Seneca Medea

Reference basis text: O. Zwierlein (1986)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2007)


Di coniugales tuque genialis tori,

Lucina, custos quaeque domituram freta

Tiphyn nouam frenare docuisti ratem,

Et tu, profundi saeue dominator maris,

5

Clarumque Titan diuidens orbi diem,

Tacitisque praebens conscium sacris iubar

Hecate triformis, quosque iurauit mihi

Deos Iason, quosque Medeae magis

Fas est precari: noctis aeternae chaos,

10

Auersa superis regna manesque impios

Dominumque regni tristis et dominam fide

Meliore raptam, uoce non fausta precor.

Nunc, nunc adeste sceleris ultrices deae,

Crinem solutis squalidae serpentibus,

15

Atram cruentis manibus amplexae facem,

Adeste, thalamis horridae quondam meis

Quales stetistis: coniugi letum nouae

Letumque socero et regiae stirpi date.

Num peius aliquid? quod precer sponso malum?

20

Viuat; per urbes erret ignotas egens

Exul pauens inuisus incerti laris,

23a, 22b

Iam notus hospes limen alienum expetat;

22a, 23b

Me coniugem opto, quoque non aliud queam

24

Peius precari, liberos similes patri

25

Similesque matri - parta iam, parta ultio est:

Peperi. Querelas uerbaque in cassum sero?

Non ibo in hostes? manibus excutiam faces

Caeloque lucem - spectat hoc nostri sator

Sol generis, et spectatur, et curru insidens

30

Per solita puri spatia decurrit poli?

Non redit in ortus et remetitur diem?

Da, da per auras curribus patriis uehi,

Committe habenas, genitor, et flagrantibus

Ignifera loris tribue moderari iuga:

35

Gemino Corinthos litori opponens moras

Cremata flammis maria committat duo.

Hoc restat unum, pronubam thalamo feram

Vt ipsa pinum postque sacrificas preces

Caedam dicatis uictimas altaribus.

40

Per uiscera ipsa quaere supplicio uiam,

Si uiuis, anime, si quid antiqui tibi

Remanet uigoris; pelle femineos metus

Et inhospitalem Caucasum mente indue.

Quodcumque uidit Phasis aut Pontus nefas,

45

Videbit Isthmos. effera ignota horrida,

Tremenda caelo pariter ac terris mala

Mens intus agitat: uulnera et caedem et uagum

Funus per artus - leuia memoraui nimis:

Haec uirgo feci; grauior exurgat dolor:

50

Maiora iam me scelera post partus decent.

Accingere ira teque in exitium para

Furore toto. paria narrentur tua

Repudia thalamis: quo uirum linques modo?

Hoc quo secuta es. rumpe iam segnes moras:

55

Quae scelere parta est, scelere linquenda est domus.

Ad regum thalamos numine prospero

Qui caelum superi quique regunt fretum

Adsint cum populis rite fauentibus.

Primum sceptriferis colla Tonantibus

60

Taurus celsa ferat tergore candido;

Lucinam niuei femina corporis

Intemptata iugo placet, et asperi

Martis sanguineas quae cohibet manus,

Quae dat belligeris foedera gentibus

65

Et cornu retinet diuite copiam,

Donetur tenera mitior hostia.

Et tu, qui facibus legitimis ades,

Noctem discutiens auspice dextera

Huc incede gradu marcidus ebrio,

70

Praecingens roseo tempora uinculo.

Et tu, quae, gemini praeuia temporis,

Tarde, stella, redis semper amantibus:

Te matres, auide te cupiunt nurus

Quamprimum radios spargere lucidos.

75

Vincit uirgineus decor

Longe Cecropias nurus,

Et quas Taygeti iugis

Exercet iuuenum modo

Muris quod caret oppidum,

80

Et quas Aonius latex

Alpheosque sacer lauat.

Si forma uelit aspici,

Cedent Aesonio duci

Proles fulminis improbi

85

Aptat qui iuga tigribus,

Nec non, qui tripodas mouet,

Frater uirginis asperae,

Cedet Castore cum suo

Pollux caestibus aptior.

90

Sic, sic, caelicolae, precor,

Vincat femina coniuges,

Vir longe superet uiros.

Haec cum femineo constitit in choro,

Vnius facies praenitet omnibus.

95

Sic cum sole perit sidereus decor,

Et densi latitant Pleiadum greges,

Cum Phoebe solidum lumine non suo

Orbem circuitis cornibus alligat.

Ostro sic niueus puniceo color

100

Perfusus rubuit, sic nitidum iubar

Pastor luce noua roscidus aspicit.

Ereptus thalamis Phasidis horridi,

Effrenae solitus pectora coniugis

Inuita trepidus prendere dextera,

105

Felix Aeoliam corripe uirginem

Nunc primum soceris sponse uolentibus.

Concesso, iuuenes, ludite iurgio,

Hinc illinc, iuuenes, mittite carmina:

Rara est in dominos iusta licentia.

110

Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei,

Multifidam iam tempus erat succendere pinum:

Excute sollemnem digitis marcentibus ignem.

Festa dicax fundat conuicia fescenninus,

Soluat turba iocos - tacitis eat illa tenebris,

115

Si qua peregrino nubit furtiua marito.

Occidimus: aures pepulit hymenaeus meas.

Vix ipsa tantum, uix adhuc credo malum.

Hoc facere Iason potuit, erepto patre

Patria atque regno sedibus solam exteris

120

Deserere durus? merita contempsit mea

Qui scelere flammas uiderat uinci et mare?

Adeone credit omne consumptum nefas?

Incerta uecors mente non sana feror

Partes in omnes; unde me ulcisci queam?

125

Vtinam esset illi frater! est coniunx: in hanc

Ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?

