Seneca Oedipus

Reference basis text: O. Zwierlein (1986)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2008)


Oedipus

Iam nocte Titan dubius expulsa redit

Et nube maestum squalida exoritur iubar,

Lumenque flamma triste luctifica gerens

Prospiciet auida peste solatas domos,

5

Stragemque quam nox fecit ostendet dies.

Quisquamne regno gaudet? o fallax bonum,

Quantum malorum fronte quam blanda tegis!

Vt alta uentos semper excipiunt iuga

Rupemque saxis uasta dirimentem freta

10

Quamuis quieti uerberat fluctus maris,

Imperia sic excelsa Fortunae obiacent.

Quam bene parentis sceptra Polybi fugeram!

Curis solutus exul, intrepidus uagans

(Caelum deosque testor) in regnum incidi;

15

Infanda timeo: ne mea genitor manu

Perimatur; hoc me Delphicae laurus monent,

Aliudque nobis maius indicunt scelus.

Est maius aliquod patre mactato nefas?

Pro misera pietas (eloqui fatum pudet),

20

Thalamos parentis Phoebus et diros toros

Gnato minatur impia incestos face.

Hic me paternis expulit regnis timor,

Hoc ego penates profugus excessi meos:

Parum ipse fidens mihimet in tuto tua,

25

Natura, posui iura. cum magna horreas,

Quod posse fieri non putes metuas tamen:

Cuncta expauesco meque non credo mihi.

Iam iam aliquid in nos fata moliri parant.

Nam quid rear quod ista Cadmeae lues

30

Infesta genti strage tam late edita

Mihi parcit uni? cui reseruamur malo?

Inter ruinas urbis et semper nouis

Deflenda lacrimis funera ac populi struem

Incolumis asto - scilicet Phoebi reus.

35

Sperare poteras sceleribus tantis dari

Regnum salubre? fecimus caelum nocens.

Non aura gelido lenis afflatu fouet

Anhela flammis corda, non Zephyri leues

Spirant, sed ignes auget aestiferi canis

40

Titan, leonis terga Nemeaei premens.

Deseruit amnes umor atque herbas color

Aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit

Et tinguit inopi nuda uix unda uada.

Obscura caelo labitur Phoebi soror,

45

Tristisque mundus nubilo pallet nouo.

Nullum serenis noctibus sidus micat,

Sed grauis et ater incubat terris uapor:

Obtexit arces caelitum ac summas domos

Inferna facies. denegat fructum Ceres

50

Adulta, et altis flaua cum spicis tremat,

Arente culmo sterilis emoritur seges.

Nec ulla pars immunis exitio uacat,

Sed omnis aetas pariter et sexus ruit,

Iuuenesque senibus iungit et gnatis patres

55

Funesta pestis, una fax thalamos cremat,

Fletuque acerbo funera et questu carent.

Quin ipsa tanti peruicax clades mali

Siccauit oculos, quodque in extremis solet,

Periere lacrimae. portat hunc aeger parens

60

Supremum ad ignem, mater hunc amens gerit

Properatque ut alium repetat in eundem rogum.

Quin luctu in ipso luctus exoritur nouus,

Suaeque circa funus exequiae cadunt.

Tum propria flammis corpora alienis cremant;

65

Diripitur ignis: nullus est miseris pudor.

Non ossa tumuli lecta discreti tegunt:

Arsisse satis est - pars quota in cineres abit?

Dest terra tumulis, iam rogos siluae negant.

Non uota, non ars ulla correptos leuat:

70

Cadunt medentes, morbus auxilium trahit.

Adfusus aris supplices tendo manus

Matura poscens fata, praecurram ut prior

Patriam ruentem neue post omnis cadam

Fiamque regni funus extremum mei.

75

O saeua nimium numina, o fatum graue!

Negatur uni nempe in hoc populo mihi

Mors tam parata? sperne letali manu

Contacta regna, linque lacrimas, funera,

Tabifica caeli uitia quae tecum inuehis

80

Infaustus hospes, profuge iamdudum ocius -

Vel ad parentes.

Iocasta

                                Quid iuuat, coniunx, mala

Grauare questu? regium hoc ipsum reor:

Aduersa capere, quoque sit dubius magis

Status et cadentis imperi moles labet,

85

Hoc stare certo pressius fortem gradu:

Haud est uirile terga Fortunae dare.

Oedipus

Abest pauoris crimen ac probrum procul,

Virtusque nostra nescit ignauos metus:

Si tela contra stricta, si uis horrida

90

Mauortis in me rueret - aduersus feros

Audax Gigantas obuias ferrem manus.

Nec Sphinga caecis uerba nectentem modis

Fugi: cruentos uatis infandae tuli

Rictus et albens ossibus sparsis solum;

95

Cumque e superna rupe iam praedae imminens

Aptaret alas uerbera et caudae mouens

Saeui leonis more conciperet minas,

Carmen poposci: sonuit horrendum insuper,

Crepuere malae, saxaque impatiens morae

100

Reuulsit unguis uiscera expectans mea;

Nodosa sortis uerba et implexos dolos

Ac triste carmen alitis solui ferae.

Quid sera mortis uota nunc demens facis?

Licuit perire. laudis hoc pretium tibi

105

Sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur.

Ille, ille dirus callidi monstri cinis

In nos rebellat, illa nunc Thebas lues

Perempta perdit. Vna iam superest salus,

Si quam salutis Phoebus ostendat uiam.

Chorus

110

Occidis, Cadmi generosa proles,

Vrbe cum tota; uiduas colonis

Respicis terras, miseranda Thebe.

Carpitur leto tuus ille, Bacche,

Miles, extremos comes usque ad Indos,

115

Ausus Eois equitare campis

Figere et mundo tua signa primo:

Cinnami siluis Arabas beatos

Vidit et uersas equitis sagittas,

Terga fallacis metuenda Parthi;

120

Litus intrauit pelagi rubentis:

Promit hinc ortus aperitque lucem

Phoebus et flamma propiore nudos

Inficit Indos.

Stirpis inuictae genus interimus,

125

Labimur saeuo rapiente fato;

Ducitur semper noua pompa Morti:

Longus ad manes properatur ordo

Agminis maesti, seriesque tristis

Haeret et turbae tumulos petenti

130

Non satis septem patuere portae.

