Seneca Troades

Reference basis text: O. Zwierlein (1986)

Editing of the digital edition: G. C. Musa (2008)


Hecuba

Quicumque regno fidit et magna potens

Dominatur aula nec leues metuit deos

Animumque rebus credulum laetis dedit,

Me uideat et te, Troia: non umquam tulit

5

Documenta fors maiora, quam fragili loco

Starent superbi. columen euersum occidit

Pollentis Asiae, caelitum egregius labor;

Ad cuius arma uenit et qui frigidum

Septena Tanain ora pandentem bibit

10

Et qui renatum primus excipiens diem

Tepidum rubenti Tigrin inmiscet freto,

Et quae uagos uicina prospiciens Scythas

Ripam cateruis Ponticam uiduis ferit,

Excisa ferro est; Pergamum incubuit sibi.

15

En alta muri decora congestis iacent

Tectis adusti; regiam flammae ambiunt

Omnisque late fumat Assaraci domus.

Non prohibet auidas flamma uictoris manus:

Diripitur ardens Troia, nec caelum patet

20

Vndante fumo: nube ceu densa obsitus

Ater fauilla squalet Iliaca dies.

Stat auidus irae uictor et lentum Ilium

Metitur oculis ac decem tandem ferus

Ignoscit annis; horret afflictam quoque,

25

Victamque quamuis uideat, haut credit sibi

Potuisse uinci. spolia populator rapit

Dardania; praedam mille non capiunt rates.

Testor deorum numen aduersum mihi

Patriaeque cineres teque rectorem Phrygum

30

Quem Troia toto conditum regno tegit,

Tuosque manes quo stetit stante Ilium,

Et uos meorum liberum magni greges,

Vmbrae minores: quidquid aduersi accidit,

Quaecumque Phoebas ore lymphato furens

35

Credi deo uetante praedixit mala,

Prior Hecuba uidi grauida nec tacui metus

Et uana uates ante Cassandram fui.

Non cautus ignes Ithacus aut Ithaci comes

Nocturnus in uos sparsit aut fallax Sinon:

40

Meus ignis iste est, facibus ardetis meis.

Sed quid ruinas urbis euersae gemis,

Viuax senectus? respice infelix ad hos

Luctus recentes: Troia iam uetus est malum.

Vidi execrandum regiae caedis nefas

45

Ipsasque ad aras maius admissum scelus,

Aeacius armis cum ferox, saeua manu

Coma reflectens regium torta caput,

Alto nefandum uulneri ferrum abdidit;

Quod penitus actum cum recepisset libens,

50

Ensis senili siccus e iugulo redit.

Placare quem non potuit a caede effera

Mortalis aeui cardinem extremum premens

Superique testes sceleris et quoddam sacrum

Regni iacentis? ille tot regum parens

55

Caret sepulcro Priamus et flamma indiget

Ardente Troia. Non tamen superis sat est:

Dominum ecce Priami nuribus et natis legens

Sortitur urna, praedaque en uilis sequar.

Hic Hectoris coniugia despondet sibi,

60

Hic optat Heleni coniugem, hic Antenoris;

Nec dest tuos, Cassandra, qui thalamos petat.

Mea sors timetur, sola sum Danais metus.

Lamenta cessant? turba captiuae mea,

Ferite palmis pectora et planctus date

65

Et iusta Troiae facite. iamdudum sonet

Fatalis Ide, iudicis diri domus.

Chorus

Non rude uulgus lacrimisque nouum

Lugere iubes:

Hoc continuis egimus annis,

70

Ex quo tetigit Phrygius Graiias

Hospes Amyclas secuitque fretum

Pinus matri sacra Cybebae.

Decies niuibus canuit Ide,

Ide nostris nudata rogis,

75

Et Sigeis trepidus campis

Decumas secuit messor aristas,

Vt nulla dies maerore caret,

Sed noua fletus causa ministrat.

Ite ad planctus,

80

Miseramque leua, regina, manum;

Vulgus dominam uile sequemur:

Non indociles lugere sumus.

Hec.