Si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae

Nouere facinus quod tuae ignorent manus,

Nunc est parandum. scelera te hortentur tua

130

Et cuncta redeant: inclitum regni decus

Raptum et nefandae uirginis paruus comes

Diuisus ense, funus ingestum patri

Sparsumque ponto corpus et Peliae senis

Decocta aeno membra: funestum impie

135

Quam saepe fudi sanguinem - et nullum scelus

Irata feci: saeuit infelix amor.

Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri

Iurisque factus? debuit ferro obuium

Offerre pectus - melius, a melius, dolor

140

Furiose, loquere. si potest, uiuat meus,

Vt fuit, Iason; si minus, uiuat tamen

Memorque nostri muneri parcat meo.

Culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens

Coniugia soluit quique genetricem abstrahit

145

Gnatis et arto pignore astrictam fidem

Dirimit: petatur, solus hic poenas luat,

Quas debet. alto cinere cumulabo domum;

Videbit atrum uerticem flammis agi

Malea longas nauibus flectens moras.

150

Sile, obsecro, questusque secreto abditos

Manda dolori. grauia quisquis uulnera

Patiente et aequo mutus animo pertulit,

Referre potuit: ira quae tegitur nocet;

Professa perdunt odia uindictae locum.

155

Leuis est dolor, qui capere consilium potest

Et clepere sese: magna non latitant mala.

Libet ire contra.

                                Siste furialem impetum,

Alumna: uix te tacita defendit quies.

Fortuna fortes metuit, ignauos premit.

160

Tunc est probanda, si locum uirtus habet.

Numquam potest non esse uirtuti locus.

Spes nulla rebus monstrat adflictis uiam.

Qui nil potest sperare, desperet nihil.

Abiere Colchi, coniugis nulla est fides

165

Nihilque superest opibus e tantis tibi.

Medea superest: hic mare et terras uides

Ferrumque et ignes et deos et fulmina.

Rex est timendus.

                                   Rex meus fuerat pater.

Non metuis arma?

                                    Sint licet terra edita.

170

Moriere.

                   Cupio.

                                  Profuge.

                                                    Paenituit fugae.

Medea

               Fiam.

                             Mater es.

                                                 Cui sim uide.

Profugere dubitas?

                                     Fugiam, at ulciscar prius.

Vindex sequetur.

                                  Forsan inueniam moras.

Compesce uerba, parce iam, demens, minis

175

Animosque minue: tempori aptari decet.

Fortuna opes auferre, non animum potest.

Sed cuius ictu regius cardo strepit?

Ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.

Medea, Colchi noxium Aeetae genus,

180

Nondum meis exportat e regnis pedem?

Molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.

Cui parcet illa quemue securum sinet?

Abolere propere pessimam ferro luem

Equidem parabam: precibus euicit gener.

185

Concessa uita est, liberet fines metu

Abeatque tuta. - fert gradum contra ferox

Minaxque nostros propius affatus petit. -

Arcete, famuli, tactu et accessu procul,

Iubete sileat. regium imperium pati

190

Aliquando discat. Vade ueloci uia

Monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe.

Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?

Quae causa pellat, innocens mulier rogat.

Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.

195

Aequum atque iniquum regis imperium feras.

Iniqua numquam regna perpetuo manent.

I, querere Colchis.

                                    Redeo: qui auexit, ferat.

Vox constituto sera decreto uenit.

Qui statuit aliquid parte inaudita altera,

200

Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

Auditus a te Pelia supplicium tulit?

Sed fare, causae detur egregiae locus.

Difficile quam sit animum ab ira flectere

Iam concitatum quamque regale hoc putet

205

Sceptris superbas quisquis admouit manus,

Qua coepit ire, regia didici mea.

Quamuis enim sim clade miseranda obruta,

Expulsa supplex sola deserta, undique

Afflicta, quondam nobili fulsi patre

210

Auoque clarum Sole deduxi genus.

Quodcumque placidis flexibus Phasis rigat

Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet,

Palustribus qua maria dulcescunt aquis,

Armata peltis quidquid exterret cohors

215

Inclusa ripis uidua Thermodontiis,

Hoc omne noster genitor imperio regit.

Generosa, felix, decore regali potens

Fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,

Qui nunc petuntur. rapida fortuna ac leuis

220

Praecepsque regno eripuit, exilio dedit.

Confide regnis, cum leuis magnas opes

Huc ferat et illuc casus - hoc reges habent

Magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:

Prodesse miseris, supplices fido lare

225

Protegere. Solum hoc Colchico regno extuli,

Decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,

Praesidia Achiuae gentis et prolem deum

Seruasse memet. munus est Orpheus meum,

Qui saxa cantu mulcet et siluas trahit,

230

Geminumque munus Castor et Pollux meum est

Satique Borea quique trans Pontum quoque

Summota Lynceus lumine immisso uidet,

Omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,

Pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;

235

Vobis reuexi ceteros, unum mihi.

Incesse nunc et cuncta flagitia ingere:

Fatebor; obici crimen hoc solum potest,

Argo reuersa. uirgini placeat pudor

Paterque placeat: tota cum ducibus ruet

240

Pelasga tellus, hic tuus primum gener

Tauri ferocis ore flagranti occidet.

[Fortuna causam quae uolet nostram premat,

Non paenitet seruasse tot regum decus]

Quodcumque culpa praemium ex omni tuli,

245

Hoc est penes te. si placet, damna ream;

Sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo:

Talem sciebas esse, cum genua attigi

Fidemque supplex praesidis dextra peti;

Terra hac miseriis angulum et sedem rogo

250

Latebrasque uiles: urbe si pelli placet,

Detur remotus aliquis in regnis locus.

