Seneca Phaedra

Reference basis text: O. Zwierlein (1986)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2007)


Ite, umbrosas cingite siluas

Summaque montis iuga Cecropii!

Celeri planta lustrate uagi

Quae saxoso loca Parnetho

4bis

Subiecta iacent,

5

Quae Thriasiis uallibus amnis

Rapida currens uerberat unda;

Scandite colles semper canos

Niue Riphaea.

Hac, hac alii qua nemus alta

10

Texitur alno, qua prata patent

Quae rorifera mulcens aura

Zephyrus uernas euocat herbas,

Vbi per graciles breuis Ilisos

Labitur agros piger et steriles

15

Amne maligno radit harenas.

Vos qua Marathon tramite laeuo

Saltus aperit,

Qua comitatae gregibus paruis

Nocturna petunt pabula fetae;

20

Vos qua tepidis subditus austris

Frigora mollit durus Acharneus.

Alius rupem dulcis Hymetti,

† paruas alius calcet Aphidnas;

Pars illa diu uacat immunis,

25

Qua curuati litora ponti

Sunion urget.

Si quem tangit gloria siluae,

Vocat hunc † flius:

Hic uersatur, metus agricolis,

30

Vulnere multo iam notus aper.

At uos laxas canibus tacitis

31bis

Mittite habenas;

Teneant acres lora Molossos

Et pugnaces tendant Cretes

Fortia trito uincula collo.

35

At Spartanos (genus est audax

Auidumque ferae) nodo cautus

36bis

Propiore liga:

Veniet tempus, cum latratu

Caua saxa sonent.

Nunc demissi nare sagaci

40

Captent auras lustraque presso

Quaerant rostro, dum lux dubia est,

Dum signa pedum roscida tellus

Impressa tenet.

Alius raras ceruice graui

44bis

Portare plagas,

45

Alius teretes properet laqueos.

Picta rubenti linea pinna

Vano cludat terrore feras.

Tibi libretur missile telum,

Tu graue dextra laeuaque simul

50

Robur lato derige ferro;

Tu praecipites clamore feras

51bis

Subsessor ages;

Tu iam uictor curuo solues

Viscera cultro.

Ades en comiti, diua uirago,

55

Cuius regno pars terrarum

Secreta uacat,

Cuius certis petitur telis

Fera quae gelidum potat Araxen

Et quae stanti ludit in Histro.

60

Tua Gaetulos dextra leones,

Tua Cretaeas sequitur ceruas;

Nunc ueloces figis dammas

62bis

Leuiore manu.

Tibi dant uariae pectora tigres,

Tibi uillosi terga bisontes

65

Latisque feri cornibus uri.

Quidquid solis pascitur aruis,

Siue illud Arabs diuite silua,

Siue illud inops nouit Garamans

71

Vacuisue uagus Sarmata campis,

69

Siue ferocis iuga Pyrenes

70

Siue Hyrcani celant saltus,

72

Arcus metuit, Diana, tuos.

Tua si gratus numina cultor

Tulit in saltus,

75

Retia uinctas tenuere feras,

Nulli laqueum rupere pedes:

Fertur plaustro praeda gementi.

Tum rostra canes sanguine multo

78bis

Rubicunda gerunt,

Repetitque casas rustica longo

80

Turba triumpho.

En, diua, faue! signum arguti

Misere canes: uocor in siluas.

Hac, hac pergam qua uia longum

Compensat iter.

85

O magna uasti Creta dominatrix freti,

Cuius per omne litus innumerae rates

Tenuere pontum, quidquid Assyria tenus

Tellure Nereus peruium rostris secat,

Cur me in penates obsidem inuisos datam

90

Hostique nuptam degere aetatem in malis

Lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest

Praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.

Fortis per altas inuii retro lacus

Vadit tenebras miles audacis proci,

95

Solio ut reuulsam regis inferni abstrahat;

Pergit furoris socius, haud illum timor

Pudorue tenuit: stupra et illicitos toros

Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.

Sed maior alius incubat maestae dolor.

100

Non me quies nocturna, non altus sopor

Soluere curis: alitur et crescit malum

Et ardet intus qualis Aetnaeo uapor

Exundat antro. Palladis telae uacant

Et inter ipsas pensa labuntur manus;

105

Non colere donis templa uotiuis libet,

Non inter aras, Atthidum mixtam choris,

Iactare tacitis conscias sacris faces,

Nec adire castis precibus aut ritu pio

Adiudicatae praesidem terrae deam:

110

Iuuat excitatas consequi cursu feras

Et rigida molli gaesa iaculari manu.

Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?

Fatale miserae matris agnosco malum:

Peccare noster nouit in siluis amor.

115

Genetrix, tui me miseret? infando malo

Correpta pecoris efferum saeui ducem

Audax amasti; toruus, impatiens iugi

Adulter ille, ductor indomiti gregis -

Sed amabat aliquid. quis meas miserae deus

120

Aut quis iuuare Daedalus flammas queat?

Non si ille remeet, arte Mopsopia potens,

Qui nostra caeca monstra conclusit domo,

Promittat ullam casibus nostris opem.

Stirpem perosa Solis inuisi Venus

125

Per nos catenas uindicat Martis sui

Suasque, probris omne Phoebeum genus

Onerat nefandis: nulla Minois leui

Defuncta amore est, iungitur semper nefas.

Thesea coniunx, clara progenies Iouis,

130

Nefanda casto pectore exturba ocius,

Extingue flammas neue te dirae spei

Praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit

Pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit;

Qui blandiendo dulce nutriuit malum,

135

Sero recusat ferre quod subiit iugum.

Nec me fugit, quam durus et ueri insolens

Ad recta flecti regius nolit tumor.

Quemcumque dederit exitum casus feram:

Fortem facit uicina libertas senem.

140

Honesta primum est uelle nec labi uia,

Pudor est secundus nosse peccandi modum.

Quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas

Superasque matrem? maius est monstro nefas:

Nam monstra fato, moribus scelera imputes.

145

Si, quod maritus supera non cernit loca,

Tutum esse facinus credis et uacuum metu,

Erras; teneri crede Lethaeo abditum

Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:

Quid ille, lato maria qui regno premit

150

Populisque reddit iura centenis, pater?

Latere tantum facinus occultum sinet?

Sagax parentum est cura. Credamus tamen

Astu doloque tegere nos tantum nefas:

Quid ille rebus lumen infundens suum,

155

Matris parens? quid ille, qui mundum quatit

Vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,

Sator deorum? credis hoc posse effici,

Inter uidentes omnia ut lateas auos?

Sed ut secundus numinum abscondat fauor

160

Coitus nefandos utque contingat stupro

Negata magnis sceleribus semper fides:

Quid poena praesens, conscius mentis pauor

Animusque culpa plenus et semet timens?

Scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.

165

Compesce amoris impii flammas, precor,

Nefasque quod non ulla tellus barbara

Commisit umquam, non uagi campis Getae

Nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;

Expelle facinus mente castifica horridum

170

Memorque matris metue concubitus nouos.

Miscere thalamos patris et gnati apparas

Vteroque prolem capere confusam impio?

Perge et nefandis uerte naturam ignibus.