Fidae casus nostri comites,

Soluite crinem;

85

Per colla fluant maesta capilli

Tepido Troiae puluere turpes:

102

Complete manus,

Hoc ex Troia sumpsisse licet.

87

Paret exertos turba lacertos;

Veste remissa substringe sinus

Vteroque tenus pateant artus.

90

Cui coniugio pectora uelas,

Captiue pudor?

Cingat tunicas palla solutas,

Vacet ad crebri uerbera planctus

Furibunda manus -

95

Placet hic habitus, placet: agnosco

95bis

Troada turbam.

Iterum luctus redeant ueteres,

Solitum flendi uincite morem:

Hectora flemus.

Cho.

Soluimus omnes lacerum multo

99bis

Funere crinem;

100

Coma demissa est libera nodo

Sparsitque cinis feruidus ora.

104

Cadit ex umeris uestis apertis

105

Imumque tegit suffulta latus;

Iam nuda uocant pectora dextras.

Nunc, nunc uires exprome, dolor:

Rhoetea sonent litora planctu,

Habitansque cauis montibus Echo

110

Non, ut solita est, extrema breuis

110bis

Verba remittat:

Totos reddat Troiae gemitus;

Audiat omnis pontus et aether.

Saeuite manus:

Pulsu pectus tundite uasto,

115

Non sum solito contenta sono:

Hectora flemus.

Hec.

Tibi nostra ferit dextra lacertos

Vmerosque ferit tibi sanguineos,

Tibi nostra caput dextera pulsat,

120

Tibi maternis ubera palmis

120bis

Laniata patent:

Fluat et multo sanguine manet

Quamcumque tuo funere feci

Rupta cicatrix.

Columen patriae, mora fatorum,

125

Tu praesidium Phrygibus fessis,

Tu murus eras umerisque tuis

Stetit illa decem fulta per annos:

Tecum cecidit summusque dies

Hectoris idem patriaeque fuit.

130

Vertite planctus:

Priamo uestros fundite fletus,

131bis

Satis Hector habet.

Cho.

Accipe, rector Phrygiae, planctus,

Accipe fletus, bis capte senex.

Nil Troia semel te rege tulit,

135

Bis pulsari Dardana Graio

Moenia ferro

Bisque pharetras passa Herculeas.

Post elatos Hecubae partus

138bis

Regumque gregem

Postrema pater funera cludis

140

Magnoque Ioui uictima caesus

Sigea premis litora truncus.

Hec.

Alio lacrimas flectite uestras:

Non est Priami miseranda mei

Mors, Iliades.

145

'Felix Priamus' dicite cunctae:

Liber manes uadit ad imos,

Nec feret umquam uicta Graiium

147bis

Ceruice iugum;

Non ille duos uidet Atridas

Nec fallacem cernit Vlixem;

150

Non Argolici praeda triumphi

Subiecta feret colla tropaeis;

Non adsuetas ad sceptra manus

152bis

Post terga dabit

Currusque sequens Agamemnonios

Aurea dextra uincula gestans

155

Latis fiet pompa Mycenis.

Cho.

'Felix Priamus' dicimus omnes:

Secum excedens sua regna tulit.

Nunc Elysii nemoris tutis

Errat in umbris interque pias

160

Felix animas Hectora quaerit.

Felix Priamus:

Felix quisquis bello moriens

Omnia secum consumpta tulit.

Talthybius

O longa Danais semper in portu mora,

165

Seu petere bellum, petere seu patriam uolunt.

Cho.

Quae causa ratibus faciat et Danais moram,

Effare, reduces quis deus claudat uias.

Ta.

Pauet animus, artus horridus quassat tremor.

Maiora ueris monstra (uix capiunt fidem)

170

Vidi ipse, uidi. summa iam Titan iuga

170bis

Stringebat ortu, uicerat noctem dies,

Cum subito caeco terra mugitu fremens

Concussa totos traxit ex imo sinus;

Mouere siluae capita et excelsum nemus

Fragore uasto tonuit et lucus sacer;

175

Idaea ruptis saxa ceciderunt iugis.

[Nec terra solum tremuit: et pontus suum

Adesse Achillem sensit ac strauit uada.]