Non esse me qui sceptra uiolentus geram

Nec qui superbo miserias calcem pede,

Testatus equidem uideor haud clare parum

255

Generum exulem legendo et adflictum et graui

Terrore pauidum, quippe quem poenae expetit

Letoque Acastus regna Thessalica optinens.

Senio trementem debili atque aeuo grauem

Patrem peremptum queritur et caesi senis

260

Discissa membra, cum dolo captae tuo

Piae sorores impium auderent nefas.

Potest Iason, si tuam causam amoues,

Suam tueri: nullus innocuum cruor

Contaminauit, afuit ferro manus

265

Proculque uestro purus a coetu stetit.

Tu, tu malorum machinatrix facinorum,

Cui feminae nequitia, ad audendum omnia

Robur uirile est, nulla famae memoria,

Egredere, purga regna, letales simul

270

Tecum aufer herbas, libera ciues metu,

Alia sedens tellure sollicita deos.

Profugere cogis? redde fugienti ratem

Vel redde comitem - fugere cur solam iubes?

Non sola ueni. bella si metuis pati,

275

Vtrumque regno pelle. cur sontes duos

Distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;

Fugam, rapinas adice, desertum patrem

Lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas

Docet maritus coniuges, non est meum:

280

Totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.

Iam exisse decuit. quid seris fando moras?

Supplex recedens illud extremum precor,

Ne culpa natos matris insontes trahat.

Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.

285

Per ego auspicatos regii thalami toros,

Per spes futuras perque regnorum status,

Fortuna uaria dubia quos agitat uice,

Precor, breuem largire fugienti moram,

Dum extrema natis mater infigo oscula,

290

Fortasse moriens.

                                   Fraudibus tempus petis.

Quae fraus timeri tempore exiguo potest?

Nullum ad nocendum tempus angustum est malis.

Parumne miserae temporis lacrimis negas?

Etsi repugnat precibus infixus timor,

295

Vnus parando dabitur exilio dies.

Nimis est, recidas aliquid ex isto licet;

Et ipsa propero. Capite supplicium lues,

Clarum priusquam Phoebus attollat diem

Nisi cedis Isthmo. - Sacra me thalami uocant,

300

Vocat precari festus Hymenaeo dies.

Audax nimium qui freta primus

Rate tam fragili perfida rupit

Terrasque suas posterga uidens

Animam leuibus credidit auris,

305

Dubioque secans aequora cursu

Potuit tenui fidere ligno

Inter uitae mortisque uices

Nimium gracili limite ducto.

Nondum quisquam sidera norat,

310

Stellisque, quibus pingitur aether,

Non erat usus, nondum pluuias

Hyadas poterat uitare ratis,

Non Oleniae lumina caprae,

Nec quae sequitur flectitque senex

315

Attica tardus plaustra Bootes,

Nondum Boreas, nondum Zephyrus

Nomen habebant.

Ausus Tiphys pandere uasto

Carbasa ponto

320

Legesque nouas scribere uentis:

Nunc lina sinu tendere toto,

Nunc prolato pede transuersos

Captare notos, nunc antemnas

Medio tutas ponere malo,

325

Nunc in summo religare loco,

Cum iam totos auidus nimium

Nauita flatus optat et alto

Rubicunda tremunt sipara uelo.

Candida nostri saecula patres

330

Videre procul fraude remota.

Sua quisque piger litora tangens

Patrioque senex factus in aruo,

Paruo diues nisi quas tulerat

Natale solum non norat opes.

335

Bene dissaepti foedera mundi

Traxit in unum Thessala pinus

Iussitque pati uerbera pontum

Partemque metus fieri nostri

Mare sepositum.

340

Dedit illa graues improba poenas

Per tam longos ducta timores,

Cum duo montes, claustra profundi,

Hinc atque illinc subito impulsu

Velut aetherio gemerent sonitu,

345

Spargeret arces nubesque ipsas

345bis

Mare deprensum.

Palluit audax Tiphys et omnes

Labente manu misit habenas,

Orpheus tacuit torpente lyra

Ipsaque uocem perdidit Argo.

350

Quid cum Siculi uirgo Pelori,

Rabidos utero succincta canes,

Omnis pariter soluit hiatus?

Quis non totos horruit artus

Totiens uno latrante malo?

355

Quid cum Ausonium dirae pestes

Voce canora mare mulcerent,

Cum Pieria resonans cithara

Thracius Orpheus

Solitam cantu retinere rates

360

Paene coegit Sirena sequi?

Quod fuit huius pretium cursus?

361bis

Aurea pellis

Maiusque mari Medea malum,

Merces prima digna carina.

Nunc iam cessit pontus et omnes

365

Patitur leges:

Non Palladia compacta manu

Regum referens inclita remos

367bis

Quaeritur Argo -

Quaelibet altum cumba pererrat.

Terminus omnis motus et urbes

370

Muros terra posuere noua,

Nil qua fuerat sede reliquit

Peruius orbis:

Indus gelidum potat Araxen,

Albin Persae Rhenumque bibunt -

375

Venient annis saecula seris,

Quibus Oceanus uincula rerum

Laxet et ingens pateat tellus

Tethysque nouos detegat orbes

Nec sit terris ultima Thule.

380

Alumna, celerem quo rapis tectis pedem?

Resiste et iras comprime ac retine impetum.

Incerta qualis entheos gressus tulit

Cum iam recepto maenas insanit deo

Pindi niualis uertice aut Nysae iugis,

385

Talis recursat huc et huc motu effero,

Furoris ore signa lymphati gerens.

Flammata facies, spiritum ex alto citat,

Proclamat, oculos uberi fletu rigat,

Renidet: omnis specimen affectus capit.

390

Haeret: minatur aestuat queritur gemit.

Quo pondus animi uerget? ubi ponet minas?