Stat grauis strages premiturque iuncto

Funere funus.

Prima uis tardas tetigit bidentes:

Laniger pingues male carpsit herbas;

135

Colla tacturus steterat sacerdos:

Dum manus certum parat alta uulnus,

Aureo taurus rutilante cornu

Labitur segnis; patuit sub ictu

Ponderis uasti resoluta ceruix:

140

Nec cruor, ferrum maculauit atra

Turpis e plaga sanies profusa.

Segnior cursu sonipes in ipso

Concidit gyro dominumque prono

Prodidit armo.

145

Incubant agris pecudes relictae;

Taurus armento pereunte marcet:

Deficit pastor grege deminuto

Tabidos inter moriens iuuencos.

Non lupos cerui metuunt rapaces,

150

Cessat irati fremitus leonis,

Nulla uillosis feritas in ursis;

Perdidit pestem latebrosa serpens:

Aret et sicco moritur ueneno.

Non silua sua decorata coma

155

Fundit opacis montibus umbras,

Non rura uirent ubere glebae,

Non plena suo uitis Iaccho

Bracchia curuat:

Omnia nostrum sensere malum.

160

Rupere Erebi claustra profundi

Turba sororum face Tartarea

Phlegethonque sua motam ripa

Miscuit undis Styga Sidoniis.

Mors atra auidos oris hiatus

165

Pandit et omnis explicat alas;

Quique capaci turbida cumba

166bis

Flumina seruat

Durus senio nauita crudo,

Vix assiduo bracchia conto

Lassata refert,

170

Fessus turbam uectare nouam.

Quin Taenarii uincula ferri

Rupisse canem fama et nostris

Errare locis, mugisse solum,

Vaga per lucos * * *

175

Simulacra uirum maiora uiris,

Bis Cadmeum niue discussa

176bis

Tremuisse nemus,

Bis turbatam sanguine Dircen,

Nocte silenti * * *

Amphionios ululasse canes.

180

O dira noui facies leti

Grauior leto:

Piger ignauos alligat artus

Languor, et aegro rubor in uultu,

Maculaeque cutem sparsere leues.

185

Tum uapor ipsam corporis arcem

185bis

Flammeus urit

Multoque genas sanguine tendit,

187a, 188b

Oculique rigent, resonant aures

189

Stillatque niger naris aduncae

190

Cruor et uenas rumpit hiantes;

Intima creber uiscera quassat

192a

Gemitus stridens

187b, 188a

Et sacer ignis pascitur artus.

192b, 193a

Iamque amplexu frigida presso

193b

Saxa fatigant;

194

Quos liberior domus elato

195

Custode sinit, petitis fontes

Aliturque sitis latice ingesto.

Prostrata iacet turba per aras

197bis

Oratque mori:

Solum hoc faciles tribuere dei.

Delubra petunt, haut ut uoto

200

Numina placent,

Sed iuuat ipsos satiare deos.

Quisnam ille propero regiam gressu petit?

Adestne clarus sanguine ac factis Creo

An aeger animus falsa pro ueris uidet?

205

Adest petitus omnibus uotis Creo.

Oedipus

Horrore quatior, fata quo uergant timens,

Trepidumque gemino pectus affectu labat:

Vbi laeta duris mixta in ambiguo iacent,

Incertus animus scire cum cupiat timet.

210

Germane nostrae coniugis, fessis opem

Si quam reportas, uoce properata edoce.

Creo

Responsa dubia sorte perplexa iacent.

Oedipus

Dubiam salutem qui dat adflictis negat.

Creo

Ambage flexa Delphico mos est deo

215

Arcana tegere.

Oedipus

                             Fare, sit dubium licet:

Ambigua soli noscere Oedipodae datur.

Creo

Caedem expiari regiam exilio deus

Et interemptum Laium ulcisci iubet:

Non ante caelo lucidus curret dies

220

Haustusque tutos aetheris puri dabit.

Oedipus

Et quis peremptor incluti regis fuit?

Quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat.

Creo

Sit, precor, dixisse tutum uisu et auditu horrida;

Torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.

225

Vt sacrata templa Phoebi supplici intraui pede

Et pias numen precatus rite summisi manus,

Gemina Parnasi niualis arx trucem fremitum dedit;

Imminens Phoebea laurus tremuit et mouit domum

Ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit.

230

Incipit Letoa uates spargere horrentes comas

Et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,

Emicat uasto fragore maior humano sonus:

'Mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis,

Si profugus Dircen Ismenida liquerit hospes

235

Regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.

Nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:

Tecum bella geres, natis quoque bella relinques,

Turpis maternos iterum reuolutus in ortus.'

Oedipus

Quod facere monitu caelitum iussus paro,

240

Functi cineribus regis hoc decuit dari,

Ne sancta quisquam sceptra uiolaret dolo.

Regi tuenda maxime regum est salus:

Quaerit peremptum nemo quem incolumem timet.

Creo

Curam perempti maior excussit timor.

Oedipus

245

Pium prohibuit ullus officium metus?

Creo

Prohibent nefandi carminis tristes minae.

Oedipus

Nunc expietur numinum imperio scelus.

Quisquis deorum regna placatus uides:

Tu, tu penes quem iura praecipitis poli,

250

Tuque, o sereni maximum mundi decus,

Bis sena cursu signa qui uario legis,

Qui tarda celeri saecula euoluis rota,

Sororque fratri semper occurrens tuo,

Noctiuaga Phoebe, quique uentorum potens

255

Aequor per altum caerulos currus agis,

Et qui carentis luce disponis domos,

Adeste: cuius Laius dextra occidit,

Hunc non quieta tecta, non fidi lares,

Non hospitalis exulem tellus ferat:

260

Thalamis pudendis doleat et prole impia;

Hic et parentem dextera perimat sua,

Faciatque (num quid grauius optari potest?)

Quidquid ego fugi. Non erit ueniae locus:

Per regna iuro quaeque nunc hospes gero

265

Et quae reliqui perque penetrales deos,

Per te, pater Neptune, qui fluctu leui

Vtrimque nostro geminus alludis solo;

Et ipse nostris uocibus testis ueni,

Fatidica uatis ora Cirrhaeae mouens:

270

Ita molle senium ducat et summum diem

Securus alto reddat in solio parens

Solasque Merope nouerit Polybi faces,

Vt nulla sontem gratia eripiet mihi.