Cur monstra cessant? aula cur fratris uacat?

175

Prodigia totiens orbis insueta audiet,

Natura totiens legibus cedet suis,

Quotiens amabit Cressa?

                                                Quae memoras scio

Vera esse, nutrix; sed furor cogit sequi

Peiora. uadit animus in praeceps sciens

180

Remeatque frustra sana consilia appetens.

Sic, cum grauatam nauita aduersa ratem

Propellit unda, cedit in uanum labor

Et uicta prono puppis aufertur uado.

Quid ratio possit? uicit ac regnat furor,

185

Potensque tota mente dominatur deus.

Hic uolucer omni pollet in terra impotens

Ipsumque flammis torret indomitis Iouem;

Gradiuus istas belliger sensit faces,

Opifex trisulci fulminis sensit deus,

190

Et qui furentis semper Aetnaeis iugis

Versat caminos igne tam paruo calet;

Ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit,

Figit sagitta certior missa puer

Volitatque caelo pariter et terris grauis.

195

Deum esse amorem turpis et uitio fauens

Finxit libido, quoque liberior foret

Titulum furori numinis falsi addidit.

Natum per omnis scilicet terras uagum

Erycina mittit, ille per caelum uolans

200

Proterua tenera tela molitur manu

Regnumque tantum minimus e superis habet:

Vana ista demens animus asciuit sibi

Venerisque numen finxit atque arcus dei.

Quisquis secundis rebus exultat nimis

205

Fluitque luxu, semper insolita appetit.

Tunc illa magnae dira fortunae comes

Subit libido: non placent suetae dapes,

Non texta sani moris aut uilis scyphus.

Cur in penates rarius tenues subit

210

Haec delicatas eligens pestis domos?

Cur sancta paruis habitat in tectis Venus

Mediumque sanos uulgus affectus tenet

Et se coercent modica, contra diuites

Regnoque fulti plura quam fas est petunt?

215

Quod non potest uult posse qui nimium potest.

Quid deceat alto praeditam solio uide:

Metue ac uerere sceptra remeantis uiri.

Amoris in me maximum regnum reor

Reditusque nullos metuo: non umquam amplius

220

Conuexa tetigit supera qui mersus semel

Adiit silentem nocte perpetua domum.

Ne crede Diti. clauserit regnum licet,

Canisque diras Stygius obseruet fores:

Solus negatas inuenit Theseus uias.

225

Veniam ille amori forsitan nostro dabit.

Immitis etiam coniugi castae fuit:

Experta saeuam est barbara Antiope manum.

Sed posse flecti coniugem iratum puta:

Quis huius animum flectet intractabilem?

230

Exosus omne feminae nomen fugit,

Immitis annos caelibi uitae dicat,

Conubia uitat: genus Amazonium scias.

Hunc in niuosi collis haerentem iugis,

Et aspera agili saxa calcantem pede

235

Sequi per alta nemora, per montes placet.

Resistet ille seque mulcendum dabit

Castosque ritus Venere non casta exuet?

Tibi ponet odium, cuius odio forsitan

Persequitur omnes?

                                       Precibus haud uinci potest?

240

Ferus est.

                    Amore didicimus uinci feros.

Fugiet.

                Per ipsa maria si fugiat, sequar.

Patris memento.

                                 Meminimus matris simul.

Genus omne profugit.

                                          Paelicis careo metu.

Aderit maritus.

                               Nempe Pirithoi comes?

245

Aderitque genitor.

                                    Mitis Ariadnae pater.

Per has senectae splendidas supplex comas

Fessumque curis pectus et cara ubera

Precor, furorem siste teque ipsa adiuua:

Pars sanitatis uelle sanari fuit.

250

Non omnis animo cessit ingenuo pudor.

Paremus, altrix. qui regi non uult amor,

Vincatur. haud te, fama, maculari sinam.

Haec sola ratio est, unicum effugium mali:

Virum sequamur, morte praeuertam nefas.

255

Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,

Animos coerce. dignam ob hoc uita reor

Quod esse temet autumas dignam nece.

Decreta mors est: quaeritur fati genus.

Laqueone uitam finiam an ferro incubem?

260

An missa praeceps arce Palladia cadam?

262

Sic te senectus nostra praecipiti sinat

Perire leto? siste furibundum impetum.

[Haud quisquam ad uitam facile reuocari potest]

265

Prohibere nulla ratio periturum potest,

Vbi qui mori constituit et debet mori.

261

Proin castitatis uindicem armemus manum.

267

Solamen annis unicum fessis, era,

Si tam proteruus incubat menti furor,

Contemne famam: fama uix uero fauet,

270

Peius merenti melior et peior bono.

Temptemus animum tristem et intractabilem.

Meus iste labor est aggredi iuuenem ferum

Mentemque saeuam flectere immitis uiri.

Diua non miti generata ponto,

275

Quam uocat matrem geminus Cupido:

Impotens flammis simul et sagittis

Iste lasciuus puer et renidens

Tela quam certo moderatur arcu!

[Labitur totas furor in medullas

280

Igne furtiuo populante uenas.]

Non habet latam data plaga frontem,

Sed uorat tectas penitus medullas.

Nulla pax isti puero: per orbem

Spargit effusas agilis sagittas;

285

Quaeque nascentem uidet ora solem,

Quaeque ad Hesperias iacet ora metas,

Si qua feruenti subiecta cancro est,

Si qua Parrhasiae glacialis ursae

Semper errantes patitur colonos,

290

Nouit hos aestus: iuuenum feroces

Concitat flammas senibusque fessis

Rursus extinctos reuocat calores,

Virginum ignoto ferit igne pectus -

Et iubet caelo superos relicto

295

Vultibus falsis habitare terras.

Thessali Phoebus pecoris magister

Egit armentum positoque plectro

Impari tauros calamo uocauit.

Induit formas quotiens minores

300

Ipse qui caelum nebulasque ducit!

Candidas ales modo mouit alas,

Dulcior uocem moriente cygno;

Fronte nunc torua petulans iuuencus

Virginum strauit sua terga ludo,

305

Perque fraternos, noua regna, fluctus

Vngula lentos imitante remos

Pectore aduerso domuit profundum,

Pro sua uector timidus rapina.

Arsit obscuri dea clara mundi

310

Nocte deserta nitidosque fratri

Tradidit currus aliter regendos:

Ille nocturnas agitare bigas

Discit et gyro breuiore flecti,

Nec suum tempus tenuere noctes

315

Et dies tardo remeauit ortu,

Dum tremunt axes grauiore curru.

Natus Alcmena posuit pharetras

Et minax uasti spolium leonis,

Passus aptari digitis smaragdos

320

Et dari legem rudibus capillis;

Crura distincto religauit auro,

Luteo plantas cohibente socco;

Et manu, clauam modo qua gerebat,

Fila deduxit properante fuso.

325

Vidit Persis ditique ferax

Lydia harena

Deiecta feri terga leonis

Vmerisque, quibus sederat alti

328bis

Regia caeli,

Tenuem Tyrio stamine pallam.