Vbi se iste fluctus franget? exundat furor.

Non facile secum uersat aut medium scelus;

Se uincet: irae nouimus ueteris notas.

395

Magnum aliquid instat, efferum immane impium:

Vultum Furoris cerno. di fallant metum!

Si quaeris odio, misera, quem statuas modum,

Imitare amorem. regias egone ut faces

Inulta patiar? segnis hic ibit dies,

400

Tanto petitus ambitu, tanto datus?

Dum terra caelum media libratum feret

Nitidusque certas mundus euoluet uices

Numerusque harenis derit et solem dies,

Noctem sequentur astra, dum siccas polus

405

Versabit Arctos, flumina in pontum cadent,

Numquam meus cessabit in poenas furor

Crescetque semper - quae ferarum immanitas,

Quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare

Siculumque sorbens quaeue anhelantem premens

410

Titana tantis Aetna feruebit minis?

Non rapidus amnis, non procellosum mare

Pontusue coro saeuus aut uis ignium

Adiuta flatu possit inhibere impetum

Irasque nostras: sternam et euertam omnia.

415

Timuit Creontem ac bella Thessalici ducis?

Amor timere neminem uerus potest.

Sed cesserit coactus et dederit manus:

Adire certe et coniugem extremo alloqui

Sermone potuit - hoc quoque extimuit ferox;

420

Laxare certe tempus immitis fugae

Genero licebat - liberis unus dies

Datus est duobus. non queror tempus breue:

Multum patebit. faciet hic faciet dies

Quod nullus umquam taceat - inuadam deos

425

Et cuncta quatiam.

                                     Recipe turbatum malis,

Era, pectus, animum mitiga.

                                                      Sola est quies,

Mecum ruina cuncta si uideo obruta:

Mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet.

Quam multa sint timenda, si perstas, uide:

430

Nemo potentes aggredi tutus potest.

O dura fata semper et sortem asperam,

Cum saeuit et cum parcit ex aequo malam!

Remedia quotiens inuenit nobis deus

Periculis peiora: si uellem fidem

435

Praestare meritis coniugis, leto fuit

Caput offerendum; si mori nollem, fide

Misero carendum. non timor uicit fidem,

Sed trepida pietas: quippe sequeretur necem

Proles parentum. sancta si caelum incolis

440

Iustitia, numen inuoco ac testor tuum:

Nati patrem uicere. quin ipsam quoque,

Etsi ferox est corde nec patiens iugi,

Consulere natis malle quam thalamis reor.

Constituit animus precibus iratam aggredi -

445

Atque ecce, uiso memet exiluit, furit,

Fert odia prae se: totus in uultu est dolor.

Fugimus, Iason, fugimus - hoc non est nouum,

Mutare sedes; causa fugiendi noua est:

Pro te solebam fugere - discedo, exeo,

450

Penatibus profugere quam cogis tuis.

Ad quos remittis? Phasin et Colchos petam

Patriumque regnum quaeque fraternus cruor

Perfudit arua? quas peti terras iubes?

Quae maria monstras? Pontici fauces freti

455

Per quas reuexi nobilem regum manum

Adulterum secuta per Symplegadas?

Patruamne Iolcon, Thessala an Tempe petam?

Quascumque aperui tibi uias, clausi mihi -

Quo me remittis? exuli exilium imperas

460

Nec das. eatur. regius iussit gener:

Nihil recuso. dira supplicia ingere:

Merui. cruentis paelicem poenis premat

Regalis ira, uinculis oneret manus

Clausamque saxo noctis aeternae obruat:

465

Minora meritis patiar - ingratum caput,

Reuoluat animus igneos tauri halitus

Interque saeuos gentis indomitae metus

Armifero in aruo flammeum Aeetae pecus,

Hostisque subiti tela, cum iussu meo

470

Terrigena miles mutua caede occidit;

Adice expetita spolia Phrixei arietis

Somnoque iussum lumina ignoto dare

Insomne monstrum, traditum fratrem neci

Et scelere in uno non semel factum scelus,

475

Ausasque natas fraude deceptas mea

Secare membra non reuicturi senis:

[Aliena quaerens regna, deserui mea]

Per spes tuorum liberum et certum larem,

Per uicta monstra, per manus, pro te quibus

480

Numquam peperci, perque praeteritos metus,

Per caelum et undas, coniugi testes mei,

Miserere, redde supplici felix uicem.

Ex opibus illis, quas procul raptas Scythae

Vsque a perustis Indiae populis agunt,

485

Quas quia referta uix domus gazas capit,

Ornamus auro nemora, nil exul tuli

Nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;

Tibi patria cessit, tibi pater frater pudor -

Hac dote nupsi. redde fugienti sua.

490

Perimere cum te uellet infestus Creo,

Lacrimis meis euictus exilium dedit.

Poenam putabam: munus, ut uideo, est fuga.

Dum licet abire, profuge teque hinc eripe:

Grauis ira regum est semper.

                                                       Hoc suades mihi,

495

Praestas Creusae: paelicem inuisam amoues.

Medea amores obicit?

                                          Et caedem et dolos.

Obicere crimen quod potes tandem mihi?

Quodcumque feci.

                                    Restat hoc unum insuper,

Tuis ut etiam sceleribus fiam nocens.

500

Tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus,

Is fecit - omnes coniugem infamem arguant,

Solus tuere, solus insontem uoca:

Tibi innocens sit quisquis est pro te nocens.

Ingrata uita est cuius acceptae pudet.

505

Retinenda non est cuius acceptae pudet.

Quin potius ira concitum pectus doma,

Placare natis.

                           Abdico eiuro abnuo -

Meis Creusa liberis fratres dabit?

Regina natis exulum, afflictis potens.