Sed quo nefandum facinus admissum loco est,

275

Memorate: aperto Marte an insidiis iacet?

Creo

Frondifera sanctae nemora Castaliae petens

Calcauit artis obsitum dumis iter,

Trigemina qua se spargit in campos uia.

Secat una gratum Phocidos Baccho solum,

280

Vnde altus arua deserit, caelum petens,

Clementer acto colle Parnasos biceps;

At una bimaris Sisyphi terras adit

Olenia in arua; tertius trames caua

Conualle serpens tangit errantes aquas

285

Gelidumque dirimit amnis Olmii uadum:

Hic pace fretum subita praedonum manus

Aggressa ferro facinus occultum tulit.

In tempore ipso sorte Phoebea excitus

Tiresia tremulo tardus accelerat genu

290

Comesque Manto luce uiduatum trahens.

Oedipus

Sacrate diuis, proximum Phoebo caput,

Responsa solue; fare, quem poenae petant.

Tiresia

Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras

Haut te quidem, magnanime, mirari addecet:

295

Visu carenti magna pars ueri patet.

Sed quo uocat me patria, quo Phoebus, sequar:

Fata eruantur; si foret uiridis mihi

Calidusque sanguis, pectore exciperem deum.

Appellite aris candidum tergo bouem

300

Curuoque numquam colla depressam iugo.

Tu lucis inopem, gnata, genitorem regens

Manifesta sacri signa fatidici refer.

Manto

Opima sanctas uictima ante aras stetit.

Tiresia

In uota superos uoce sollemni uoca

305

Arasque dono turis Eoi extrue.

Manto

Iam tura sacris caelitum ingessi focis.

Tiresia

Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?

Manto

Subito refulsit lumine et subito occidit.

Tiresia

Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit

310

Rectusque purum uerticem caelo tulit

Et summam in auras fusus explicuit comam?

An latera circa serpit incertus uiae

Et fluctuante turbidus fumo labat?

Manto

Non una facies mobilis flammae fuit:

315

Imbrifera qualis implicat uarios sibi

Iris colores, parte quae magna poli

Curuata picto nuntiat nimbos sinu

(Quis desit illi quiue sit dubites color),

Caerulea fuluis mixta oberrauit notis,

320

Sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.

Sed ecce pugnax ignis in partes duas

Discedit et se scindit unius sacri

Discors fauilla - genitor, horresco intuens:

Libata Bacchi dona permutat cruor

325

Ambitque densus regium fumus caput

Ipsosque circa spissior uultus sedet

Et nube densa sordidam lucem abdidit.

Quid sit, parens, effare.

Tiresia

                                             Quid fari queam

Inter tumultus mentis attonitae uagus?

330

Quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;

Solet ira certis numinum ostendi notis:

Quid istud est quod esse prolatum uolunt

Iterumque nolunt et truces iras tegunt?

Pudet deos nescioquid. Huc propere admoue

335

Et sparge salsa colla taurorum mola.

Placidone uultu sacra et admotas manus

Patiuntur?

Manto

                      Altum taurus attollens caput

Primos ad ortus positus expauit diem

Trepidusque uultum obliquat et radios fugit.

Tiresia

340

Vnone terram uulnere afflicti petunt?

Manto

Iuuenca ferro semet opposito induit

Et uulnere uno cecidit, at taurus duos

Perpessus ictus huc et huc dubius ruit

Animamque fessus uix reluctantem exprimit.

Tiresia

345

Vtrum citatus uulnere angusto micat

An lentus altas irrigat plagas cruor?

Manto

Huius per ipsam qua patet pectus uiam

Effusus amnis, huius exiguo graues

Maculantur ictus imbre; sed uersus retro

350

Per ora multus sanguis atque oculos redit.

Tiresia

Infausta magnos sacra terrores cient.

Sed ede certas uiscerum nobis notas.

Manto

Genitor, quid hoc est? non leui motu, ut solent,

Agitata trepidant exta, sed totas manus

355

Quatiunt nouusque prosilit uenis cruor.

Cor marcet aegrum penitus ac mersum latet

Liuentque uenae; magna pars fibris abest

Et felle nigro tabidum spumat iecur,

Ac (semper omen unico imperio graue)

360

En capita paribus bina consurgunt toris;

Sed utrumque caesum tenuis abscondit caput

Membrana latebram rebus occultis negans.

Hostile ualido robore insurgit latus

Septemque uenas tendit; has omnis retro

365

Prohibens reuerti limes oblicus secat.

Mutatus ordo est, sede nil propria iacet,

Sed acta retro cuncta: non animae capax

In parte dextra pulmo sanguineus iacet,

Non laeua cordi regio, non molli ambitu

370

Omenta pingues uisceri obtendunt sinus:

Natura uersa est; nulla lex utero manet.

Scrutemur, unde tantus hic extis rigor.

Quod hoc nefas? conceptus innuptae bouis,

Nec more solito positus alieno in loco,

375

Implet parentem; membra cum gemitu mouet,

Rigore tremulo debiles artus micant;

Infecit atras liuidus fibras cruor

Temptantque turpes mobilem trunci gradum,

Et inane surgit corpus ac sacros petit

380

Cornu ministros; uiscera effugiunt manum.

Neque ista, quae te pepulit, armenti grauis

Vox est nec usquam territi resonant greges:

Immugit aris ignis et trepidant foci.

Oedipus

Quid ista sacri signa terrifici ferant,

385

Exprome; uoces aure non timida hauriam:

Solent suprema facere securos mala.

Ti

His inuidebis quibus opem quaeris malis.

Oedipus

Memora quod unum scire caelicolae uolunt,

Contaminarit rege quis caeso manus.

Tiresia

390

Nec alta caeli quae leui pinna secant

Nec fibra uiuis rapta pectoribus potest

Ciere nomen; alia temptanda est uia:

Ipse euocandus noctis aeternae plagis,

Emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.

395

Reseranda tellus, Ditis implacabile

Numen precandum, populus infernae Stygis

Huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;

Nam te, penes quem summa regnorum, nefas

Inuisere umbras.

Oedipus

                                  Te, Creo, hic poscit labor,

400

Ad quem secundum regna respiciunt mea.