330

Sacer est ignis (credite laesis)

330bis

Nimiumque potens:

Qua terra salo cingitur alto

Quaque per ipsum candida mundum

Sidera currunt,

Hac regna tenet puer immitis,

335

Spicula cuius sentit in imis

Caerulus undis grex Nereidum

Flammamque nequit releuare mari.

Ignes sentit genus aligerum;

Venere instinctus suscipit audax

340

Grege pro toto bella iuuencus;

Si coniugio timuere suo,

Poscunt timidi proelia cerui

Et mugitu dant concepti

Signa furoris;

346

Tunc uulnificos acuit dentes

Aper et toto est spumeus ore:

350

Tunc silua gemit murmure saeuo.

348

Poeni quatiunt colla leones,

Cum mouit amor;

345

Tunc uirgatas India tigres

345bis

Decolor horret.

351

Amat insani belua ponti

Lucaeque boues: uindicat omnes

Natura sibi, nihil immune est,

Odiumque perit, cum iussit amor;

355

Veteres cedunt ignibus irae.

Quid plura canam? uincit saeuas

Cura nouercas.

Altrix, profare quid feras; quonam in loco est

Regina? saeuis ecquis est flammis modus?

360

Spes nulla tantum posse leniri malum,

Finisque flammis nullus insanis erit.

Torretur aestu tacito et inclusus quoque,

Quamuis tegatur, proditur uultu furor;

Erumpit oculis ignis et lassae genae

365

Lucem recusant; nil idem dubiae placet,

Artusque uarie iactat incertus dolor:

Nunc ut soluto labitur marcens gradu

Et uix labante sustinet collo caput,

Nunc se quieti reddit et, somni immemor,

370

Noctem querelis ducit; attolli iubet

Iterumque poni corpus et solui comas

Rursusque fingi: semper impatiens sui

Mutatur habitus. nulla iam Cereris subit

Cura aut salutis; uadit incerto pede,

375

Iam uiribus defecta: non idem uigor,

Non ora tinguens nitida purpureus rubor;

[Populatur artus cura, iam gressus tremunt,

Tenerque nitidi corporis cecidit decor.]

Et qui ferebant signa Phoebeae facis

380

Oculi nihil gentile nec patrium micant.

Lacrimae cadunt per ora et assiduo genae

Rore irrigantur, qualiter Tauri iugis

Tepido madescunt imbre percussae niues.

Sed en, patescunt regiae fastigia:

385

Reclinis ipsa sedis auratae toro

Solitos amictus mente non sana abnuit.

Remouete, famulae, purpura atque auro inlitas

Vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,

Quae fila ramis ultimi Seres legunt:

390

Breuis expeditos zona constringat sinus,

Ceruix monili uacua, nec niueus lapis

Deducat auris, Indici donum maris;

Odore crinis sparsus Assyrio uacet.

Sic temere iactae colla perfundant comae

395

Vmerosque summos, cursibus motae citis

Ventos sequantur. laeua se pharetrae dabit,

Hastile uibret dextra Thessalicum manus:

[Talis seueri mater Hippolyti fuit.]

Qualis relictis frigidi Ponti plagis

400

Egit cateruas Atticum pulsans solum

Tanaitis aut Maeotis et nodo comas

Coegit emisitque, lunata latus

Protecta pelta, talis in siluas ferar.

Sepone questus: non leuat miseros dolor;

405

Agreste placa uirginis numen deae.

Regina nemorum, sola quae montes colis

Et una solis montibus coleris dea,

Conuerte tristes ominum in melius minas.

O magna siluas inter et lucos dea,

410

Clarumque caeli sidus et noctis decus,

Cuius relucet mundus alterna uice,

Hecate triformis, en ades coeptis fauens.

Animum rigentem tristis Hippolyti doma:

Det facilis aures; mitiga pectus ferum:

415

Amare discat, mutuos ignes ferat.

Innecte mentem: toruus auersus ferox

In iura Veneris redeat. huc uires tuas

Intende: sic te lucidi uultus ferant

Et nube rupta cornibus puris eas,

420

Sic te regentem frena nocturni aetheris

Detrahere numquam Thessali cantus queant

Nullusque de te gloriam pastor ferat.

Ades inuocata, iam faue uotis, dea:

Ipsum intuor sollemne uenerantem sacrum

425

Nullo latus comitante - quid dubitas? dedit

Tempus locumque casus: utendum artibus.

Trepidamus? haud est facile mandatum scelus

Audere, uerum iusta qui reges timet

Deponat, omne pellat ex animo decus:

430

Malus est minister regii imperii pudor.

Quid huc seniles fessa moliris gradus,

O fida nutrix, turbidam frontem gerens

Et maesta uultu? sospes est certe parens

Sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?

435

Metus remitte, prospero regnum in statu est

Domusque florens sorte felici uiget.

Sed tu beatis mitior rebus ueni:

Namque anxiam me cura sollicitat tui,

Quod te ipse poenis grauibus infestus domas.

440

Quem fata cogunt, ille cum uenia est miser;

At si quis ultro se malis offert uolens

Seque ipse torquet, perdere est dignus bona

Quis nescit uti. potius annorum memor

Mentem relaxa: noctibus festis facem

445

Attolle, curas Bacchus exoneret graues;

Aetate fruere: mobili cursu fugit.

Nunc facile pectus, grata nunc iuueni Venus:

Exultet animus. cur toro uiduo iaces?

Tristem iuuentam solue; nunc cursus rape,

450

Effunde habenas, optimos uitae dies

Effluere prohibe. propria descripsit deus

Officia et aeuum per suos ducit gradus:

Laetitia iuuenem, frons decet tristis senem.

Quid te coerces et necas rectam indolem?

455

Seges illa magnum fenus agricolae dabit

Quaecumque laetis tenera luxuriat satis,

Arborque celso uertice euincet nemus

Quam non maligna caedit aut resecat manus:

Ingenia melius recta se in laudes ferunt,

460

Si nobilem animum uegeta libertas alit.

Truculentus et siluester ac uitae inscius

Tristem iuuentam Venere deserta coles?

Hoc esse munus credis indictum uiris,

Vt dura tolerent, cursibus domitent equos

465

Et saeua bella Marte sanguineo gerant?

Prouidit ille maximus mundi parens,

Cum tam rapaces cerneret Fati manus,

Vt damna semper subole repararet noua.

Excedat agedum rebus humanis Venus,

470

Quae supplet ac restituit exhaustum genus:

Orbis iacebit squalido turpis situ,

Vacuum sine ullis piscibus stabit mare,

Alesque caelo derit et siluis fera,

Solis et aer peruius uentis erit.

475

Quam uaria leti genera mortalem trahunt

Carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!

Sed fata credas desse: sic atram Styga

Iam petimus ultro. caelibem uitam probet

Sterilis iuuentus: hoc erit, quidquid uides,

480

Vnius aeui turba et in semet ruet.

Proinde uitae sequere naturam ducem:

Vrbem frequenta, ciuium coetus cole.

Non alia magis est libera et uitio carens

Ritusque melius uita quae priscos colat,

485

Quam quae relictis moenibus siluas amat.