510

Ne ueniat umquam tam malus miseris dies,

Qui prole foeda misceat prolem inclitam,

Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus.

Quid, misera, meque teque in exitium trahis?

Abscede, quaeso.

                                 Supplicem audiuit Creo.

515

Quid facere possim, loquere.

                                                      Pro me uel scelus.

Hinc rex et illinc -

                                   Est et his maior metus

Medea. nosconfligere. certemus sine,

Sit pretium Iason.

                                    Cedo defessus malis.

Et ipsa casus saepe iam expertos time.

520

Fortuna semper omnis infra me stetit.

Acastus instat.

                             Propior est hostis Creo:

Vtrumque profuge. non ut in socerum manus

Armes nec ut te caede cognata inquines

Medea cogit: innocens mecum fuge.

525

Et quis resistet, gemina si bella ingruant,

Creo atque Acastus arma si iungant sua?

His adice Colchos, adice et Aeeten ducem,

Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo.

Alta extimesco sceptra.

                                            Ne cupias uide.

530

Suspecta ne sint, longa colloquia amputa.

Nunc summe toto Iuppiter caelo tona,

Intende dextram, uindices flammas para

Omnemque ruptis nubibus mundum quate.

Nec deligenti tela librentur manu

535

Vel me uel istum: quisquis e nobis cadet

Nocens peribit, non potest in nos tuum

Errare fulmen.

                              Sana meditari incipe

Et placida fare. si quod ex soceri domo

Potest fugam leuare solamen, pete.

540

Contemnere animus regias, ut scis, opes

Potest soletque; liberos tantum fugae

Habere comites liceat, in quorum sinu

Lacrimas profundam. te noui gnati manent.

Parere precibus cupere me fateor tuis;

545

Pietas uetat: namque istud ut possim pati,

Non ipse memet cogat et rex et socer.

Haec causa uitae est, hoc perusti pectoris

Curis leuamen. spiritu citius queam

Carere, membris, luce.

                                            Sic natos amat?

550

Bene est, tenetur, uulneri patuit locus. -

Suprema certe liceat abeuntem loqui

Mandata, liceat ultimum amplexum dare:

Gratum est. et illud uoce iam extrema peto,

Ne, si qua noster dubius effudit dolor,

555

Maneant in animo uerba: melioris tibi

Memoria nostri sedeat; haec irae data

Oblitterentur.

                            Omnia ex animo expuli

Precorque et ipse, feruidam ut mentem regas

Placideque tractes: miserias lenit quies.

560

Discessit. itane est? uadis oblitus mei

Et tot meorum facinorum? excidimus tibi?

Numquam excidemus. hoc age, omnis aduoca

Vires et artes. fructus est scelerum tibi

Nullum scelus putare. uix fraudi est locus:

565

Timemur. hac aggredere, qua nemo potest

Quicquam timere. perge, nunc aude, incipe

Quidquid potest Medea, quidquid non potest.

Tu, fida nutrix, socia maeroris mei

Variique casus, misera consilia adiuua.

570

Est palla nobis, munus aetheriae domus

Decusque regni, pignus Aeetae datum

A Sole generis, est et auro textili

Monile fulgens quodque gemmarum nitor

Distinguit aurum, quo solent cingi comae.

575

Haec nostra nati dona nubenti ferant,

Sed ante diris inlita ac tincta artibus.

Vocetur Hecate. sacra letifica appara:

Statuantur arae, flamma iam tectis sonet.

Nulla uis flammae tumidiue uenti

580

Tanta, nec teli metuenda torti,

Quanta cum coniunx uiduata taedis

Ardet et odit;

Non ubi hibernos nebulosus imbres

Auster aduexit properatque torrens

585

Hister et iunctos uetat esse pontes

Ac uagus errat;

Non ubi impellit Rhodanus profundum,

Aut ubi in riuos niuibus solutis

Sole iam forti medioque uere

590

Tabuit Haemus.

Caecus est ignis stimulatus ira

Nec regi curat patiturue frenos

Aut timet mortem: cupit ire in ipsos

Obuius enses.

595

Parcite, o diui, ueniam precamur,

Viuat ut tutus mare qui subegit.

Sed furit uinci dominus profundi

Regna secunda.

Ausus aeternos agitare currus

600

Immemor metae iuuenis paternae

Quos polo sparsit furiosus ignes

Ipse recepit.

Constitit nulli uia nota magno:

Vade qua tutum populo priori,

605

Rumpe nec sacro uiolente sancta

Foedera mundi.

Quisquis audacis tetigit carinae

Nobiles remos nemorisque sacri

Pelion densa spoliauit umbra,

610

Quisquis intrauit scopulos uagantes

Et tot emensus pelagi labores

Barbara funem religauit ora

Raptor externi rediturus auri,

Exitu diro temerata ponti

615

Iura piauit.

Exigit poenas mare prouocatum:

Tiphys, in primis domitor profundi,

Liquit indocto regimen magistro;

Litore externo, procul a paternis

620

Occidens regnis tumuloque uili

Tectus ignotas iacet inter umbras.

Aulis amissi memor inde regis

Portibus lentis retinet carinas

Stare querentes.

625

Ille uocali genitus Camena,

Cuius ad chordas modulante plectro

Restitit torrens, siluere uenti,

Cui suo cantu uolucris relicto

Adfuit tota comitante silua,

630

Thracios sparsus iacuit per agros,

At caput tristi fluitauit Hebro:

Contigit notam Styga Tartarumque,

Non rediturus.

Strauit Alcides Aquilone natos,

635

Patre Neptuno genitum necauit

Sumere innumeras solitum figuras:

Ipse post terrae pelagique pacem,

Post feri Ditis patefacta regna

Viuus ardenti recubans in Oeta

640

Praebuit saeuis sua membra flammis

Tabe consumptus gemini cruoris,

Munere nuptae.