Tiresia

Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,

Populare Bacchi laudibus carmen sonet.

Chorus

Effusam redimite comam nutante corymbo,

Mollia Nysaeis armatus bracchia thyrsis,

405

Lucidum caeli decus. huc ades

Votis, quae tibi nobiles

Thebae, Bacche, tuae

407bis

Palmis supplicibus ferunt.

Huc aduerte fauens uirgineum caput,

Vultu sidereo discute nubila

410

Et tristes Erebi minas

Auidumque fatum.

Te decet cingi comam floribus uernis,

Te caput Tyria cohibere mitra

Hederaue mollem

415

Bacifera religare frontem,

Spargere effusos sine lege crines,

Rursus adducto reuocare nodo,

Qualis iratam metuens nouercam

Creueras falsos imitatus artus,

420

Crine flauenti simulata uirgo,

Lutea uestem retinente zona:

Inde tam molles placuere cultus

Et sinus laxi fluidumque syrma.

Vidit aurato residere curru

425

Veste cum longa regere et leones

Omnis Eoae plaga uasta terrae,

Qui bibit Gangen niueumque quisquis

Frangit Araxen.

Te senior turpi sequitur Silenus asello,

430

Turgida pampineis redimitus tempora sertis;

Condita lasciui deducunt orgia mystae.

Te Bassaridum comitata cohors

Nunc Edono pede pulsauit

Sola Pangaeo,

435

Nunc Threicio uertice Pindi;

Nunc Cadmeas inter matres

436bis

Impia maenas

Comes Ogygio uenit Iaccho,

Nebride sacra praecincta latus.

Tibi commotae pectora matres

440

Fudere comam

Thyrsumque leuem uibrante manu

441bis

* * * * *

Iam post laceros Pentheos artus

Thyades oestro membra remissae

Velut ignotum uidere nefas.

445

Ponti regna tenet nitidi matertera Bacchi

Nereidumque choris Cadmeia cingitur Ino;

Ius habet in fluctus magni puer aduena ponti,

Cognatus Bacchi, numen non uile Palaemon.

Te Tyrrhena, puer, rapuit manus,

450

Et tumidum Nereus posuit mare,

Caerula cum pratis mutat freta:

Hinc uerno platanus folio uiret

Et Phoebo laurus carum nemus;

Garrula per ramos auis obstrepit;

455

Viuaces hederas remus tenet,

Summa ligat uitis carchesia.

Idaeus prora fremuit leo,

Tigris puppe sedet Gangetica.

Tum pirata freto pauidus natat,

460

Et noua demersos facies habet:

Bracchia prima cadunt praedonibus

Inlisumque utero pectus coit,

Paruula dependet lateri manus,

Et dorso fluctum curuo subit,

465

Lunata scindit cauda mare:

Et sequitur curuus fugientia

466bis

Carbasa delphin.

Diuite Pactolos uexit te Lydius unda,

Aurea torrenti deducens flumina ripa;

Laxauit uictos arcus Geticasque sagittas

470

Lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet;

Regna securigeri Bacchum sensere Lycurgi,

Sensere terrae † Zalacum feroces

Et quos uicinus Boreas ferit

Arua mutantes quasque Maeotis

475

Alluit gentes frigido fluctu

Quasque despectat uertice e summo

Sidus Arcadium geminumque plaustrum.

Ille dispersos domuit Gelonos,

Arma detraxit trucibus puellis:

480

Ore deiecto petiere terram

Thermodontiacae cateruae,

Positisque tandem leuibus sagittis

Maenades factae.

Sacer Cithaeron sanguine undauit

485

Ophioniaque caede;

Proetides siluas petiere, et Argos

Praesente Bacchum coluit nouerca.

Naxos Aegaeo redimita ponto

Tradidit thalamis uirginem relictam

490

Meliore pensans damna marito:

Pumice ex sicco

Fluxit Nyctelius latex;

Garruli gramen secuere riui,

Conbibit dulces humus alta sucos

495

Niueique lactis candidos fontes

Et mixta odoro Lesbia cum thymo.

Ducitur magno noua nupta caelo:

Sollemne Phoebus

Carmen infusis humero capillis

500

Cantat et geminus Cupido

500bis

Concutit taedas;

Telum deposuit Iuppiter igneum

Conditque Baccho ueniente fulmen.

Lucida dum current annosi sidera mundi,

Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem

505

Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes,

Dum matutinos praedicet Lucifer ortus

Altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos,

Candida formosi uenerabimur ora Lyaei.

Oedipus

Etsi ipse uultus flebiles praefert notas,

510

Exprome cuius capite placemus deos.

Creo

Fari iubes tacere quae suadet metus.

Oedipus

Si te ruentes non satis Thebae mouent,

At sceptra moueant lapsa cognatae domus.

Creo

Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.

Oedipus

515

Iners malorum remedium ignorantia est.

Itane et salutis publicae indicium obrues?

Creo

Vbi turpis est medicina, sanari piget.

Oedipus

Audita fare, uel malo domitus graui

Quid arma possint regis irati scies.

Creo

520

Odere reges dicta quae dici iubent.

Oedipus

Mitteris Erebo uile pro cunctis caput,

Arcana sacri uoce ni retegis tua.

Creo

Tacere liceat. ulla libertas minor

A rege petitur?

Oedipus

                              Saepe uel lingua magis

525

Regi atque regno muta libertas obest.

Creo

Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?

Oedipus

Imperia soluit qui tacet iussus loqui.

Creo

Coacta uerba placidus accipias precor.

Oedipus

Vlline poena uocis expressae fuit?

Creo

530

Est procul ab urbe lucus ilicibus niger

Dircaea circa uallis inriguae loca.

Cupressus altis exerens siluis caput

Virente semper alligat trunco nemus,

Curuosque tendit quercus et putres situ

535

Annosa ramos: huius abrupit latus

Edax uetustas; illa, iam fessa cadens

Radice, fulta pendet aliena trabe.

537bis

* * * * * *

Amara bacas laurus et tiliae leues

Et Paphia myrtus et per immensum mare

540

Motura remos alnus et Phoebo obuia

Enode Zephyris pinus opponens latus.

Medio stat ingens arbor atque umbra graui

Siluas minores urguet et magno ambitu

Diffusa ramos una defendit nemus.