Non illum auarae mentis inflammat furor

Qui se dicauit montium insontem iugis,

Non aura populi et uulgus infidum bonis,

Non pestilens inuidia, non fragilis fauor;

490

Non ille regno seruit aut regno imminens

Vanos honores sequitur aut fluxas opes,

Spei metusque liber, haud illum niger

Edaxque liuor dente degeneri petit;

Nec scelera populos inter atque urbes sata

495

Nouit nec omnes conscius strepitus pauet

Aut uerba fingit; mille non quaerit tegi

Diues columnis nec trabes multo insolens

Suffigit auro; non cruor largus pias

Inundat aras, fruge nec sparsi sacra

500

Centena niuei colla summittunt boues:

Sed rure uacuo potitur et aperto aethere

Innocuus errat. callidas tantum feris

Struxisse fraudes nouit et fessus graui

Labore niueo corpus Iliso fouet;

505

Nunc ille ripam celeris Alphei legit,

Nunc nemoris alti densa metatur loca,

Vbi Lerna puro gelida perlucet uado,

Solesque uitat. hinc aues querulae fremunt

Ramique uentis lene percussi tremunt

509bis

* * * * * * *

510

Veteresque fagi. iuuat <et> aut amnis uagi

Pressisse ripas, caespite aut nudo leues

Duxisse somnos, siue fons largus citas

Defundit undas, siue per flores nouos

Fugiente dulcis murmurat riuo sonus.

515

Excussa siluis poma compescunt famem

Et fraga paruis uulsa dumetis cibos

Faciles ministrant. regios luxus procul

Est impetus fugisse: sollicito bibunt

Auro superbi; quam iuuat nuda manu

520

Captasse fontem! certior somnus premit

Secura duro membra laxantem toro.

Non in recessu furta et obscuro improbus

Quaerit cubili seque multiplici timens

Domo recondit: aethera ac lucem petit

525

Et teste caelo uiuit. Hoc equidem reor

Vixisse ritu prima quos mixtos deis

Profudit aetas. nullus his auri fuit

Caecus cupido, nullus in campo sacer

Diuisit agros arbiter populis lapis;

530

Nondum secabant credulae pontum rates:

Sua quisque norat maria; non uasto aggere

Crebraque turre cinxerant urbes latus;

Non arma saeua miles aptabat manu

Nec torta clausas fregerat saxo graui

535

Ballista portas, iussa nec dominum pati

Iuncto ferebat terra seruitium boue:

Sed arua per se feta poscentes nihil

Pauere gentes, silua natiuas opes

Et opaca dederant antra natiuas domos.

540

Rupere foedus impius lucri furor

Et ira praeceps quaeque succensas agit

Libido mentes; uenit imperii sitis

Cruenta, factus praeda maiori minor:

Pro iure uires esse. tum primum manu

545

Bellare nuda saxaque et ramos rudes

Vertere in arma: non erat gracili leuis

Armata ferro cornus aut longo latus

Mucrone cingens ensis aut crista procul

Galeae micantes: tela faciebat dolor.

550

Inuenit artes bellicus Mauors nouas

Et mille formas mortis. hinc terras cruor

Infecit omnis fusus et rubuit mare.

Tum scelera dempto fine per cunctas domos

Iere, nullum caruit exemplo nefas:

555

A fratre frater, dextera gnati parens

Cecidit, maritus coniugis ferro iacet

Perimuntque fetus impiae matres suos;

Taceo nouercas: mitius nil est feris.

Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex

560

Obsedit animos, huius incestae stupris

Fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt

Et uersa ab imo regna tot populos premunt.

Sileantur aliae: sola coniunx Aegei,

Medea, reddet feminas dirum genus.

565

Cur omnium fit culpa paucarum scelus?

Detestor omnis, horreo fugio execror.

Sit ratio, sit natura, sit dirus furor:

Odisse placuit. ignibus iunges aquas

Et amica ratibus ante promittet uada

570

Incerta Syrtis, ante ab extremo sinu

Hesperia Tethys lucidum attollet diem

Et ora dammis blanda praebebunt lupi,

Quam uictus animum feminae mitem geram.

Saepe obstinatis induit frenos Amor

575

Et odia mutat. regna materna aspice:

Illae feroces sentiunt Veneris iugum;

Testaris istud unicus gentis puer.

Solamen unum matris amissae fero,

Odisse quod iam feminas omnis licet.

580

Vt dura cautes undique intractabilis

Resistit undis et lacessentes aquas

Longe remittit, uerba sic spernit mea.

Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.

Quo se dabit fortuna? quo uerget furor?

585

Terrae repente corpus exanimum accidit

Et ora morti similis obduxit color.

Attolle uultus, dimoue uocis moras:

Tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.

Quis me dolori reddit atque aestus graues

590

Reponit animo? quam bene excideram mihi!

Cur dulce munus redditae lucis fugis?

Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.

Intrepida constent uerba: qui timide rogat

Docet negare. magna pars sceleris mei

595

Olim peracta est; serus est nobis pudor:

Admouimus nefanda. si coepta exequor,

Forsan iugali crimen abscondam face:

Honesta quaedam scelera successus facit.

En, incipe, anime! - Commodes paulum, precor,

600

Secretus aures. si quis est abeat comes.

En locus ab omni liber arbitrio uacat.

Sed ora coeptis transitum uerbis negant;

Vis magna uocem mittit et maior tenet.

Vos testor omnis, caelites, hoc quod uolo

605

Me nolle.

Animusne cupiens aliquid effari nequit?

Curae leues locuntur, ingentes stupent.

Committe curas auribus, mater, meis.

Matris superbum est nomen et nimium potens:

610

Nostros humilius nomen affectus decet;

Me uel sororem, Hippolyte, uel famulam uoca,

Famulamque potius: omne seruitium feram.

Non me per altas ire si iubeas niues

Pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;

615

Non, si per ignes ire et infesta agmina,

Cuncter paratis ensibus pectus dare.

Mandata recipe sceptra, me famulam accipe:

[Te imperia regere, me decet iussa exequi]

Muliebre non est regna tutari urbium.

620

Tu qui iuuentae flore primaeuo uiges,

Ciues paterno fortis imperio rege;

Sinu receptam supplicem ac seruam tege:

Miserere uiduae.

                                  Summus hoc omen deus

Auertat. aderit sospes actutum parens.

625

Regni tenacis dominus et tacitae Stygis

Nullam relictos fecit ad superos uiam:

Thalami remittet ille raptorem sui?

Nisi forte amori placidus et Pluton sedet.

Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.

630

Sed dum tenebit uota in incerto deus,

Pietate caros debita fratres colam,

Et te merebor esse ne uiduam putes

Ac tibi parentis ipse supplebo locum.

O spes amantum credula, o fallax Amor!

635

Satisne dixi? - precibus admotis agam.

Miserere, pauidae mentis exaudi preces -

Libet loqui pigetque.

                                        Quodnam istud malum est?

Quod in nouercam cadere uix credas malum.

Ambigua uoce uerba perplexa iacis:

640

Effare aperte.

                            Pectus insanum uapor

Amorque torret. intimis saeuit ferus

[Penitus medullas atque per uenas meat]

Visceribus ignis mersus et uenas latens

Vt agilis altas flamma percurrit trabes.

