilis fixa terras

Radice tenet,

Respuit auras religatque rates

Assueta sequi.

375

Tu Tantalidos funera matris

375bis

Victrix numeras:

Stat nunc Sipyli uertice summo

Flebile saxum

Et adhuc lacrimas marmora fundunt

Antiqua nouas.

380

Colit impense femina uirque

Numen geminum.

Tuque ante omnis, pater ac rector

Fulmine pollens,

Cuius nutu simul extremi

384bis

Tremuere poli,

385

Generis nostri, Iuppiter, auctor,

385bis

Cape dona libens

Abauusque tuam non degenerem

Respice prolem.

Sed ecce, uasto concitus miles gradu

Manifesta properat signa laetitiae ferens

390

(Namque hasta summo lauream ferro gerit)

Fidusque regi semper Eurybates adest.

Eurybates

Delubra et aras caelitum et patrios lares

Post longa fessus spatia, uix credens mihi,

Supplex adoro. uota superis soluite:

395

Telluris altum remeat Argolicae decus

Tandem ad penates uictor Agamemnon suos.

Clytemestra

Felix ad aures nuntius uenit meas.

Vbinam petitus per decem coniunx mihi

Annos moratur? pelagus an terras premit?

Eu.

400

Incolumis, auctus gloria, laude inclitus

Reducem expetito litori impressit pedem.

Cl.

Sacris colamus prosperum tandem diem

Et si propitios attamen lentos deos.

Tu pande uiuat coniugis frater mei

405

Et pande teneat quas soror sedes mea.

Eu.

Meliora uotis posco et obtestor deos:

Nam certa fari sors maris dubii uetat.

Vt sparsa tumidum classis excepit mare,

Ratis uidere socia non potuit ratem.

410

Quin ipse Atrides aequore immenso uagus

Grauiora pelago damna quam bello tulit

Remeatque uicto similis, exiguas trahens

Lacerasque uictor classe de tanta rates.

Cl.

Quis fare nostras hauserit casus rates

415

Aut quae maris fortuna dispulerit duces.

Eu.

Acerba fatu poscis, infaustum iubes

Miscere laeto nuntium. refugit loqui

Mens aegra tantis atque inhorrescit malis.

Cl.

Exprome: clades scire qui refugit suas

420

Grauat timorem; dubia plus torquent mala.

Eu.

Vt Pergamum omne Dorica cecidit face,

Diuisa praeda est, maria properantes petunt.

Iamque ense fessum miles exonerat latus,

Neglecta summas scuta per puppes iacent;

425

Ad militares remus aptatur manus

Omnisque nimium longa properanti mora est.

Signum recursus regia ut fulsit rate

Et clara laetum remigem monuit tuba,

Aurata primas prora designat uias

430

Aperitque cursus, mille quos puppes secent.

Hinc aura primo lenis impellit rates

Adlapsa uelis; unda uix actu leui

Tranquilla Zephyri mollis afflatu tremit,

Splendetque classe pelagus et pariter latet.

435

Iuuat uidere nuda Troiae litora,

Iuuat relicti sola Sigei loca.

Properat iuuentus omnis adductos simul

Lentare remos, adiuuat uentos manu

Et ualida nisu bracchia alterno mouet.

440

Sulcata uibrant aequora et latera increpant

Dirimuntque canae caerulum spumae mare.

Vt aura plenos fortior tendit sinus,

Posuere tonsas, credita est uento ratis

Fususque transtris miles aut terras procul,

445

Quantum recedunt uela, fugientes notat,

Aut bella narrat: Hectoris fortis minas

Currusque et empto redditum corpus rogo,

Sparsum cruore regis Herceum Iouem.

Tunc qui iacente reciprocus ludit salo

450

Tumidumque pando transilit dorso mare

Tyrrhenus omni piscis exultat freto

Agitatque gyros et comes lateri adnatat,

Anteire naues laetus et rursus sequi;

Nunc prima tangens rostra lasciuit chorus,

455

Millesimam nunc ambit et lustrat ratem.

Iam litus omne tegitur et campi latent

Et dubia pereunt montis Idaei iuga;

Et uix (quod unum peruicax acies uidet)

Iliacus atra fumus apparet nota.

460

Iam lassa Titan colla releuabat iugo,

In astra iam lux prona, iam praeceps dies:

Exigua nubes sordido crescens globo

Nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar;

Suspecta uarius occidens fecit freta.