Strauit Ancaeum uiolentus ictu

Saetiger; fratrem, Meleagre, matris

645

Impius mactas morerisque dextra

Matris iratae: meruere cuncti -

Morte quod crimen tener expiauit

Herculi magno puer inrepertus,

Raptus, heu, tutas puer inter undas?

650

Ite nunc, fortes, perarate pontum

Fonte timendo.

Idmonem, quamuis bene fata nosset,

Condidit serpens Libycis harenis;

Omnibus uerax, sibi falsus uni

655

Concidit Mopsus caruitque Thebis.

Ille si uere cecinit futura,

Exul errabit Thetidis maritus;

661

Fulmine et ponto moriens Oilei

660a

* * * patrioque pendet

660b

Crimine poenas.

658

Igne fallaci nociturus Argis

Nauplius praeceps cadet in profundum;

662

Coniugis fatum redimens Pheraei

Vxor impendes animam marito.

Ipse qui praedam spoliumque iussit

665

Aureum prima reuehi carina

[Vstus accenso Pelias aeno]

Arsit angustas uagus inter undas.

Iam satis, diui, mare uindicastis:

Parcite iusso.

670

Pauet animus, horret: magna pernicies adest.

Immane quantum augescit et semet dolor

Accendit ipse uimque praeteritam integrat.

Vidi furentem saepe et aggressam deos,

Caelum trahentem: maius his, maius parat

675

Medea monstrum. namque ut attonito gradu

Euasit et penetrale funestum attigit,

Totas opes effundit et quidquid diu

Etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat

Turbam malorum, arcana secreta abdita,

680

Et triste laeua comparans sacrum manu

Pestes uocat quascumque feruentis creat

Harena Libyae quasque perpetua niue

Taurus coercet frigore Arctoo rigens,

Et omne monstrum. tracta magicis cantibus

685

Squamifera latebris turba desertis adest.

Hic saeua serpens corpus immensum trahit

Trifidamque linguam exertat et quaerit quibus

Mortifera ueniat: carmine audito stupet

Tumidumque nodis corpus aggestis plicat

690

Cogitque in orbes. 'Parua sunt 'inquit 'mala

Et uile telum est, ima quod tellus creat:

Caelo petam uenena. iam iam tempus est

Aliquid mouere fraude uulgari altius.

Huc ille uasti more torrentis patens

695

Descendat anguis, cuius immensos duae,

Maior minorque, sentiunt nodos ferae

( maior Pelasgis apta, Sidoniis minor ),

Pressasque tandem soluat Ophiuchus manus

Virusque fundat; adsit ad cantus meos

700

Lacessere ausus gemina Python numina,

Et Hydra et omnis redeat Herculea manu

Succisa serpens caede se reparans sua.

Tu quoque relictis peruigil Colchis ades,

Sopite primum cantibus, serpens, meis.

705

Postquam euocauit omne serpentum genus,

Congerit in unum frugis infaustae mala:

Quaecumque generat inuius saxis Eryx,

Quae fert opertis hieme perpetua iugis

Sparsus cruore Caucasus Promethei,

710

Et quis sagittas diuites Arabes linunt

Pharetraque pugnax Medus aut Parthi leues,

Aut quos sub axe frigido sucos legunt

Lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;

Quodcumque tellus uere nidifico creat

715

Aut rigida cum iam bruma decussit decus

Nemorum et niuali cuncta constrinxit gelu,

Quodcumque gramen flore mortifero uiret,

Dirusue tortis sucus in radicibus

Causas nocendi gignit, attrectat manu.

720

Haemonius illas contulit pestes Athos,

Has Pindus ingens, illa Pangaei iugis

Teneram cruenta falce deposuit comam;

Has aluit altum gurgitem Tigris premens,

Danuuius illas, has per arentis plagas

725

Tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,

Nomenque terris qui dedit Baetis suis

Hesperia pulsans maria languenti uado.

Haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,

Illius alta nocte succisus frutex;

730

At huius ungue secta cantato seges.

Mortifera carpit gramina ac serpentium

Saniem exprimit miscetque et obscenas aues

Maestique cor bubonis et raucae strigis

Exsecta uiuae uiscera. haec scelerum artifex

735

Discreta ponit: his rapax uis ignium,

His gelida pigri frigoris glacies inest.

Addit uenenis uerba non illis minus

Metuenda. - Sonuit ecce uesano gradu

Canitque. mundus uocibus primis tremit.

740

Comprecor uulgus silentum uosque ferales deos

Et Chaos caecum atque opacam Ditis umbrosi domum,

Tartari ripis ligatos squalidae Mortis specus.

Supplicis, animae, remissis currite ad thalamos nouos:

Rota resistat membra torquens, tangat Ixion humum,

745

Tantalus securus undas hauriat Pirenidas,

[Grauior uni poena sedeat coniugis socero mei]

Lubricus per saxa retro Sisyphum soluat lapis.

Vos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor,

Danaides, coite: uestras hic dies quaerit manus. -

750

Nunc meis uocata sacris, noctium sidus, ueni

Pessimos induta uultus, fronte non una minax.

Tibi more gentis uinculo soluens comam

Secreta nudo nemora lustraui pede

Et euocaui nubibus siccis aquas

755

Egique ad imum maria, et Oceanus graues

Interius undas aestibus uictis dedit,

Pariterque mundus lege confusa aetheris

Et solem et astra uidit et uetitum mare

Tetigistis, ursae. temporum flexi uices:

760

Aestiua tellus horruit cantu meo,

Coacta messem uidit hibernam Ceres;

Violenta Phasis uertit in fontem uada

Et Hister, in tot ora diuisus, truces

Compressit undas omnibus ripis piger;

765

Sonuere fluctus, tumuit insanum mare

Tacente uento; nemoris antiqui domus

Amisit umbras uocis imperio meae. -

Die relicto Phoebus in medio stetit,

Hyadesque nostris cantibus motae labant:

770

Adesse sacris tempus est, Phoebe, tuis.