645

Amore nempe Thesei casto furis?

Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo

Illos priores, quos tulit quondam puer,

Cum prima puras barba signaret genas

Monstrique caecam Gnosii uidit domum

650

Et longa curua fila collegit uia.

Quis tum ille fulsit! presserant uittae comam

Et ora flauus tenera tinguebat pudor;

Inerant lacertis mollibus fortes tori,

Tuaeque Phoebes uultus aut Phoebi mei,

655

Tuusue potius - talis, en talis fuit

Cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.

In te magis refulget incomptus decor:

Est genitor in te totus et toruae tamen

Pars aliqua matris miscet ex aequo decus:

660

In ore Graio Scythicus apparet rigor.

Si cum parente Creticum intrasses fretum,

Tibi fila potius nostra neuisset soror.

Te te, soror, quacumque siderei poli

In parte fulges, inuoco ad causam parem:

665

Domus sorores una corripuit duas,

Te genitor, at me gnatus. - en supplex iacet

Adlapsa genibus regiae proles domus.

Respersa nulla labe et intacta, innocens

Tibi mutor uni. certa descendi ad preces:

670

Finem hic dolori faciet aut uitae dies.

Miserere amantis.

                                    Magne regnator deum,

Tam lentus audis scelera? tam lentus uides?

Et quando saeua fulmen emittes manu,

Si nunc serenum est? omnis impulsus ruat

675

Aether et atris nubibus condat diem,

Ac uersa retro sidera obliquos agant

Retorta cursus. tuque, sidereum caput,

Radiate Titan, tu nefas stirpis tuae

Speculare? lucem merge et in tenebras fuge.

680

Cur dextra, diuum rector atque hominum, uacat

Tua, nec trisulca mundus ardescit face?

In me tona, me fige, me uelox cremet

Transactus ignis: sum nocens, merui mori:

Placui nouercae. dignus en stupris ego?

685

Scelerique tanto uisus ego solus tibi

Materia facilis? hoc meus meruit rigor?

O scelere uincens omne femineum genus,

O maius ausa matre monstrifera malum

Genetrice peior! illa se tantum stupro

690

Contaminauit, et tamen tacitum diu

Crimen biformi partus exhibuit nota,

Scelusque matris arguit uultu truci

Ambiguus infans - ille te uenter tulit.

O ter quaterque prospero fato dati

695

Quos hausit et peremit et leto dedit

Odium dolusque - genitor, inuideo tibi:

Colchide nouerca maius hoc, maius malum est.

Et ipsa nostrae fata cognosco domus:

Fugienda petimus; sed mei non sum potens.

700

Te uel per ignes, per mare insanum sequar

Rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;

Quacumque gressus tuleris hac amens agar -

Iterum, superbe, genibus aduoluor tuis.

Procul impudicos corpore a casto amoue

705

Tactus - quid hoc est? etiam in amplexus ruit?

Stringatur ensis, merita supplicia exigat.

En impudicum crine contorto caput

Laeua reflexi: iustior numquam focis

Datus tuis est sanguis, arquitenens dea.

710

Hippolyte, nunc me compotem uoti facis;

Sanas furentem. maius hoc uoto meo est,

Saluo ut pudore manibus immoriar tuis.

Abscede, uiue, ne quid exores, et hic

Contactus ensis deserat castum latus.

715

Quis eluet me Tanais aut quae barbaris

Maeotis undis Pontico incumbens mari?

Non ipse toto magnus Oceano pater

Tantum expiarit sceleris. o siluae, o ferae!

Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?

720

Regeramus ipsi crimen atque ultro impiam

Venerem arguamus: scelere uelandum est scelus;

Tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.

Ausae priores simus an passae nefas,

Secreta cum sit culpa, quis testis sciet?

725

Adeste, Athenae! fida famulorum manus,

Fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri

Instat premitque, mortis intentat metum,

Ferro pudicam terret - en praeceps abit

Ensemque trepida liquit attonitus fuga.

730

Pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius

Recreate. crinis tractus et lacerae comae

Vt sunt remaneant, facinoris tanti notae.

Perferte in urbem! - Recipe iam sensus, era.

Quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?

735

Mens impudicam facere, non casus, solet.

Fugit insanae similis procellae,

Ocior nubes glomerante Coro,

Ocior cursum rapiente flamma,

Stella cum uentis agitata longos

740

Porrigit ignes.

Conferat tecum decus omne priscum

Fama miratrix senioris aeui:

Pulcrior tanto tua forma lucet,

Clarior quanto micat orbe pleno

745

Cum suos ignes coeunte cornu

Iunxit et curru properante pernox

Exerit uultus rubicunda Phoebe

Nec tenent stellae faciem minores;

Talis est, primas referens tenebras,

750

Nuntius noctis, modo lotus undis

Hesperus, pulsis iterum tenebris

Lucifer idem.

Et tu, thyrsigera Liber ab India,

Intonsa iuuenis perpetuum coma,

755

Tigres pampinea cuspide temperans

Ac mitra cohibens cornigerum caput,

Non uinces rigidas Hippolyti comas.

Ne uultus nimium suspicias tuos:

Omnis per populos fabula distulit,

760

Phaedrae quem Bromio praetulerit soror.

Anceps forma bonum mortalibus,

Exigui donum breue temporis,

Vt uelox celeri pede laberis!

Non sic prata nouo uere decentia

765

Aestatis calidae despoliat uapor

(Saeuit solstitio cum medius dies

Et noctes breuibus praecipitat rotis),

Languescunt folio lilia pallido

Et gratae capiti deficiunt rosae,

770

Vt fulgor teneris qui radiat genis

Momento rapitur nullaque non dies

Formosi spolium corporis abstulit.

Res est forma fugax: quis sapiens bono

Confidat fragili? dum licet, utere.

775

Tempus te tacitum subruit, horaque

Semper praeterita deterior subit.

Quid deserta petis? tutior auiis

Non est forma locis: te nemore abdito,

Cum Titan medium constituit diem,

780

Cingent, turba licens, Naides improbae,

Formosos solitae claudere fontibus,

Et somnis facient insidias tuis

Lasciuae nemorum deae

Montiuagiue Panes.

785

Aut te stellifero despiciens polo

Sidus post ueteres Arcadas editum

Currus non poterit flectere candidos.

En nuper rubuit, nullaque lucidis

Nubes sordidior uultibus obstitit;

790

At nos solliciti numine turbido,

Tractam Thessalicis carminibus rati,

Tinnitus dedimus: tu fueras labor

Et tu causa morae, te dea noctium

Dum spectat celeres sustinuit uias.

795

Vexent hanc faciem frigora parcius,

Haec solem facies rarius appetat:

Lucebit Pario marmore clarius.

Quam grata est facies torua uiriliter

Et pondus ueteris triste supercili!

800

Phoebo colla licet splendida compares:

Illum caesaries nescia colligi

Perfundens umeros ornat et integit;

Te frons hirta decet, te breuior coma

Nulla lege iacens; tu licet asperos

805

Pugnacesque deos uiribus audeas

Et uasti spatio uincere corporis:

Aequas Herculeos nam iuuenis toros,

Martis belligeri pectore latior.