465

Nox prima caelum sparserat stellis, iacent

Deserta uento uela. tum murmur graue,

Maiora minitans, collibus summis cadit

Tractuque longo litus ac petrae gemunt;

Agitata uentis unda uenturis tumet:

470

Cum subito luna conditur, stellae latent;

472

Nec una nox est: densa tenebras obruit

Caligo et omni luce subducta fretum

Caelumque miscet. undique incumbunt simul

475

Rapiuntque pelagus infimo euersum solo

Aduersus Euro Zephyrus et Boreae Notus.

Sua quisque mittunt tela et infesti fretum

Emoliuntur, turbo conuoluit mare:

Strymonius altas Aquilo contorquet niues

480

Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit,

[Nec manet in Austro; fit grauis nimbis Notus]

Imbre auget undas; Eurus orientem mouet

Nabataea quatiens regna et Eoos sinus.

Quid rabidus ora Corus Oceano exerens?

485

Mundum reuelli sedibus totum suis

Ipsosque rupto crederes caelo deos

Decidere et atrum rebus induci chaos.

Vento resistit aestus et uentus retro

Aestum reuoluit; non capit sese mare:

471

In astra pontus tollitur, caelum perit

490

Vndasque miscent imber et fluctus suas.

Nec hoc leuamen denique aerumnis datur,

Videre saltem et nosse quo pereant malo:

Premunt tenebrae lumina et dirae Stygis

Inferna nox est. excidunt ignes tamen

495

Et nube dirum fulmen elisa micat;

Miserisque lucis tanta dulcedo est malae:

Hoc lumen optant. Ipsa se classis premit

Et prora prorae nocuit et lateri latus.

Illam dehiscens pontus in praeceps rapit

500

Hauritque et alto redditam reuomit mari;

Haec onere sidit, illa conuulsum latus

Submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;

Haec lacera et omni decore populato leuis

Fluitat nec illi uela nec tonsae manent

505

Nec rectus altas malus antemnas ferens,

Sed trunca toto puppis Ionio natat.

Nil ratio et usus audet: ars cessit malis;

Tenet horror artus, omnis officio stupet

Nauita relicto, remus effugit manus.

510

In uota miseros ultimus cogit timor

Eademque superos Troes et Danai rogant.

Quid fata possunt! inuidet Pyrrhus patri,

Aiaci Vlixes, Hectori Atrides minor,

Agamemno Priamo: quisquis ad Troiam iacet

515

Felix uocatur, cadere qui meruit gradu,

Quem fama seruat, uicta quem tellus tegit.

'Nil nobile ausos pontus atque undae ferent?

Ignaua fortes fata consument uiros?

Perdenda mors est? quisquis es, nondum malis

520

Satiate tantis, caelitum, tandem tuum

Numen serena: cladibus nostris daret

Vel Troia lacrimas. odia si durant tua

Placetque mitti Doricum exitio genus,

Quid hos simul perire nobiscum iuuat,

525

Quibus perimus? sistite infestum mare:

Vehit ista Danaos classis? et Troas uehit!'

Nec plura possunt: occupat uocem mare.

Ecce alia clades. fulmine irati Iouis

Armata Pallas quidquid aut hasta minax

530

Aut aegide et furore Gorgoneo potest,

Hoc igne patrio temptat, et caelo nouae

Spirant procellae. solus inuictus malis

Luctatur Aiax. uela cogentem hunc sua

Tento rudente flamma perstrinxit cadens.

535

Libratur aliud fulmen: hoc toto impetu

Certum reducta Pallas excussit manu,

Imitata patrem. transit Aiacem et ratem

Ratisque partem secum et Aiacem tulit.

Nil ille motus, ardua ut cautes, salo

540

Ambustus extat, dirimit insanum mare

Fluctusque rumpit pectore et nauem manu

Complexus ignes traxit et caeco mari

Conlucet Aiax; omne resplendet fretum.

Tandem occupata rupe furibundum intonat:

545

'Superasse † nunc pelagus atque ignes iuuat,

Vicisse caelum Palladem fulmen mare.

Non me fugauit bellici terror dei,

[Et Hectorem una solus et Martem tuli]

Phoebea nec me tela pepulerunt gradu:

550

Cum Phrygibus istos uicimus - tene horream

Aliena inerti tela iaculantem manu?