Tum scissa uallis aperit immensos specus

Et hiatus Erebi peruium ad superos iter

180

Tellure fracta praebet ac tumulum leuat.

Emicuit ingens umbra Thessalici ducis,

Threicia qualis arma proludens tuis

Iam, Troia, fatis strauit aut Neptunium

Cana nitentem perculit iuuenem coma,

185

Aut cum inter acies Marte uiolento furens

Corporibus amnes clusit et quaerens iter

Tardus cruento Xanthus errauit uado,

Aut cum superbo uictor in curru stetit

Egitque habenas Hectorem et Troiam trahens.

190

Impleuit omne litus irati sonus:

'Ite, ite, inertes, debitos manibus meis

Auferte honores, soluite ingratas rates

Per nostra ituri maria. non paruo luit

Iras Achillis Graecia et magno luet:

195

Desponsa nostris cineribus Polyxene

Pyrrhi manu mactetur et tumulum riget.'

Haec fatus † alta nocte diuisit † diem

Repetensque Ditem mersus ingentem specum

Coeunte terra iunxit. immoti iacent

200

Tranquilla pelagi, uentus abiecit minas

Placidumque fluctu murmurat leni mare,

Tritonum ab alto cecinit hymenaeum chorus.

Pyrrhus

Cum laeta pelago uela rediturus dares,

Excidit Achilles, cuius unius manu

205

Impulsa Troia, quidquid adiecit morae

Illo remoto, dubia quo caderet stetit?

Velis licet quod petitur ac properes dare,

Sero es daturus: iam suum cuncti duces

Tulere pretium. quae minor merces potest

210

Tantae dari uirtutis? an meruit parum

Qui, fugere bellum iussus et longa sedens

Aeuum senecta ducere ac Pylii senis

Transcendere annos, exuit matris dolos

Falsasque uestes, fassus est armis uirum?

215

Inhospitali Telephus regno impotens,

Dum Mysiae ferocis introitus negat,

Rudem cruore regio dextram imbuit

Fortemque eandem sensit et mitem manum.

Cecidere Thebae, uidit Eetion capi

220

Sua regna uictus; clade subuersa est pari

Apposita celso parua Lyrnesos iugo,

Captaque tellus nobilis Briseide

Et causa litis regibus Chryse iacet

Et nota fama Tenedos et quae pascuo

225

Fecunda pingui Thracios nutrit greges

Scyros fretumque Lesbos Aegaeum secans

Et cara Phoebo Cilla; quid quas alluit

Vernis Caycus gurgitem attollens aquis?

Haec tanta clades gentium ac tantus pauor,

230

Sparsae tot urbes turbinis uasti modo,

Alterius esset gloria ac summum decus:

Iter est Achillis; sic meus uenit pater

Et tanta gessit bella, dum bellum parat.

Vt alia sileam merita, non unus satis

235

Hector fuisset? Ilium uicit pater,

Vos diruistis. inclitas laudes iuuat

Et clara magni facta genitoris sequi:

Iacuit peremptus Hector ante oculos patris

Patruique Memnon, cuius ob luctum parens

240

Pallente maestum protulit uultu diem;

Suique uictor operis exemplum horruit

Didicitque Achilles et dea natos mori.

Tum saeua Amazon ultimus cecidit metus. -

Debes Achilli, merita si digne aestimas,

245

Et si ex Mycenis uirginem atque Argis petat.

Dubitatur etiam? placida nunc subito probas

Priamique natam Pelei gnato ferum

Mactare credis? at tuam gnatam parens

Helenae immolasti: solita iam et facta expeto.

Agamemnon

250

Iuuenile uitium est regere non posse impetum;

Aetatis alios feruor hic primus rapit,

Pyrrhum paternus. spiritus quondam truces

Minasque tumidi lentus Aeacidae tuli:

Quo plura possis, plura patienter feras.

255

Quid caede dira nobiles clari ducis

Aspergis umbras? noscere hoc primum decet,

Quid facere uictor debeat, uictus pati.