545

Tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,

Restagnat umor frigore aeterno rigens;

Limosa pigrum circumit fontem palus.

Huc ut sacerdos intulit senior gradum,

549a

Haut est moratus: * * * *

549b

* * * praestitit noctem locus.

550

Tum effossa tellus, et super rapti rogis

Iaciuntur ignes. ipse funesto integit

Vates amictu corpus et frondem quatit;

554

Squalente cultu maestus ingreditur senex,

553

Lugubris imos palla perfundit pedes,

555

Mortifera canam taxus adstringit comam.

Nigro bidentes uellere atque atrae boues

Antro trahuntur. flamma praedatur dapes

Viuumque trepidat igne ferali pecus.

Vocat inde manes teque qui manes regis

560

Et obsidentem claustra Lethaei lacus,

Carmenque magicum uoluit et rabido minax

Decantat ore quidquid aut placat leues

Aut cogit umbras; sanguinem libat focis

Solidasque pecudes urit et multo specum

565

Saturat cruore; libat et niueum insuper

Lactis liquorem, fundit et Bacchum manu

Laeua canitque rursus ac terram intuens

Grauiore manes uoce et attonita citat.

Latrauit Hecates turba; ter ualles cauae

570

Sonuere maestum, tota succusso solo

Pulsata tellus. 'audior' uates ait,

'Rata uerba fudi: rumpitur caecum chaos

Iterque populis Ditis ad superos datur.'

Subsedit omnis silua et erexit comas,

575

Duxere rimas robora et totum nemus

Concussit horror, terra se retro dedit

Gemuitque penitus: siue temptari abditum

Acheron profundum mente non aequa tulit,

Siue ipsa tellus, ut daret functis uiam,

580

Compage rupta sonuit, aut ira furens

Triceps catenas Cerberus mouit graues.

Subito dehiscit terra et immenso sinu

Laxata patuit - ipse pallentes deos

Vidi inter umbras, ipse torpentes lacus

585

Noctemque ueram; gelidus in uenis stetit

Haesitque sanguis. saeua prosiluit cohors

Et stetit in armis omne uipereum genus,

Fratrum cateruae dente Dircaeo satae.

590

Tum torua Erinys sonuit et caecus Furor

Horrorque et una quidquid aeternae creant

Celantque tenebrae: Luctus auellens comam

Aegreque lassum sustinens Morbus caput,

Grauis Senectus sibimet et pendens Metus

589

Auidumque populi Pestis Ogygii malum -

595

Nos liquit animus; ipsa quae ritus senis

Artesque norat stupuit. Intrepidus parens

Audaxque damno conuocat Ditis feri

Exsangue uulgus: ilico, ut nebulae leues,

Volitant et auras libero caelo trahunt.

600

Non tot caducas educat frondes Eryx

Nec uere flores Hybla tot medio creat,

Cum examen arto nectitur densum globo,

Fluctusque non tot frangit Ionium mare,

Nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas

605

Permutat hiemes ales et caelum secans

Tepente Nilo pensat Arctoas niues,

Quot ille populos uatis eduxit sonus.

Pauide latebras nemoris umbrosi petunt

Animae trementes: primus emergit solo,

610

Dextra ferocem cornibus taurum premens,

Zethus, manuque sustinet laeua chelyn

Qui saxa dulci traxit Amphion sono,

Interque natos Tantalis tandem suos

Tuto superba fert caput fastu graue

615

Et numerat umbras. peior hac genetrix adest

Furibunda Agaue, tota quam sequitur manus

Partita regem: sequitur et Bacchas lacer

Pentheus tenetque saeuus etiamnunc minas.

Tandem uocatus saepe pudibundum extulit

620

Caput atque ab omni dissidet turba procul

Celatque semet (instat et Stygias preces

Geminat sacerdos, donec in apertum efferat

Vultus opertos) Laius - fari horreo:

Stetit per artus sanguine effuso horridus,

625

Paedore foedo squalidam obtentus comam,

Et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,

Cruore semper laeta cognato domus,

Vibrate thyrsos, enthea gnatos manu

Lacerate potius - maximum Thebis scelus

630

Maternus amor est. patria, non ira deum,

Sed scelere raperis: non graui flatu tibi

Luctificus Auster nec parum pluuio aethere

Satiata tellus halitu sicco nocet,

Sed rex cruentus, pretia qui saeuae necis

635

Sceptra et nefandos occupat thalamos patris

[Inuisa proles: sed tamen peior parens

Quam gnatus, utero rursus infausto grauis]

Egitque in ortus semet et matri impios

Fetus regessit, quique uix mos est feris,

640

Fratres sibi ipse genuit - implicitum malum

Magisque monstrum Sphinge perplexum sua.

Te, te cruenta sceptra qui dextra geris,

Te pater inultus urbe cum tota petam

Et mecum Erinyn pronubam thalami traham,

645

Traham sonantis uerbera, incestam domum

Vertam et penates impio Marte obteram.

Proinde pulsum finibus regem ocius

Agite exulem quocumque; funesto gradu

Solum relinquat: uere florifero uirens

650

Reparabit herbas; spiritus puros dabit

Vitalis aura, ueniet et siluis decor;

Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,

Comitatus illo dignus, excedent simul;

Et ipse rapidis gressibus sedes uolet

655

Effugere nostras, sed graues pedibus moras

Addam et tenebo: reptet incertus uiae,

Baculo senili triste praetemptans iter:

Eripite terras, auferam caelum pater.'

Oedipus

Et ossa et artus gelidus inuasit tremor:

660

Quidquid timebam facere fecisse arguor -

Tori iugalis abnuit Merope nefas

Sociata Polybo; sospes absoluit manus

Polybus meas: uterque defendit parens

Caedem stuprumque. quis locus culpae est super?

665

Multo ante Thebae Laium amissum gemunt,

Boeota gressu quam meo tetigi loca.

Falsusne senior an deus Thebis grauis?

Iam iam tenemus callidi socios doli:

Mentitur ista praeferens fraudi deos

670

Vates, tibique sceptra despondet mea.

Creo

Egone ut sororem regia expelli uelim?