Quid si ipse mittat?' plura cum auderet furens,

Tridente rupem subruit pulsam pater

Neptunus imis exerens undis caput

555

Soluitque montem; quem cadens secum tulit

Terraque et igne uictus et pelago iacet.

Nos alia maior naufragos pestis uocat.

Est humilis unda, scrupeis mendax uadis,

Vbi saxa rapidis clausa uerticibus tegit

560

Fallax Caphereus; aestuat scopulis fretum

Feruetque semper fluctus alterna uice.

Arx imminet praerupta quae spectat mare

Vtrimque geminum: Pelopis hinc oras tui

Et Isthmon, arto qui recuruatus solo

565

Ionia iungi maria Phrixeis uetat,

Hinc scelere Lemnon nobilem, hinc Anthedona

Tardamque ratibus Aulida: hanc arcem occupat

Palamedis ille genitor et clarum manu

Lumen nefanda uertice e summo efferens

570

In saxa ducit perfida classem face.

Haerent acutis rupibus fixae rates;

Has inopis undae breuia comminuunt uada,

Pars uehitur huius prima, pars scopulo sedet;

Hanc alia retro spatia relegentem ferit

575

Et fracta frangit. iam timent terram rates

Et maria malunt. cecidit in lucem furor:

Postquam litatum est Ilio, Phoebus redit

Et damna noctis tristis ostendit dies.

Cl.

Vtrumne doleam laeter an reducem uirum?

580

Remeasse laetor, uulnus et regni graue

Lugere cogor. redde iam Grais, pater

Altisona quatiens regna, placatos deos.

Nunc omne laeta fronde ueletur caput,

Sacrifica dulces tibia effundat modos

585

Et niuea magnas uictima ante aras cadat.

Sed ecce, turba tristis incomptae comas

Iliades adsunt, quas super celso gradu

Effrena Phoebas entheas laurus quatit.

Chorus

Heu quam dulce malum mortalibus additum

590

Vitae dirus amor, cum pateat malis

Effugium et miseros libera mors uocet,

Portus aeterna placidus quiete.

Nullus hunc terror nec impotentis

Procella Fortunae mouet aut iniqui

595

Flamma Tonantis.

Pax alta nullos ciuium coetus

Timet aut minaces uictoris iras,

Non maria asperis insana Coris,

Non acies feras puluereamue nubem

600

Motam barbaricis equitum cateruis,

Non urbe cum tota populos cadentis

Hostica muros populante flamma

Indomitumque bellum.

Solus seruitium perrumpet omne

605

Contemptor leuium deorum,

Qui uultus Acherontis atri,

Qui Styga tristem non tristis uidet

Audetque uitae ponere finem:

Par ille regi, par superis erit.

610

O quam miserum est nescire mori!

Vidimus patriam ruentem

Nocte funesta, cum Dardana tecta

612bis

Dorici raperetis ignes.

Non illa bello uicta, non armis,

Vt quondam Herculea cecidit pharetra;

615

Quam non Pelei Thetidisque natus

Carusque Pelidae nimium feroci

Vicit, acceptis cum fulsit armis

Fuditque Troas falsus Achilles,

Aut cum ipse Pelides animos feroces

620

Sustulit luctu celeremque saltu

Troades summis timuere muris,

Perdidit in malis extremum decus

Fortiter uinci: restitit annis

Troia bis quinis unius noctis

624bis

Peritura furto.

625

Vidimus simulata dona

Molis immensae Danaumque

Fatale munus duximus nostra

Creduli dextra tremuitque saepe

Limine in primo sonipes cauernis

630

Conditos reges bellumque gestans.

Et licuit dolos uersare ut ipsi

Fraude sua caderent Pelasgi:

Saepe commotae sonuere parmae

Tacitumque murmur percussit aures,

635

Vt fremuit male subdolo

Parens Pyrrhus Vlixi.

Secura metus Troica pubes

Sacros gaudet tangere funes.

Hinc aequaeui gregis Astyanax,

640

Hinc Haemonio desponsa rogo

Ducunt turmas, haec femineas,

Ille uiriles.

Festae matres uotiua ferunt

Munera diuis,

645

Festi patres adeunt aras;

Vnus tota est uultus in urbe;

Et, quod numquam post Hectoreos

Vidimus ignes, laeta est Hecabe.

Quid nunc primum, dolor infelix,

650

Quidue extremum deflere paras?