Violenta nemo imperia continuit diu,

Moderata durant; quoque Fortuna altius

260

Euexit ac leuauit humanas opes,

Hoc se magis supprimere felicem decet

Variosque casus tremere metuentem deos

Nimium fauentes. magna momento obrui

Vincendo didici. Troia nos tumidos facit

265

Nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco,

Vnde illa cecidit. fateor, aliquando impotens

Regno ac superbus altius memet tuli;

Sed fregit illos spiritus haec quae dare

Potuisset aliis causa, Fortunae fauor.

270

Tu me superbum, Priame? tu timidum facis.

Ego esse quicquam sceptra nisi uano putem

Fulgore tectum nomen et falso comam

Vinclo decentem? casus haec rapiet leuis,

Nec mille forsan ratibus aut annis decem:

275

Non omnibus Fortuna tam lenta imminet.

Equidem fatebor (pace dixisse hoc tua,

Argiua tellus, liceat) affligi Phrygas

Vincique uolui: ruere et aequari solo

Vtinam arcuissem; sed regi frenis nequit

280

Et ira et ardens ensis et uictoria

Commissa nocti. quidquid indignum aut ferum

Cuiquam uideri potuit, hoc fecit dolor

Tenebraeque, per quas ipse se irritat furor,

Gladiusque felix, cuius infecti semel

285

Vecors libido est. quidquid euersae potest

Superesse Troiae, maneat: exactum satis

Poenarum et ultra est. regia ut uirgo occidat

Tumuloque donum detur et cineres riget

Et facinus atrox caedis ut thalamos uocent,

290

Non patiar. in me culpa cunctorum redit:

Qui non uetat peccare, cum possit, iubet.

Py.

Nullumne Achillis praemium manes ferent?

Ag.

Ferent, et illum laudibus cuncti canent

Magnumque terrae nomen ignotae audient.

295

Quod si leuatur sanguine infuso cinis,

Opima Phrygii colla caedantur greges

Fluatque nulli flebilis matri cruor.

Quis iste mos est? quando in inferias homo est

Impensus hominis? detrahe inuidiam tuo

300

Odiumque patri, quem coli poena iubes.

Py.

O tumide, rerum dum secundarum status

Extollit animos, timide, cum increpuit metus,

Regum tyranne! iamne flammatum geris

Amore subito pectus ac ueneris nouae

304bis

* * * * * * * *

305

Solusne totiens spolia de nobis feres?

Hac dextra Achilli uictimam reddam suam.

Quam si negas retinesque, maiorem dabo

Dignamque quam det Pyrrhus; et nimium diu

A caede nostra regia cessat manus

310

Paremque poscit Priamus.

Ag.

                                                  Haud equidem nego

Hoc esse Pyrrhi maximum in bello decus,

Saeuo peremptus ense quod Priamus iacet,

Supplex paternus.

Py.

                                   Supplices nostri patris

Hostesque eosdem nouimus. Priamus tamen

315

Praesens rogauit; tu, graui pauidus metu

Nec ad rogandum fortis, Aiaci preces

Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens.

Ag.

At non timebat tunc tuus, fateor, parens,

Interque caedes Graeciae atque ustas rates

320

Segnis iacebat belli et armorum immemor,

Leui canoram uerberans plectro chelyn.

Py.

Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,

Cantus Achillis timuit, et tanto in metu

Naualibus pax alta Thessalicis fuit.

Ag.

325

Nempe isdem in istis Thessalis naualibus

Pax alta rursus Hectoris patri fuit.

Py.

Est regis alti spiritum regi dare.

Ag.

Cur dextra regi spiritum eripuit tua?

Py.

Mortem misericors saepe pro uita dabit.

Ag.

330

Et nunc misericors uirginem busto petis?

Py.

Iamne immolari uirgines credis nefas?

Ag.

Praeferre patriam liberis regem decet.

Py.

Lex nulla capto parcit aut poenam impedit.

Ag.

Quod non uetat lex, hoc uetat fieri pudor.

Py.

335

Quodcumque libuit facere uictori licet.

Ag.

Minimum decet libere cui multum licet.

Py.

His ista iactas, quos decem annorum graui

Regno subactos Pyrrhus exsoluet iugo?

Ag.

Hos Scyros animos?

Py.

                                       Scelere quae fratrum caret.

Ag.

340

Inclusa fluctu -

Py.