Tibi haec cruenta serta texuntur manu,

Nouena quae serpens ligat,

Tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit,

Qui regna concussit Iouis.

775

Vectoris istic perfidi sanguis inest,

Quem Nessus expirans dedit.

Oetaeus isto cinere defecit rogus,

Qui uirus Herculeum bibit.

Piae sororis, impiae matris, facem

780

Vltricis Althaeae uides.

Reliquit istas inuio plumas specu

Harpyia, dum Zeten fugit.

His adice pinnas sauciae Stymphalidos

Lernaea passae spicula. -

785

Sonuistis, arae, tripodas agnosco meos

Fauente commotos dea.

Video Triuiae currus agiles,

Non quos pleno lucida uultu

Pernox agitat,

790

Sed quos facie lurida maesta,

Cum Thessalicis uexata minis

Caelum freno propiore legit.

Sic face tristem pallida lucem

793bis

Funde per auras,

Horrore nouo terre populos

795

Inque auxilium, Dictynna, tuum

Pretiosa sonent aera Corinthi.

Tibi sanguineo caespite sacrum

Sollemne damus,

Tibi de medio rapta sepulcro

800

Fax nocturnos sustulit ignes,

Tibi mota caput flexa uoces

801bis

Ceruice dedi,

Tibi funereo de more iacens

Passos cingit uitta capillos,

Tibi iactatur tristis Stygia

805

Ramus ab unda,

Tibi nudato pectore maenas

Sacro feriam bracchia cultro.

Manet noster sanguis ad aras:

Assuesce, manus, stringere ferrum

810

Carosque pati posse cruores -

Sacrum laticem percussa dedi.

Quodsi nimium saepe uocari

Quereris uotis, ignosce, precor:

Causa uocandi, Persei, tuos

815

Saepius arcus

Vna atque eadem est semper, Iason.

Tu nunc uestes tinge Creusae,

Quas cum primum sumpserit, imas

Vrat serpens flamma medullas.

820

Ignis fuluo clusus in auro

Latet obscurus, quem mihi caeli

Qui furta luit uiscere feto

Dedit et docuit condere uires

Arte, Prometheus; dedit et tenui

825

Sulphure tectos Mulciber ignes,

Et uiuacis fulgura flammae

De cognato Phaethonte tuli.

Habeo mediae dona Chimaerae,

Habeo flammas usto tauri

830

Gutture raptas,

Quas permixto felle Medusae

Tacitum iussi seruare malum.

Adde uenenis stimulos, Hecate,

Donisque meis semina flammae

834bis

Condita serua:

835

Fallant uisus tactusque ferant,

Meet in pectus uenasque calor,

Stillent artus ossaque fument

Vincatque suas flagrante coma

Noua nupta faces.

840

Vota tenentur: ter latratus

Audax Hecate dedit et sacros

Edidit ignes face luctifera.

Peracta uis est omnis: huc gnatos uoca,

Pretiosa per quos dona nubenti feram.

845

Ite, ite, nati, matris infaustae genus,

Placate uobis munere et multa prece

Dominam ac nouercam. uadite et celeres domum

Referte gressus, ultimo amplexu ut fruar.

Quonam cruenta maenas

850

Praeceps amore saeuo

Rapitur? quod impotenti

Facinus parat furore?

Vultus citatus ira

Riget et caput feroci

855

Quatiens superba motu

Regi minatur ultro.

Quis credat exulem?

Flagrant genae rubentes,

Pallor fugat ruborem.

860

Nullum uagante forma

Seruat diu colorem.

Huc fert pedes et illuc,

Vt tigris orba natis

Cursu furente lustrat

865

Gangeticum nemus.

Frenare nescit iras

Medea, non amores;

Nunc ira amorque causam

Iunxere: quid sequetur?

870

Quando efferet Pelasgis

Nefanda Colchis aruis

Gressum metuque soluet

Regnum simulque reges?

Nunc, Phoebe, mitte currus

875

Nullo morante loro,

Nox condat alma lucem,

Mergat diem timendum

Dux noctis Hesperus.

Periere cuncta, concidit regni status;

880

Nata atque genitor cinere permixto iacent.

Qua fraude capti? Qua solent reges capi:

Donis. In illis esse quis potuit dolus?

Et ipse miror uixque iam facto malo

Potuisse fieri credo.

                                      Quis cladis modus?

885

Auidus per omnem regiae partem furit

Immissus ignis: iam domus tota occidit,

Vrbi timetur.

                           Vnda flammas opprimat.

Et hoc in ista clade mirandum accidit:

Alit unda flammas, quoque prohibetur magis,

890

Magis ardet ignis; ipsa praesidia occupat.

Effer citatum sede Pelopea gradum,

Medea, praeceps quaslibet terras pete.

Egone ut recedam? si profugissem prius,

Ad hoc redirem. nuptias specto nouas.

895

Quid, anime, cessas? sequere felicem impetum.

Pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?

Amas adhuc, furiose, si satis est tibi

Caelebs Iason. quaere poenarum genus

Haut usitatum iamque sic temet para:

900

Fas omne cedat, abeat expulsus pudor;

Vindicta leuis est quam ferunt purae manus.

Incumbe in iras teque languentem excita

Penitusque ueteres pectore ex imo impetus

Violentus hauri. quidquid admissum est adhuc,

905

Pietas uocetur. hoc age! en faxo sciant

Quam leuia fuerint quamque uulgaris notae

Quae commodaui scelera. prolusit dolor

Per ista noster: quid manus poterant rudes

Audere magnum, quid puellaris furor?