Moenia diuum fabricata manu,

Diruta nostra?

An templa deos super usta suos?

Non uacat istis lacrimare malis:

655

Te, magne parens, flent Iliades.

Vidi, uidi senis in iugulo

Telum Pyrrhi uix exiguo

Sanguine tingui.

Cassandra

Cohibete lacrimas omne quas tempus petet,

660

Troades, et ipsae uestra lamentabili

Lugete gemitu funera: aerumnae meae

Socium recusant. cladibus questus meis

Remouete: nostris ipsa sufficiam malis.

Cho.

Lacrimas lacrimis miscere iuuat:

665

Magis exurunt quos secretae

665bis

Lacerant curae,

Iuuat in medium deflere suos.

Nec tu, quamuis dura uirago

Patiensque mali,

Poteris tantas flere ruinas.

670

Non quae uerno mobile carmen

Ramo cantat tristis aedon

Ityn in uarios modulata sonos,

Non quae tectis Bistonis ales

Residens summis impia diri

675

Furta mariti garrula narrat,

Lugere tuam poterit digne

Conquesta domum,

Licet ipse uelit clarus niueos

Inter olores Histrum cycnus

680

Tanainque colens extrema loqui,

Licet alcyones Ceyca suum

Fluctu leuiter plangente sonent,

Cum tranquillo male confisae

Credunt iterum pelago audaces

685

Fetusque suos nido pauidae

685bis

Titubante fouent,

Non si molles imitata uiros

Tristis laceret bracchia tecum

Quae turritae turba parenti

Pectora rauco concita buxo

690

Ferit ut Phrygium lugeat Attin.

Non est lacrimis, Cassandra, modus,

Quia quae patimur uicere modum.

Sed cur sacratas deripis capiti infulas?

Miseris colendos maxime superos putem.

Ca.

695

Vicere nostra iam metus omnis mala.

Equidem nec ulla caelites placo prece

Nec, si uelint saeuire, quo noceant habent.

Fortuna uires ipsa consumpsit suas.

Quae patria restat, quis pater, quae iam soror?

700

Bibere tumuli sanguinem atque arae meum.

Quid illa felix turba fraterni gregis?

Exhausta nempe: regia miseri senes

Vacua relicti, totque per thalamos uident

Praeter Lacaenam ceteras uiduas nurus.

705

Tot illa regum mater et regimen Phrygum,

Fecunda in ignes Hecuba fatorum nouas

Experta leges induit uultos feros:

Circa ruinas rabida latrauit suas,

Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.

Cho.

710

Silet repente Phoebas et pallor genas

Creberque totum possidet corpus tremor;

Stetere uittae, mollis horrescit coma,

Anhela corda murmure incluso fremunt,

Incerta nutant lumina et uersi retro

715

Torquentur oculi, rursus immoti rigent.

Nunc leuat in auras altior solito caput

Graditurque celsa, nunc reluctantis parat

Reserare fauces, uerba nunc clauso male

Custodit ore maenas impatiens dei.

Ca.

720

Quid me furoris incitam stimulis noui,

Quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,

Rapitis? recede, Phoebe, iam non sum tua,

Extingue flammas pectori infixas meo.

Cui nunc uagor uesana? cui bacchor furens?

725

Iam Troia cecidit - falsa quid uates agor?

Vbi sum? fugit lux alma et obscurat genas

Nox alta et aether abditus tenebris latet.

Sed ecce gemino sole praefulget dies

Geminumque duplices Argos attollit domus.

730

Idaea cerno nemora: fatalis sedet

Inter potentes arbiter pastor deas.

Timete, reges, moneo, furtiuum genus:

Agrestis iste alumnus euertet domum.

Quid ista uecors tela feminea manu

735

Destricta praefert? quem petit dextra uirum

Lacaena cultu, ferrum Amazonium gerens?

Quae uersat oculos alia nunc facies meos?

Victor ferarum colla sublimis iacet

Ignobili sub dente Marmaricus leo,

740

Morsus cruentos passus audacis leae.

Quid me uocatis sospitem solam e meis,

Vmbrae meorum? te sequor, tota pater

Troia sepulte; frater, auxilium Phrygum

Terrorque Danaum, non ego antiquum decus

745

Video aut calentes ratibus exustis manus,

Sed lacera membra et saucios uinclo graui

Illos lacertos. te sequor, nimium cito

Congresse Achilli Troile; incertos geris,

Deiphobe, uultus, coniugis munus nouae.