Si me fides sacrata cognati laris

Non contineret in meo certum statu,

Tamen ipsa me fortuna terreret nimis

675

Sollicita semper. liceat hoc tuto tibi

Exuere pondus nec recedentem opprimat:

Iam te minore tutior pones loco.

Oedipus

Hortaris etiam, sponte deponam ut mea

Tam grauia regna?

Creo

                                     Suadeam hoc illis ego,

680

In utrumque quis est liber etiamnunc status:

Tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.

Oedipus

Certissima est regnare cupienti uia

Laudare modica et otium ac somnum loqui;

Ab inquieto saepe simulatur quies.

Creo

685

Parumne me tam longa defendit fides?

Oedipus

Aditum nocendi perfido praestat fides.

Creo

Solutus onere regio regni bonis

Fruor domusque ciuium coetu uiget,

Nec ulla uicibus surgit alternis dies

690

Qua non propinqui munera ad nostros lares

Sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,

Donata multis gratia nostra salus:

Quid tam beatae desse fortunae rear?

Oedipus

Quod dest: secunda non habent umquam modum.

Creo

695

Incognita igitur ut nocens causa cadam?

Oedipus

Num ratio uobis reddita est uitae meae?

Num audita causa est nostra Tiresiae? tamen

Sontes uidemur. facitis exemplum: sequor.

Creo

Quid si innocens sum?

Oedipus

                                            Dubia pro certis solent

700

Timere reges.

Creo

                            Qui pauet uanos metus,

Veros meretur.

Oedipus

                              Quisquis in culpa fuit,

Dimissus odit: omne quod dubium est cadat.

Creo

Sic odia fiunt.

Oedipus

                            Odia qui nimium timet

Regnare nescit: regna custodit metus.

Creo

705

Qui sceptra duro saeuus imperio gerit,

Timet timentis: metus in auctorem redit.

Oedipus

Seruate sontem saxeo inclusum specu.

Ipse ad penates regios referam gradum.

Chorus

Non tu tantis causa periclis,

710

Non haec Labdacidas petunt

Fata, sed ueteres deum

Irae secuntur: Castalium nemus

Vmbram Sidonio praebuit hospiti

Lauitque Dirce Tyrios colonos,

715

Vt primum magni natus Agenoris,

Fessus per orbem furta sequi Iouis,

Sub nostra pauidus constitit arbore

Praedonem uenerans suum,

718bis

Monituque Phoebi

Iussus erranti comes ire uaccae,

720

Quam non flexerat

Vomer aut tardi iuga curua plaustri,

Deseruit fugas nomenque genti

Inauspicata de boue tradidit.

Tempore ex illo noua monstra semper

725

Protulit tellus:

Aut anguis imis uallibus editus

Annosa circa robora sibilat

727bis

Superatque pinus,

Supra Chaonias celsior arbores

Erexit caeruleum caput,

730

Cum maiore sui parte recumberet;

Aut feta tellus impio partu

731bis

Effudit arma:

Sonuit reflexo classicum cornu

Lituusque adunco stridulos cantus

Elisit aere

734bis

* * * * *

735

Non ante linguas agiles et ora

Vocis ignotae clamore primum

Hostico experti.

Agmina campos cognata tenent,

Dignaque iacto semine proles

740

Vno aetatem permensa die

Post Luciferi nata meatus

Ante Hesperios occidit ortus.

Horret tantis aduena monstris

Populique timet bella recentis,

745

Donec cecidit saeua iuuentus

Genetrixque suo reddi gremio

Modo productos uidit alumnos -

Hac transierit ciuile nefas!

Illa Herculeae norint Thebae

750

Proelia fratrum.

Quid? Cadmei fata nepotis,

Cum uiuacis cornua cerui

Frontem ramis texere nouis

Dominumque canes egere suum?

755

Praeceps siluas montesque fugit

Citus Actaeon agilique magis

Pede per saltus ac saxa uagus

Metuit motas zephyris plumas

Et quae posuit retia uitat -

760

Donec placidi fontis in unda

Cornua uidit uultusque feros,

Vbi uirgineos fouerat artus

Nimium saeui diua pudoris.

Oedipus

Curas reuoluit animus et repetit metus.

765

Obisse nostro Laium scelere autumant

Superi inferique, sed animus contra innocens

Sibique melius quam deis notus negat.

Redit memoria tenue per uestigium,

Cecidisse nostri stipitis pulsu obuium

770

Datumque Diti, cum prior iuuenem senex

Curru superbus pelleret, Thebis procul

Phocaea trifidas regio qua scindit uias.

Vnanima coniunx, explica errores, precor:

Quae spatia moriens Laius uitae tulit?

775

Primone in aeuo uiridis an fracto occidit?

Iocasta

Inter senem iuuenemque, sed propior seni.

Oedipus

Frequensne turba regium cinxit latus?

Iocasta

Plures fefellit error ancipitis uiae,

Paucos fidelis curribus iunxit labor.

Oedipus

780

Aliquisne cecidit regio fato comes?

Iocasta

Vnum fides uirtusque consortem addidit.

Oedipus

Teneo nocentem: conuenit numerus, locus -

Sed tempus adde.

Iocasta

                                   Decima iam metitur seges.

Senex Corinthius

Corinthius te populus in regnum uocat

785

Patrium: quietem Polybus aeternam obtinet.

Oedipus

Vt undique in me saeua Fortuna irruit!

Edissere agedum, quo cadat fato parens.

Senex

Animam senilem mollis exsoluit sopor.

Oedipus

Genitor sine ulla caede defunctus iacet:

790

Testor, licet iam tollere ad caelum pie

Puras nec ulla scelera metuentes manus.

Sed pars magis metuenda fatorum manet.

Senex

Omnem paterna regna discutient metum.

Oedipus

Repetam paterna regna; sed matrem horreo.

Senex

795

Metuis parentem, quae tuum reditum expetens

Sollicita pendet?

Oedipus

                                 Ipsa me pietas fugat.

Senex

Viduam relinques?

Oedipus

                                     Tangis en ipsos metus.

Senex

Effare mersus quis premat mentem timor;

Praestare tacitam regibus soleo fidem.

Oedipus

800

Conubia matris Delphico monitu tremo.

Senex

Timere uana desine et turpes metus

Depone. Merope uera non fuerat parens.

Oedipus

Quod subditiui praemium gnati petit?