Si dorso libeat cornipedis uehi,

810

Frenis Castorea mobilior manu

Spartanum poteris flectere Cyllaron.

Ammentum digitis tende prioribus

Et totis iaculum derige uiribus:

Tam longe, dociles spicula figere,

815

Non mittent gracilem Cretes harundinem.

Aut si tela modo spargere Parthico

In caelum placeat, nulla sine alite

Descendent, tepido uiscere condita

Praedam de mediis nubibus afferent.

820

Raris forma uiris (saecula perspice)

Impunita fuit. te melior deus

Tutum praetereat formaque nobilis

Deformis senii monstret imaginem.

Quid sinat inausum feminae praeceps furor?

825

Nefanda iuueni crimina insonti apparat.

En scelera! quaerit crine lacerato fidem,

Decus omne turbat capitis, umectat genas:

Instruitur omni fraude feminea dolus.

Sed iste quisnam est regium in uultu decus

830

Gerens et alto uertice attollens caput?

Vt ora iuueni paria Pittheo gerit,

Ni languido pallore canderent genae

Staretque recta squalor incultus coma!

En ipse Theseus redditus terris adest.

835

Tandem profugi noctis aeternae plagam

Vastoque manes carcere umbrantem polum,

Et uix cupitum sufferunt oculi diem.

Iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat

Paremque totiens libra composuit diem,

840

Ambiguus ut me sortis ignotae labor

Detinuit inter mortis et uitae mala.

Pars una uitae mansit extincto mihi,

Sensus malorum; finis Alcides fuit,

Qui cum reuulsum Tartaro abstraheret canem,

845

Me quoque supernas pariter ad sedes tulit.

Sed fessa uirtus robore antiquo caret

Trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit

Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera

Pariterque mortem fugere et Alciden sequi.

850

Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?

Expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,

In limine ipso maesta lamentatio?

Hospitia digna prorsus inferno hospite.

Tenet obstinatum Phaedra consilium necis

855

Fletusque nostros spernit ac morti imminet.

Quae causa leti? reduce cur moritur uiro?

Haec ipsa letum causa maturum attulit.

Perplexa magnum uerba nescio quid tegunt.

Effare aperte, quis grauet mentem dolor.

860

Haut pandit ulli; maesta secretum occulit

Statuitque secum ferre quo moritur malum.

Iam perge, quaeso, perge: properato est opus.

Reserate clausos regii postes laris.

O socia thalami, sicine aduentum uiri

865

Et expetiti coniugis uultum excipis?

Quin ense uiduas dexteram atque animum mihi

Restituis et te quidquid e uita fugat

Expromis?

                       Eheu, per tui sceptrum imperi,

Magnanime Theseu, perque natorum indolem

870

Tuosque reditus perque iam cineres meos,

Permitte mortem.

                                   Causa quae cogit mori?

Si causa leti dicitur, fructus perit.

Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.

Aures pudica coniugis solas timet.

875

Effare: fido pectore arcana occulam.

Alium silere quod uoles, primus sile.

Leti facultas nulla continget tibi.

Mori uolenti desse mors numquam potest.

Quod sit luendum morte delictum indica.

880

Quod uiuo.

                       Lacrimae nonne te nostrae mouent?

Mors optima est perire lacrimandum suis.

Silere pergit. - uerbere ac uinclis anus

Altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.

Vincite ferro. uerberum uis extrahat

885

Secreta mentis.

                               Ipsa iam fabor, mane.

Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis

Subito coortas ueste praetenta optegis?

Te te, creator caelitum, testem inuoco,

Et te, coruscum lucis aetheriae iubar,

890

Ex cuius ortu nostra dependet domus:

Temptata precibus restiti; ferro ac minis

Non cessit animus: uim tamen corpus tulit.

Labem hanc pudoris eluet noster cruor.

Quis, ede, nostri decoris euersor fuit?

895

Quem rere minime.

                                       Quis sit audire expeto.

Hic dicet ensis, quem tumultu territus

Liquit stuprator ciuium accursum timens.

Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?

Regale patriis asperum signis ebur

900

Capulo refulget, gentis Actaeae decus.

Sed ipse quonam euasit?

                                                Hi trepidum fuga

Videre famuli concitum celeri pede.

Pro sancta Pietas, pro gubernator poli

Et qui secundum fluctibus regnum moues,

905

Vnde ista uenit generis infandi lues?

Hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes

Colchusque Phasis? redit ad auctores genus

Stirpemque primam degener sanguis refert.

Est prorsus iste gentis armiferae furor,

910

Odisse Veneris foedera et castum diu

Vulgare populis corpus. o taetrum genus

Nullaque uictum lege melioris soli!

Ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas,

Generisque leges inscius seruat pudor.

915

Vbi uultus ille et ficta maiestas uiri

Atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,

Morumque senium triste et affectus graues?

O uita fallax, abditos sensus geris

Animisque pulcram turpibus faciem induis:

920

Pudor impudentem celat, audacem quies,

Pietas nefandum; uera fallaces probant

Simulantque molles dura. siluarum incola

Ille efferatus castus intactus rudis,

Mihi te reseruas? a meo primum toro

925

Et scelere tanto placuit ordiri uirum?

Iam iam superno numini grates ago,

Quod icta nostra cecidit Antiope manu,

Quod non ad antra Stygia descendens tibi

Matrem reliqui. Profugus ignotas procul

930

Percurre gentes: te licet terra ultimo

Summota mundo dirimat Oceani plagis

Orbemque nostris pedibus obuersum colas,

Licet in recessu penitus extremo abditus

Horrifera celsi regna transieris poli

935

Hiemesque supra positus et canas niues

Gelidi frementes liqueris Boreae minas

Post te furentes, sceleribus poenas dabis.

Profugum per omnis pertinax latebras premam:

Longinqua clausa abstrusa diuersa inuia

940

Emetiemur, nullus obstabit locus:

Scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,

Huc uota mittam: genitor aequoreus dedit

Vt uota prono terna concipiam deo,

Et inuocata munus hoc sanxit Styge.

945

En perage donum triste, regnator freti!

Non cernat ultra lucidum Hippolytus diem

Adeatque manes iuuenis iratos patri.

Fer abominandam nunc opem gnato, parens:

Numquam supremum numinis munus tui

950

Consumeremus, magna ni premerent mala;

Inter profunda Tartara et Ditem horridum

Et imminentes regis inferni minas,

Voto peperci: redde nunc pactam fidem. -

Genitor, moraris? cur adhuc undae silent?

955

Nunc atra uentis nubila impellentibus

Subtexe noctem, sidera et caelum eripe,

Effunde pontum, uulgus aequoreum cie

Fluctusque ab ipso tumidus Oceano uoca.

Chorus O magna parens, Natura, deum

960

Tuque igniferi rector Olympi,

Qui sparsa cito sidera mundo

Cursusque uagos rapis astrorum

Celerique polos cardine uersas,

Cur tanta tibi cura perennes

965

Agitare uices aetheris alti,

Vt nunc canae frigora brumae

Nudent siluas,

Nunc arbustis redeant umbrae,

Nunc aestiui colla leonis

970

Cererem magno feruore coquant

Viresque suas temperet annus?