                             Nempe cognati maris:

Atrei et Thyestae nobilem noui domum.

Ag.

Ex uirginis concepte furtiuo stupro

Et ex Achille nate, sed nondum uiro -

Py.

Illo ex Achille, genere qui mundum suo,

345

Sparsus per omne caelitum regnum, tenet:

Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Ioue.

Ag.

Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet.

Py.

Quem nec deorum comminus quisquam petit.

Ag.

Compescere equidem uerba et audacem malo

350

Poteram domare; sed meus captis quoque

Scit parcere ensis. potius interpres deum

Calchas uocetur: fata si poscent, dabo.

Tu, qui Pelasgae uincla soluisti rati

Morasque bellis, arte qui reseras polum,

355

Cui uiscerum secreta, cui mundi fragor

Et stella longa semitam flamma trahens

Dant signa fati, cuius ingenti mihi

Mercede constant ora: quid iubeat deus

Effare, Calchas, nosque consilio rege.

Calchas

360

Dant fata Danais quo solent pretio uiam:

Mactanda uirgo est Thessali busto ducis;

Sed quo iugari Thessalae cultu solent

Ionidesue uel Mycenaeae nurus,

Pyrrhus parenti coniugem tradat suo:

365

Sic rite dabitur. Non tamen nostras tenet

Haec una puppes causa: nobilior tuo,

Polyxene, cruore debetur cruor.

Quem fata quaerunt, turre de summa cadat

Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.

370

Tum mille uelis impleat classis freta.

Chorus

Verum est an timidos fabula decipit

Vmbras corporibus uiuere conditis,

Cum coniunx oculis imposuit manum

Supremusque dies solibus obstitit

375

Et tristis cineres urna coercuit?

Non prodest animam tradere funeri,

Sed restat miseris uiuere longius?

An toti morimur nullaque pars manet

Nostri, cum profugo spiritus halitu

380

Immixtus nebulis cessit in aera

Et nudum tetigit subdita fax latus?

Quidquid sol oriens, quidquid et occidens

Nouit, caeruleis Oceanus fretis

Quidquid bis ueniens et fugiens lauat,

385

Aetas Pegaseo corripiet gradu.

Quo bis sena uolant sidera turbine,

Quo cursu properat uoluere saecula

Astrorum dominus, quo properat modo

Obliquis Hecate currere flexibus:

390

Hoc omnes petimus fata nec amplius,

Iuratos superis qui tetigit lacus,

Vsquam est; ut calidis fumus ab ignibus

Vanescit, spatium per breue sordidus,

Vt nubes, grauidas quas modo uidimus,

395

Arctoi Boreae dissipat impetus:

Sic hic, quo regimur, spiritus effluet.

Post mortem nihil est ipsaque mors nihil,

Velocis spatii meta nouissima;

Spem ponant auidi, solliciti metum:

400

Tempus nos auidum deuorat et chaos.

Mors indiuidua est, noxia corpori

Nec parcens animae: Taenara et aspero

Regnum sub domino limen et obsidens

Custos non facili Cerberus ostio

405

Rumores uacui uerbaque inania

Et par sollicito fabula somnio.

Quaeris quo iaceas post obitum loco?

Quo non nata iacent.

Andromacha

Quid, maesta Phrygiae turba, laceratis comas

410

Miserumque tunsae pectus effuso genas

Fletu rigatis? leuia perpessae sumus,

Si flenda patimur. Ilium uobis modo,

Mihi cecidit olim, cum ferus curru incito

Mea membra raperet et graui gemeret sono

415

Peliacus axis pondere Hectoreo tremens.

Tunc obruta atque euersa quodcumque accidit

Torpens malis rigensque sine sensu fero.

Iam erepta Danais coniugem sequerer meum,

Nisi hic teneret: hic meos animos domat

420

Morique prohibet; cogit hic aliquid deos

Adhuc rogare, tempus aerumnae addidit.

Hic mihi malorum maximum fructum abstulit,

Nihil timere: prosperis rebus locus

Ereptus omnis, dura qua ueniant habent.

425

Miserrimum est timere, cum speres nihil.

Senex

Quis te repens commouit afflictam metus?