Senex

Regum superbam liberi astringunt fidem.

Oedipus

805

Secreta thalami fare quo excipias modo.

Senex

Hae te parenti paruulum tradunt manus.

Oedipus

Tu me parenti tradis; at quis me tibi?

Senex

Pastor niuoso sub Cithaeronis iugo.

Oedipus

In illa temet nemora quis casus tulit?

Senex

810

Illo sequebar monte cornigeros greges.

Oedipus

Nunc adice certas corporis nostri notas.

Senex

Forata ferro gesseras uestigia,

Tumore nactus nomen ac uitio pedum.

Oedipus

Quis fuerit ille qui meum dono dedit

815

Corpus requiro.

Senex

                               Regios pauit greges;

Minor sub illo turba pastorum fuit.

Oedipus

Eloquere nomen.

Senex

                                  Prima languescit senum

Memoria longo lassa sublabens situ.

Oedipus

Potesne facie noscere ac uultu uirum?

Senex

820

Fortasse noscam: saepe iam spatio obrutam

Leuis exoletam memoriam reuocat nota.

Oedipus

Ad sacra et aras omne compulsum pecus

Duces sequuntur: ite, propere accersite,

Famuli, penes quem summa consistit gregum.

Iocasta

825

Siue ista ratio siue fortuna occulit,

Latere semper patere quod latuit diu:

Saepe eruentis ueritas patuit malo.

Oedipus

Malum timeri maius his aliquod potest?

Iocasta

Magnum esse magna mole quod petitur scias:

830

Concurrit illinc publica, hinc regis salus,

Vtrimque paria; contine medias manus:

Vt nil lacessas, ipsa se fata explicant.

Oedipus

Non expedit concutere felicem statum:

Tuto mouetur quidquid extremo in loco est.

Iocasta

835

Nobilius aliquid genere regali appetis?

Ne te parentis pigeat inuenti uide.

Oedipus

Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem:

Sic nosse certum est. - Ecce grandaeuus senex,

Arbitria sub quo regii fuerant gregis,

Phorbas

840

Refersne nomen aut uultum senis?

Senex

Adridet animo forma; nec notus satis,

Nec rursus iste uultus ignotus mihi.

Oedipus

Regnum optinente Laio famulus greges

Agitasti opimos sub Cithaeronis plaga?

Phorbas

845

Laetus Cithaeron pabulo semper nouo

Aestiua nostro prata summittit gregi.

Senex

Noscisne memet?

Phorbas

                                   Dubitat anceps memoria.

Oedipus

Huic aliquis a te traditur quondam puer?

Effare. dubitas? cur genas mutat color?

850

Quid uerba quaeris? ueritas odit moras.

Phorbas

Obducta longo temporum tractu moues.

Oedipus

Fatere, ne te cogat ad uerum dolor.

Phorbas

Inutile isti munus infantem dedi:

Non potuit ille luce, non caelo frui.

Senex

855

Procul sit omen; uiuit et uiuat precor.

Oedipus

Superesse quare traditum infantem negas?

Phorbas

Ferrum per ambos tenue transactum pedes

Ligabat artus, uulneri innatus tumor

Puerile foeda corpus urebat lue.

Oedipus

860

Quid quaeris ultra? fata iam accedunt prope. -

Quis fuerit infans edoce.

Phorbas

                                               Prohibet fides.

Oedipus

Huc aliquis ignem! flamma iam excutiet fidem.

Phorbas

Per tam cruentas uera quaerentur uias?

Ignosce quaeso.

Oedipus

                               Si ferus uideor tibi

865

Et impotens, parata uindicta in manu est:

Dic uera: quisnam? quoue generatus patre?

Qua matre genitus?

Phorbas

                                      Coniuge est genitus tua.

Oedipus

Oe. Dehisce, tellus, tuque tenebrarum potens,

In Tartara ima, rector umbrarum, rape

870

Retro reuersas generis ac stirpis uices.

Congerite, ciues, saxa in infandum caput,

Mactate telis: me petat ferro parens,

Me gnatus, in me coniuges arment manus

Fratresque, et aeger populus ereptos rogis

875

Iaculetur ignes. saeculi crimen uagor,

Odium deorum, iuris exitium sacri,

Qua luce primum spiritus hausi rudes

Iam morte dignus. redde nunc animos pares,

Nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis. -

880

I, perge, propero regiam gressu pete:

Gratare matri liberis auctam domum.

Chorus

Fata si liceat mihi

Fingere arbitrio meo,

Temperem Zephyro leui

885

Vela, ne pressae graui

Spiritu antennae tremant:

Lenis et modice fluens

Aura nec uergens latus

Ducat intrepidam ratem;

890

Tuta me media uehat

Vita decurrens uia.

Gnosium regem timens

Astra dum demens petit

Artibus fisus nouis

895

Certat et ueras aues

Vincere ac falsis nimis

Imperat pinnis puer,

Nomen eripuit freto.

Callidus medium senex

900

Daedalus librans iter

Nube sub media stetit

Alitem expectans suum

(Qualis accipitris minas

Fugit et sparsos metu

905

Conligit fetus auis),

Donec in ponto manus

Mouit implicitas puer.

[Comes audacis uiae]

Quidquid excessit modum

910

Pendet instabili loco.

Sed quid hoc? postes sonant,

Maestus et famulus manu

Regius quassat caput. -

Ede quid portes noui.

Nuntius

915

Praedicta postquam fata et infandum genus

Deprendit ac se scelere conuictum Oedipus

Damnauit ipse, regiam infestus petens

Inuisa propero tecta penetrauit gradu,

Qualis per arua Libycus insanit leo,

920

Fuluam minaci fronte concutiens iubam;

Vultus furore toruus atque oculi truces,

Gemitus et altum murmur, et gelidus uolat

Sudor per artus, spumat et uoluit minas

Ac mersus alte magnus exundat dolor.

925

Secum ipse saeuus grande nescioquid parat

Suisque fatis simile. 'quid poenas moror?'

Ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat

Aut feruido aliquis igne uel saxo domet.

Quae tigris aut quae saeua uisceribus meis

930

Incurret ales? ipse tu scelerum capax,

Sacer Cithaeron, uel feras in me tuis

Emitte siluis, mitte uel rabidos canes -

Nunc redde Agauen. anime, quid mortem times?