Sed cur idem qui tanta regis,

Sub quo uasti pondera mundi

Librata suos ducunt orbes,

975

Hominum nimium securus abes,

Non sollicitus prodesse bonis,

Nocuisse malis?

Res humanas ordine nullo

Fortuna regit sparsitque manu

980

Munera caeca peiora fouens:

Vincit sanctos dira libido,

Fraus sublimi regnat in aula;

Tradere turpi fasces populus

Gaudet, eosdem colit atque odit.

985

Tristis uirtus peruersa tulit

985bis

Praemia recti:

Castos sequitur mala paupertas

Vitioque potens regnat adulter -

O uane pudor falsumque decus!

Sed quid citato nuntius portat gradu

990

Rigatque maestis lugubrem uultum genis?

O sors acerba et dura, famulatus grauis,

Cur me ad nefandi nuntium casus uocas?

Ne metue cladis fortiter fari asperas:

Non imparatum pectus aerumnis gero.

995

Vocem dolori lingua luctificam negat.

Proloquere, quae sors aggrauet quassam domum.

Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.

Gnatum parens obisse iam pridem scio:

Nunc raptor obiit. mortis effare ordinem.

1000

Vt profugus urbem liquit infesto gradu

Celerem citatis passibus cursum explicans,

Celso sonipedes ocius subigit iugo

Et ora frenis domita substrictis ligat.

Tum multa secum effatus et patrium solum

1005

Abominatus saepe genitorem ciet

Acerque habenis lora permissis quatit:

Cum subito uastum tonuit ex alto mare

Creuitque in astra. nullus inspirat salo

Ventus, quieti nulla pars caeli strepit

1010

Placidumque pelagus propria tempestas agit.

Non tantus Auster Sicula disturbat freta

Nec tam furens Ionius exsurgit sinus

Regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt

Et cana summum spuma Leucaten ferit.

1015

Consurgit ingens pontus in uastum aggerem,

[Tumidumque monstro pelagus in terras ruit]

Nec ista ratibus tanta construitur lues:

Terris minatur; fluctus haud cursu leui

Prouoluitur; nescio quid onerato sinu

1020

Grauis unda portat. quae nouum tellus caput

Ostendet astris? Cyclas exoritur noua?

Latuere rupes numine Epidauri dei

Et scelere petrae nobiles Scironides

Et quae duobus terra comprimitur fretis.

1025

Haec dum stupentes sequimur, en totum mare

Immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;

Summum cacumen rorat expulso sale,

Spumat uomitque uicibus alternis aquas

Qualis per alta uehitur Oceani freta

1030

Fluctum refundens ore physeter capax.

Inhorruit concussus undarum globus

Soluitque sese et litori inuexit malum

Maius timore, pontus in terras ruit

Suumque monstrum sequitur - os quassat tremor.

1035

Quis habitus ille corporis uasti fuit!

Caerulea taurus colla sublimis gerens

Erexit altam fronte uiridanti iubam;

Stant hispidae aures, orbibus uarius color,

Et quem feri dominator habuisset gregis

1040

Et quem sub undis natus: hinc flammam uomunt

Oculi, hinc relucent caerula insignes nota;

Opima ceruix arduos tollit toros

Naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;

Musco tenaci pectus ac palear uiret,

1045

Longum rubenti spargitur fuco latus;

Tum pone tergus ultima in monstrum coit

Facies et ingens belua immensam trahit

Squamosa partem. talis extremo mari

Pistrix citatas sorbet aut frangit rates.

1050

Tremuere terrae, fugit attonitum pecus

Passim per agros, nec suos pastor sequi

Meminit iuuencos; omnis e saltu fera

Diffugit, omnis frigido exsanguis metu

Venator horret. solus immunis metu

1055

Hippolytus artis continet frenis equos

Pauidosque notae uocis hortatu ciet.

Est alta ad Argos collibus ruptis uia,

Vicina tangens spatia suppositi maris;

Hic se illa moles acuit atque iras parat.

1060

Vt cepit animos seque praetemptans satis

Prolusit irae, praepeti cursu euolat,

Summam citato uix gradu tangens humum,

Et torua currus ante trepidantis stetit.

Contra feroci gnatus insurgens minax

1065

Vultu nec ora mutat et magnum intonat:

'Haud frangit animum uanus hic terror meum:

Nam mihi paternus uincere est tauros labor.

Inobsequentes protinus frenis equi

Rapuere cursum iamque derrantes uia,

1070

Quacumque rabidos pauidus euexit furor,

Hac ire pergunt seque per scopulos agunt.

At ille, qualis turbido rector mari

Ratem retentat, ne det obliquum latus,

Et arte fluctum fallit, haud aliter citos

1075

Currus gubernat: ora nunc pressis trahit

Constricta frenis, terga nunc torto frequens

Verbere coercet. sequitur adsiduus comes,

Nunc aequa carpens spatia, nunc contra obuius

Oberrat, omni parte terrorem mouens.

1080

Non licuit ultra fugere: nam toto obuius

Incurrit ore corniger ponti horridus.

Tum uero pauida sonipedes mente exciti

Imperia soluunt seque luctantur iugo

Eripere rectique in pedes iactant onus.

1085

Praeceps in ora fusus implicuit cadens

Laqueo tenaci corpus et quanto magis

Pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.

Sensere pecudes facinus - et curru leui,

Dominante nullo, qua timor iussit ruunt.

1090

Talis per auras non suum agnoscens onus

Solique falso creditum indignans diem

Phaethonta currus deuium excussit polo.

Late cruentat arua et inlisum caput

Scopulis resultat; auferunt dumi comas,

1095

Et ora durus pulcra populatur lapis

Peritque multo uulnere infelix decor.

Moribunda celeres membra peruoluunt rotae;

Tandemque raptum truncus ambusta sude

Medium per inguen stipite ingesto tenet;

1100

[Paulumque domino currus affixo stetit]

Haesere biiuges uulnere - et pariter moram

Dominumque rumpunt. inde semianimem secant

Virgulta, acutis asperi uepres rubis

Omnisque ruscus corporis partem tulit.

1105

Errant per agros funebris famuli manus,

Per illa qua distractus Hippolytus loca

Longum cruenta tramitem signat nota,

Maestaeque domini membra uestigant canes.

Necdum dolentum sedulus potuit labor

1110

Explere corpus - hocine est formae decus?

Qui modo paterni clarus imperii comes

Et certus heres siderum fulsit modo,

Passim ad supremos ille colligitur rogos

Et funeri confertur.

                                      O nimium potens

1115

Quanto parentes sanguinis uinclo tenes

Natura! quam te colimus inuiti quoque!

Occidere uolui noxium, amissum fleo.

Haud flere honeste quisque quod uoluit potest.

Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,

1120

Si abominanda casus optanda efficit.

Et si odia seruas, cur madent fletu genae?

Quod interemi, non quod amisi, fleo.

Chorus Quanti casus, heu, magna rotant!

Minor in paruis Fortuna furit

1125

Leuiusque ferit leuiora deus;

Seruat placidos obscura quies

Praebetque senes casa securos.