750

Iuuat per ipsos ingredi Stygios lacus,

Iuuat uidere Tartari saeuum canem

Auidique regna Ditis! haec hodie ratis

Phlegethontis atri regias animas uehet,

Victamque uictricemque. uos, umbrae, precor,

755

Iurata superis unda, te pariter precor:

Reserate paulum terga nigrantis poli,

Leuis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.

Spectate, miseri: fata se uertunt retro.

Instant sorores squalidae,

760

Anguinea iactant uerbera,

Fert laeua semustas faces

Turgentque pallentes genae

Et uestis atri funeris

Exesa cingit ilia

764bis

* * * *

765

Strepuntque nocturni metus

Et ossa uasti corporis

Corrupta longinquo situ

Palude limosa iacent.

Et ecce, defessus senex

770

Ad ora ludentes aquas

Non captat oblitus sitim,

Maestus futuro funere.

Exultat et ponit gradus

Pater decoros Dardanus.

Cho.

775

Iam peruagatus ipse se fregit furor,

Caditque flexo qualis ante aras genu

Ceruice taurus uulnus incertum gerens.

Releuemus artus. - En deos tandem suos

Victrice lauru cinctus Agamemnon adit,

780

Et festa coniunx obuios illi tulit

Gressus reditque iuncta concordi gradu.

Agamemnon

Tandem reuertor sospes ad patrios lares;

O cara salue terra! tibi tot barbarae

Dedere gentes spolia, tibi felix diu

785

Potentis Asiae domina summisit manus.

Quid ista uates corpus effusa ac tremens

Dubia labat ceruice? famuli, attollite,

Refouete gelido latice. iam recipit diem

Marcente uisu. Suscita sensus tuos:

790

Optatus ille portus aerumnis adest.

Festus dies est.

Ca.

                              Festus et Troiae fuit.

Ag.

Veneremur aras.

Ca.

                                 Cecidit ante aras pater.

Ag.

Iouem precemur pariter.

Ca.

                                                Herceum Iouem?

Ag.

Credis uidere te Ilium?

Ca.

                                             Et Priamum simul.

Ag.

795

Hic Troia non est.

Ca.

                                   Vbi Helena est, Troiam puta.

Ag.

Ne metue dominam famula.

Ca.

                                                     Libertas adest.

Ag.

Secura uiue.

Ca.

                         Mihi mori est securitas.

Ag.

Nullum est periclum tibimet.

Ca.

                                                       At magnum tibi.

Ag.

Victor timere quid potest?

Ca.

                                                  Quod non timet.

Ag.

800

Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum,

Retinete ne quid impotens peccet furor.

At te, pater, qui saeua torques fulmina

Pellisque nubes, sidera et terras regis,

Ad quem triumphi spolia uictores ferunt,

805

Et te sororem cuncta pollentis uiri,

Argolica Iuno, pecore uotiuo libens

Arabumque donis supplice et fibra colam.

Chorus

Argos nobilibus nobile ciuibus,

Argos iratae carum nouercae,

810

Semper ingentes educas alumnos,

Imparem aequasti numerum deorum:

Tuus ille bis seno meruit labore

Adlegi caelo magnus Alcides,

Cui lege mundi Iuppiter rupta

815

Roscidae noctis geminauit horas

Iussitque Phoebum

Tardius celeres agitare currus

Et tuas lente remeare bigas,

818bis

Candida Phoebe.

* * * rettulitque pedem

820

Nomen alternis stella quae mutat

Seque mirata est Hesperum dici.

821bis

Aurora mouit

Ad solitas uices caput et relabens

Imposuit seni collum marito.

Sensit ortus, sensit occasus

825

Herculem nasci: uiolentus ille

Nocte non una poterat creari.

Tibi concitatus substitit mundus,

O puer subiture caelum.

Te sensit Nemeaeus arto

830

Pressus lacerto fulmineus leo

Ceruaque Parrhasis,

Sensit Arcadii populator agri

Gemuitque taurus Dictaea linquens

Horridus arua.

835

Morte fecundum domuit draconem

Vetuitque collo pereunte nasci,

Geminosque fratres

Pectore ex uno tria monstra natos

Stipite incusso fregit insultans

840

Duxitque ad ortus Hesperium pecus,

Geryonae spolium triformis.