Mors innocentem sola Fortunae eripit.'

935

Haec fatus aptat impiam capulo manum

Ensemque ducit. 'itane? tam magnis breues

Poenas sceleribus soluis atque uno omnia

Pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;

Quid deinde matri, quid male in lucem editis

940

Gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit

Scelus ruina, flebili patriae dabis?

Soluendo non es: illa quae leges ratas

Natura in uno uertit Oedipoda, nouos

Commenta partus, supplicis eadem meis

945

Nouetur. iterum uiuere atque iterum mori

Liceat, renasci semper ut totiens noua

Supplicia pendas - utere ingenio, miser:

Quod saepe fieri non potest fiat diu;

Mors eligatur longa. quaeratur uia

950

Qua nec sepultis mixtus et uiuis tamen

Exemptus erres: morere, sed citra patrem.

Cunctaris, anime? subitus en uultus grauat

Profusus imber ac rigat fletu genas -

Et flere satis est? hactenus fundent leuem

955

Oculi liquorem? sedibus pulsi suis

Lacrimas sequantur: hi maritales statim

Fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit:

Ardent minaces igne truculento genae

Oculique uix se sedibus retinent suis;

960

Violentus audax uultus, iratus ferox

Iamiam eruentis; gemuit et dirum fremens

Manus in ora torsit. at contra truces

Oculi steterunt et suam intenti manum

Vltro insecuntur, uulneri occurrunt suo.

965

Scrutatur auidus manibus uncis lumina,

Radice ab ima funditus uulsos simul

Euoluit orbes; haeret in uacuo manus

Et fixa penitus unguibus lacerat cauos

Alte recessus luminum et inanes sinus

970

Saeuitque frustra plusque quam satis est furit.

Tantum est periclum lucis? attollit caput

Cauisque lustrans orbibus caeli plagas

Noctem experitur. quidquid effossis male

Dependet oculis rumpit, et uictor deos

975

Conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor:

Iam iusta feci, debitas poenas tuli;

Inuenta thalamis digna nox tandem meis.'

Rigat ora foedus imber et lacerum caput

Largum reuulsis sanguinem uenis uomit.

Chorus

980

Fatis agimur: cedite fatis;

Non sollicitae possunt curae

Mutare rati stamina fusi.

Quidquid patimur mortale genus,

Quidquid facimus uenit ex alto,

985

Seruatque suae decreta colus

Lachesis dura reuoluta manu.

Omnia certo tramite uadunt

Primusque dies dedit extremum:

Non illa deo uertisse licet,

990

Quae nexa suis currunt causis.

It cuique ratus prece non ulla

991bis

Mobilis ordo:

Multis ipsum metuisse nocet,

Multi ad fatum uenere suum

Dum fata timent.

995

Sonuere fores atque ipse suum

Duce non ullo molitur iter

Luminis orbus.

Oedipus

Bene habet, peractum est: iusta persolui patri.

Iuuant tenebrae. quis deus tandem mihi

1000

Placatus atra nube perfundit caput?

Quis scelera donat? conscium euasi diem.

Nil, parricida, dexterae debes tuae:

Lux te refugit. uultus Oedipodam hic decet.

Chorus

En ecce, rapido saeua prosiluit gradu

1005

Iocasta uaecors, qualis attonita et furens

Cadmea mater abstulit gnato caput

Sensitue raptum. dubitat afflictum alloqui,

Cupit pauetque. iam malis cessit pudor,

Sed haeret ore prima uox.

Iocasta

                                                 Quid te uocem?

1010

Gnatumne? dubitas? gnatus es: gnatum pudet;

Inuite loquere gnate - quo auertis caput

Vacuosque uultus?

Oedipus

                                    Quis frui tenebris uetat?

Quis reddit oculos? matris, en matris sonus!

Perdidimus operam. congredi fas amplius

1015

Haut est nefandos. diuidat uastum mare

Dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc

In alia uersus sidera ac solem auium

Dependet orbis alterum ex nobis ferat.

Iocasta

Fati ista culpa est: nemo fit fato nocens.

Oedipus

1020

Iam parce uerbis, mater, et parce auribus:

Per has reliquias corporis trunci precor,

Per inauspicatum sanguinis pignus mei,

Per omne nostri nominis fas ac nefas.

Iocasta

Quid, anime, torpes? socia cur scelerum dare

1025

Poenas recusas? omne confusum perit,

Incesta, per te iuris humani decus:

Morere et nefastum spiritum ferro exige.

Non si ipse mundum concitans diuum sator

Corusca saeua tela iaculetur manu,

1030

Vmquam rependam sceleribus poenas pares

Mater nefanda. mors placet: mortis uia

Quaeratur. - Agedum, commoda matri manum,

Si parricida es. restat hoc operi ultimum:

Rapiatur ensis; hoc iacet ferro meus

1035

Coniunx - quid illum nomine haud uero uocas?

Socer est. utrumne pectori infigam meo

Telum an patenti conditum iugulo inprimam?

Eligere nescis uulnus: hunc, dextra, hunc pete

Vterum capacem, qui uirum et gnatos tulit.

Chorus

1040

Iacet perempta. uulneri immoritur manus

Ferrumque secum nimius eiecit cruor.

Oedipus

Fatidice te, te praesidem ueri deum

Compello: solum debui fatis patrem;

Bis parricida plusque quam timui nocens

1045

Matrem peremi: scelere confecta est meo.

O Phoebe mendax, fata superaui impia.

Pauitante gressu sequere fallentes uias;

Suspensa plantis efferens uestigia

Caecam tremente dextera noctem rege.

1050

Ingredere praeceps, lubricos ponens gradus,

I profuge uade - siste, ne in matrem incidas.

Quicumque fessi corpore et morbo graues

Semanima trahitis pectora, en fugio, exeo:

Releuate colla. mitior caeli status

1055

Posterga sequitur: quisquis exilem iacens

Animam retentat, uiuidos haustus leuis

Concipiat. ite, ferte depositis opem:

Mortifera mecum uitia terrarum extraho.

Violenta Fata et horridus Morbi tremor,

1060

Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor,

Mecum ite, mecum. ducibus his uti libet.


1

Titan dubius expulsa redit E M

pulsa dubius effulsit dies Ω