Admota aetheriis culmina sedibus

Euros excipiunt, excipiunt Notos,

1130

Insani Boreae minas

Imbriferumque Corum.

Raros patitur fulminis ictus

Vmida uallis:

Tremuit telo Iouis altisoni

1135

Caucasus ingens Phrygiumque nemus

Matris Cybeles: metuens caelo

Iuppiter alto uicina petit;

Non capit umquam magnos motus

Humilis tecti plebeia domus.

1140

[Circa regna tonat]

Volat ambiguis mobilis alis

Hora, nec ulli praestat uelox

Fortuna fidem:

Hic qui clari sidera mundi

1145

Nitidumque diem * * * Morte relicta

Luget maestos tristis reditus

Ipsoque magis flebile Auerno

Sedis patriae uidet hospitium.

Pallas Actaeae ueneranda genti,

1150

Quod tuus caelum superosque Theseus

Spectat et fugit Stygias paludes,

Casta nil debes patruo rapaci:

Constat inferno numerus tyranno.

Quae uox ab altis flebilis tectis sonat

1155

Strictoque uecors Phaedra quid ferro parat?

Quis te dolore percitam instigat furor?

Quid ensis iste quidue uociferatio

Planctusque supra corpus inuisum uolunt?

Me me, profundi saeue dominator freti,

1160

Inuade et in me monstra caerulei maris

Emitte, quidquid intimo Tethys sinu

Extrema gestat, quidquid Oceanus uagis

Complexus undis ultimo fluctu tegit.

O dure Theseu semper, o numquam tuis

1165

Tuto reuerse: gnatus et genitor nece

Reditus tuos luere; peruertis domum

Amore semper coniugum aut odio nocens.

Hippolyte, tales intuor uultus tuos

Talesque feci? membra quis saeuus Sinis

1170

Aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius,

Daedalea uasto claustra mugitu replens,

Taurus biformis ore cornigero ferox

Diuulsit? heu me, quo tuus fugit decor

Oculique nostrum sidus? exanimis iaces?

1175

Ades parumper uerbaque exaudi mea.

Nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi

Soluam et nefando pectori ferrum inseram,

Animaque Phaedram pariter ac scelere exuam.

[Et te per undas perque Tartareos lacus,

1180

Per Styga, per amnes igneos amens sequar]

Placemus umbras: capitis exuuias cape

Laceraeque frontis accipe abscisam comam.

Non licuit animos iungere, at certe licet

Iunxisse fata. morere, si casta es, uiro;

1185

Si incesta, amori. coniugis thalamos petam

Tanto impiatos facinore? hoc derat nefas,

Vt uindicato sancta fruereris toro.

O mors amoris una sedamen mali,

O mors pudoris maximum laesi decus,

1190

Confugimus ad te: pande placatos sinus.

Audite, Athenae, tuque, funesta pater

Peior nouerca: falsa memoraui et nefas,

Quod ipsa demens pectore insano hauseram,

Mentita finxi. uana punisti pater,

1195

Iuuenisque castus crimine incesto iacet,

Pudicus, insons - recipe iam mores tuos.

Mucrone pectus impium iusto patet

Cruorque sancto soluit inferias uiro.

Quid facere rapto debeas gnato parens,

1200

Disce a nouerca: condere Acherontis plagis.

Pallidi fauces Auerni uosque, Taenarii specus,

Vnda miseris grata Lethes uosque, torpentes lacus,

Impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.

Nunc adeste, saeua ponti monstra, nunc uasti maris,

1205

Vltimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu,

Meque ouantem scelere tanto rapite in altos gurgites.

Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae:

Morte facili dignus haud sum qui noua natum nece

Segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas

1210

Exsequor uindex seuerus, incidi in uerum scelus.

Sidera et manes et undas scelere compleui meo:

Amplius sors nulla restat; regna me norunt tria.

In hoc redimus? patuit ad caelum uia,

Bina ut uiderem funera et geminam necem,

1215

Caelebs et orbus funebres una face

Vt concremarem prolis ac thalami rogos?

Donator atrae lucis, Alcide, tuum

Diti remitte munus; ereptos mihi

Restitue manes. - impius frustra inuoco

1220

Mortem relictam: crudus et leti artifex,

Exitia machinatus insolita effera,

Nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.

Pinus coacto uertice attingens humum

Caelo remissum findat in geminas trabes,

1225

Mittarue praeceps saxa per Scironia?

Grauiora uidi, quae pati clausos iubet

Phlegethon nocentes igneo cingens uado.

Quae poena memet maneat et sedes, scio:

Vmbrae nocentes, cedite et ceruicibus

1230

His, his repositum degrauet fessas manus

Saxum, seni perennis Aeolio labor;

Me ludat amnis ora uicina alluens;

Vultur relicto transuolet Tityo ferus

Meumque poenae semper accrescat iecur;

1235

Et tu mei requiesce Pirithoi pater:

Haec incitatis membra turbinibus ferat

Nusquam resistens orbe reuoluto rota.

Dehisce tellus, recipe me dirum chaos,

Recipe, haec ad umbras iustior nobis uia est:

1240

Gnatum sequor - ne metue qui manes regis:

Casti uenimus; recipe me aeterna domo

Non exiturum. - non mouent diuos preces;

At, si rogarem scelera, quam proni forent!

Theseu, querelis tempus aeternum manet:

1245

Nunc iusta nato solue et absconde ocius

Dispersa foede membra laniatu effero.

Huc, huc, reliquias uehite cari corporis

Pondusque et artus temere congestos date.

Hippolytus hic est? crimen agnosco meum:

1250

Ego te peremi; neu nocens tantum semel

Solusue fierem, facinus ausurus parens

Patrem aduocaui. munere en patrio fruor.

O triste fractis orbitas annis malum!

Complectere artus, quodque de nato est super,

1255

Miserande, maesto pectore incumbens, foue.

Disiecta, genitor, membra laceri corporis

In ordinem dispone et errantes loco

Restitue partes: fortis hic dextrae locus,

Hic laeua frenis docta moderandis manus

1260

Ponenda: laeui lateris agnosco notas.

Quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest!

Durate trepidae lugubri officio manus,

Fletusque largos sistite, arentes genae,

Dum membra nato genitor adnumerat suo

1265

Corpusque fingit. hoc quid est forma carens

Et turpe, multo uulnere abruptum undique?

Quae pars tui sit dubito; sed pars est tui:

Hic, hic repone, non suo, at uacuo loco.

Haecne illa facies igne sidereo nitens,

1270

Inimica flectens lumina? huc cecidit decor?

O dira fata, numinum o saeuus fauor!

Sic ad parentem natus ex uoto redit?

En haec suprema dona genitoris cape,

Saepe efferendus; interim haec ignes ferant.

1275

Patefacite acerbam caede funesta domum;

Mopsopia claris tota lamentis sonet.

Vos apparate regii flammam rogi;

At uos per agros corporis partes uagas

Inquirite. - istam terra defossam premat,

1280

Grauisque tellus impio capiti incubet.


4

saxoso recc.


saxoso loca Parnetho Edd.

saxosa loca parnetho E

saxa solo caparnetho Ω

saxoso loca Parnethi Scaliger