Egit Threicium gregem,

Quem non Strymonii gramine fluminis

Hebriue ripis pauit tyrannus:

845

Hospitum dirus stabulis cruorem

Praebuit saeuis tinxitque crudos

Vltimus rictus sanguis aurigae.

Vidit Hippolyte ferox

Pectore e medio rapi

850

Spolium, et sagittis nube percussa

Stymphalis alto decidit caelo

Arborque pomis fertilis aureis

Extimuit manus insueta carpi

Fugitque in auras leuiore ramo.

855

Audiuit sonitum crepitante lamna

Frigidus custos nescius somni,

Linqueret cum iam nemus omne fuluo

Plenus Alcides uacuum metallo.

Tractus ad caelum canis inferorum

860

Triplici catena tacuit nec ullo

860bis

Latrauit ore,

Lucis ignotae metuens colorem.

Te duce succidit

Mendax Dardanidae domus

Et sensit arcus iterum timendos;

865

Te duce concidit totidem diebus

Troia quot annis.

Ca.

Res agitur intus magna, par annis decem.

Eheu quid hoc est? anime, consurge et cape

Pretium furoris: uicimus uicti Phryges.

870

Bene est, resurgis Troia; traxisti iacens

Pares Mycenas, terga dat uictor tuus!

Tam clara numquam prouidae mentis furor

Ostendit oculis: uideo et intersum et fruor;

Imago uisus dubia non fallit meos:

875

Spectemus! epulae regia instructae domo,

Quales fuerunt ultimae Phrygibus dapes,

Celebrantur: ostro lectus Iliaco nitet

Merumque in auro ueteris Assaraci trahunt.

Et ipse picta ueste sublimis iacet,

880

Priami superbas corpore exuuias gerens.

Detrahere cultus uxor hostiles iubet,

Induere potius coniugis fidae manu

Textos amictus - horreo atque animo tremo:

Regemne perimet exul et adulter uirum?

885

Venere fata. sanguinem extremae dapes

Domini uidebunt et cruor Baccho incidet.

Mortifera uinctum perfidae tradit neci

Induta uestis: exitum manibus negant

Caputque laxi et inuii cludunt sinus.

890

Haurit trementi semiuir dextra latus,

Nec penitus egit: uulnere in medio stupet.

At ille, ut altis hispidus siluis aper

Cum casse uinctus temptat egressus tamen

Artatque motu uincla et in cassum furit,

895

Cupit fluentes undique et caecos sinus

Dissicere et hostem quaerit implicitus suum.

Armat bipenni Tyndaris dextram furens,

Qualisque ad aras colla taurorum prius

899a

Designat oculis * * * *

899b

* * * antequam ferro petat,

900

Sic huc et illuc impiam librat manum.

Habet, peractum est. pendet exigua male

Caput amputatum parte et hinc trunco cruor

Exundat, illinc ora cum fremitu iacent.

Nondum recedunt: ille iam exanimem petit

905

Laceratque corpus, illa fodientem adiuuat.

Vterque tanto scelere respondet suis:

Est hic Thyestae natus, haec Helenae soror.

Stat ecce Titan dubius emerito die,

Suane currat an Thyestea uia.

Electra

910

Fuge, o paternae mortis auxilium unicum,

Fuge et scelestas hostium euita manus.

Euersa domus est funditus, regna occidunt.

Quis iste celeres concitus currus agit?

Germane, uultus ueste furabor tuos.

915

Quid, anime demens, refugis? externos times?

Domus timenda est. pone iam trepidos metus,

Oresta: amici fida praesidia intuor.

Strophius

Phocide relicta Strophius Elea inclutus

Palma reuertor. causa ueniendi fuit

920

Gratari amico, cuius impulsum manu

Cecidit decenni Marte concussum Ilium.

Quaenam ista lacrimis lugubrem uultum rigat

Pauetque maesta? regium agnosco genus.

Electra, fletus causa quae laeta in domo est?

El.

925

Pater peremptus scelere materno iacet,

Comes paternae quaeritur natus neci,

Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.

St.

O nulla longi temporis felicitas!

El.

Per te parentis memoriam obtestor mei,

930

Per sceptra terris nota, per dubios deos:

Recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.

St.

Etsi timendum caesus Agamemnon docet,

Aggrediar et te, Oresta, furabor libens.