910

Medea nunc sum; creuit ingenium malis:

Iuuat, iuuat rapuisse fraternum caput,

Artus iuuat secuisse et arcano patrem

Spoliasse sacro, iuuat in exitium senis

Armasse natas. quaere materiam, dolor:

915

Ad omne facinus non rudem dextram afferes.

Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfido

Intendis hosti tela? nescioquid ferox

Decreuit animus intus et nondum sibi

Audet fateri. stulta properaui nimis:

920

Ex paelice utinam liberos hostis meus

Aliquos haberet - quidquid ex illo tuum est,

Creusa peperit. placuit hoc poenae genus,

Meritoque placuit: ultimum magno scelus

Animo parandum est: liberi quondam mei,

925

Vos pro paternis sceleribus poenas date.

Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu

Pectusque tremuit. ira discessit loco

Materque tota coniuge expulsa redit.

Egone ut meorum liberum ac prolis meae

930

Fundam cruorem? melius, a, demens furor!

Incognitum istud facinus ac dirum nefas

A me quoque absit; quod scelus miseri luent?

Scelus est Iason genitor et maius scelus

Medea mater - occidant, non sunt mei;

935

Pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,

Sunt innocentes, fateor: et frater fuit.

Quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant

Variamque nunc huc ira, nunc illuc amor

Diducit? anceps aestus incertam rapit;

940

Vt saeua rapidi bella cum uenti gerunt,

Vtrimque fluctus maria discordes agunt

Dubiumque feruet pelagus, haut aliter meum

Cor fluctuatur: ira pietatem fugat

Iramque pietas - cede pietati, dolor.

945

Huc, cara proles, unicum afflictae domus

Solamen, huc uos ferte et infusos mihi

Coniungite artus. habeat incolumes pater,

Dum et mater habeat - urguet exilium ac fuga:

Iam iam meo rapientur auulsi e sinu,

950

Flentes, gementes - osculis pereant patris,

Periere matris. rursus increscit dolor

Et feruet odium, repetit inuitam manum

Antiqua Erinys - ira, qua ducis, sequor.

Vtinam superbae turba Tantalidos meo

955

Exisset utero bisque septenos parens

Natos tulissem! sterilis in poenas fui -

Fratri patrique quod sat est, peperi duos.

Quonam ista tendit turba Furiarum impotens?

Quem quaerit aut quo flammeos ictus parat,

960

Aut cui cruentas agmen infernum faces

Intentat? ingens anguis excusso sonat

Tortus flagello. quem trabe infesta petit

Megaera? cuius umbra dispersis uenit

Incerta membris? frater est, poenas petit:

965

Dabimus, sed omnes. fige luminibus faces,

Lania, perure, pectus en Furiis patet.

Discedere a me, frater, ultrices deas

Manesque ad imos ire securas iube:

Mihi me relinque et utere hac, frater, manu

970

Quae strinxit ensem - uictima manes tuos

Placamus ista. Quid repens affert sonus?

Parantur arma meque in exitium petunt.

Excelsa nostrae tecta conscendam domus

Caede incohata. perge tu mecum comes.

975

Tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aueham.

Nunc hoc age, anime: non in occulto tibi est

Perdenda uirtus; approba populo manum.

Quicumque regum cladibus fidus doles,

Concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi

980

Capiamus. huc, huc, fortis armiferi cohors,

Conferte tela, uertite ex imo domum.

Iam iam recepi sceptra germanum patrem,

Spoliumque Colchi pecudis auratae tenent;

Rediere regna, rapta uirginitas redit.

985

O placida tandem numina, o festum diem,

O nuptialem! uade, perfectum est scelus -

Vindicta nondum: perage, dum faciunt manus.

Quid nunc moraris, anime? quid dubitas? potens

Iam cecidit ira? paenitet facti, pudet.

990

Quid, misera, feci? misera? paeniteat licet,

Feci. uoluptas magna me inuitam subit,

Et ecce crescit. derat hoc unum mihi,

Spectator iste. nil adhuc facti reor:

Quidquid sine isto fecimus sceleris perit.

995

En ipsa tecti parte praecipiti imminet.

Huc rapiat ignes aliquis, ut flammis cadat

Suis perusta.

                          Congere extremum tuis

Natis, Iason, funus ac tumulum strue:

Coniunx socerque iusta iam functis habent

1000

A me sepulti; gnatus hic fatum tulit,

Hic te uidente dabitur exitio pari.

Per numen omne perque communes fugas

Torosque, quos non nostra uiolauit fides,

Iam parce nato. si quod est crimen, meum est:

1005

Me dedo morti; noxium macta caput.

Hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.

I nunc, superbe, uirginum thalamos pete,

Relinque matres.

                                  Vnus est poenae satis.

Si posset una caede satiari manus,

1010

Nullam petisset. ut duos perimam, tamen

Nimium est dolori numerus angustus meo.

In matre si quod pignus etiamnunc latet,

Scrutabor ense uiscera et ferro extraham.

Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor,

1015

Moramque saltem supplicis dona meis.

Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:

Meus dies est; tempore accepto utimur.

Infesta, memet perime.

                                             Misereri iubes. -

Bene est, peractum est. plura non habui, dolor,

1020

Quae tibi litarem. lumina huc tumida alleua,

Ingrate Iason. coniugem agnoscis tuam?

Sic fugere soleo. patuit in caelum uia:

Squamosa gemini colla serpentes iugo

Summissa praebent. recipe iam gnatos, parens;

1025

Ego inter auras aliti curru uehar.

Per alta uade spatia sublime aetheris,

Testare nullos esse, qua ueheris, deos.


2

custos E M H

custos es β

custos est δ