[Fidem secunda poscunt, aduersa exigunt]

935

Cape hoc decorum ludicri certaminis,

Insigne frontis; laeua uictricem tenens

Frondem uirenti protegat ramo caput,

Et ista donum palma Pisaei Iouis

Velamen eadem praestet atque omen tibi.

940

Tuque, o paternis assidens frenis comes,

Condisce, Pylade, patris exemplo fidem.

Vos Graecia nunc teste ueloces equi

Infida cursu fugite praecipiti loca.

El.

Excessit, abiit, currus effreno impetu

945

Effugit aciem. tuta iam opperiar meos

Hostes et ultro uulneri opponam caput.

Adest cruenta coniugis uictrix sui,

Et signa caedis ueste maculata gerit.

Manus recenti sanguine etiamnunc madent

950

Vultusque prae se scelera truculenti ferunt.

Concedam ad aras. - Patere me uittis tuis,

Cassandra, iungi paria metuentem tibi.

Clytemestra

Hostis parentis, impium atque audax caput,

Quo more coetus publicos uirgo petis?

El.

955

Adulterorum uirgo deserui domum.

Cl.

Quis esse credat uirginem -

El.

                                                    Gnatam tuam?

Cl.

Modestius cum matre.

El.

                                           Pietatem doces?

Cl.

Animos uiriles corde tumefacto geris;

Sed agere domita feminam disces malo.

El.

960

Nisi forte fallor, feminas ferrum decet.

Cl.

Et esse demens te parem nobis putas?

El.

Vobis? quis iste est alter Agamemnon tuus?

Vt uidua loquere: uir caret uita tuus.

Cl.

Indomita posthac uirginis uerba impiae

965

Regina frangam; citius interea mihi

Edissere ubi sit gnatus, ubi frater tuus.

El.

Extra Mycenas.

Cl.

                              Redde nunc gnatum mihi.

El.

Et tu parentem redde.

Cl.

                                           Quo latitat loco?

El.

Tuto quietus, regna non metuens noua:

970

Iustae parenti satis.

Cl.

                                      At iratae parum.

Morieris hodie.

El.

                               Dummodo hac moriar manu.

Recedo ab aris. siue te iugulo iuuat

Mersisse ferrum, praebeo iugulum tibi;

Seu more pecudum colla resecari placet,

975

Intenta ceruix uulnus expectat tuum.

Scelus paratum est: caede respersam uiri

Atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.

Cl.

Consors pericli pariter ac regni mei,

Aegisthe, gradere. gnata genetricem impie

980

Probris lacessit, occulit fratrem abditum.

Aegisthus

Furibunda uirgo, uocis infandae sonum

Et aure uerba indigna materna opprime.

El.

Etiam monebit sceleris infandi artifex,

Per scelera natus, nomen ambiguum suis,

985

Idem sororis gnatus et patris nepos?

Cl.

Aegisthe, cessas impium ferro caput

Demetere? fratrem reddat aut animam statim.

Ae.

Abstrusa caeco carcere et saxo exigat

Aeuum; per omnes torta poenarum modos

990

Referre quem nunc occulit forsan uolet.

Inops egens inclusa, paedore obruta,

Vidua ante thalamos, exul, inuisa omnibus

Aethere negato sero subcumbet malis.

El.

Concede mortem.

Ae.

                                   Si recusares, darem:

995

Rudis est tyrannus morte qui poenam exigit.

El.

Mortem aliquid ultra est?

Ae.

                                                 Vita, si cupias mori. -

Abripite, famuli, monstrum et auectam procul

Vltra Mycenas ultimo in regni angulo

Vincite saeptam nocte tenebrosi specus,

1000

Vt inquietam uirginem carcer domet.

Cl.

At ista poenas capite persoluet suo

Captiua coniunx, regii paelex tori.

Trahite, ut sequatur coniugem ereptum mihi.

Ca.

Ne trahite, uestros ipsa praecedam gradus.

1005

Perferre prima nuntium Phrygibus meis

Propero: repletum ratibus euersis mare,

Captas Mycenas, mille ductorem ducum,

Vt paria fata Troicis lueret malis,

Perisse dono, feminae stupro, dolo.

1010

Nihil moramur, rapite, quin grates ago:

Iam, iam iuuat uixisse post Troiam, iuuat.

Cl.

Furiosa, morere.

Ca.

                                 Veniet et uobis furor.


Thyestis umbra E Σ

Thiestes A om. Ω