An.

Exoritur aliquod maius ex magno malum.

Nondum ruentis Ilii fatum stetit.

Sen.

Et quas reperiet, ut uelit, clades deus?

An.

430

Stygis profundae claustra et obscuri specus

Laxantur et, ne desit euersis metus,

Hostes ab imo conditi Dite exeunt -

Solisne retro peruium est Danais iter?

Certe aequa mors est! - turbat atque agitat Phrygas

435

Communis iste terror; hic proprie meum

Exterret animum, noctis horrendae sopor.

Sen.

Quae uisa portas? effer in medium metus.

An.

Partes fere nox alma transierat duas

Clarumque septem uerterant stellae iugum;

440

Ignota tandem uenit afflictae quies

Breuisque fessis somnus obrepsit genis,

Si somnus ille est mentis attonitae stupor:

Cum subito nostros Hector ante oculos stetit,

Non qualis ultro bella in Argiuos ferens

445

Graias petebat facibus Idaeis rates,

Nec caede multa qualis in Danaos furens

Vera ex Achille spolia simulato tulit;

Non ille uultus flammeum intendens iubar,

Sed fessus ac deiectus et fletu grauis

450

Similisque nostro, squalida obtectus coma.

Iuuat tamen uidisse. tum quassans caput:

'Dispelle somnos' inquit 'et natum eripe,

O fida coniunx: lateat, haec una est salus.

Omitte fletus - Troia quod cecidit gemis?

455

Vtinam iaceret tota. festina, amoue

Quocumque nostrae paruulam stirpem domus.'

Mihi gelidus horror ac tremor somnum excutit,

Oculosque nunc huc pauida, nunc illuc ferens

Oblita nati misera quaesiui Hectorem:

460

Fallax per ipsos umbra complexus abit.

O nate, magni certa progenies patris,

Spes una Phrygibus, unica afflictae domus,

Veterisque suboles sanguinis nimium inclita

Nimiumque patri similis. hos uultus meus

465

Habebat Hector, talis incessu fuit

Habituque talis, sic tulit fortes manus,

Sic celsus umeris, fronte sic torua minax

Ceruice fusam dissipans iacta comam -

O nate sero Phrygibus, o matri cito,

470

Eritne tempus illud ac felix dies

Quo Troici defensor et uindex soli

Recidiua ponas Pergama et sparsos fuga

Ciues reducas, nomen et patriae suum

Phrygibusque reddas? sed mei fati memor

475

Tam magna timeo uota - quod captis sat est,

Viuamus. Heu me, quis locus fidus meo

Erit timori quaue te sede occulam?

Arx illa pollens opibus et muris deum,

Gentes per omnes clara et inuidiae grauis,

480

Nunc puluis altus, strata sunt flamma omnia

Superestque uasta ex urbe ne tantum quidem,

Quo lateat infans. quem locum fraudi legam?

Est tumulus ingens coniugis cari sacer,

Verendus hosti, mole quem immensa parens

485

Opibusque magnis struxit, in luctus suos

Rex non auarus: optume credam patri -

Sudor per artus frigidus totos cadit:

Omen tremesco misera feralis loci.

Sen.

497

Miser occupet praesidia, securus legat.

An.

496

Quid quod latere sine metu magno nequit,

492

Ne prodat aliquis?

Sen.

                                    Amoue testes doli.

An.

Si quaeret hostis?

Sen.

                                   Vrbe in euersa perit:

489

Haec causa multos una ab interitu arcuit,

490

Credi perisse.

An.

                            Vix spei quicquam est super:

Graue pondus illum magna nobilitas premit;

494

Quid proderit latuisse redituro in manus?

Sen.

495

Victor feroces impetus primos habet.

An.

498

Quis te locus, quae regio seducta, inuia

Tuto reponet? quis feret trepidis opem?

500

Quis proteget? qui semper, etiamnunc tuos,

Hector, tuere: coniugis furtum piae

Serua et fideli cinere uicturum excipe.

Succede tumulo, nate - quid retro fugis?

Turpesne latebras spernis? agnosco indolem:

505

Pudet timere. spiritus magnos fuga

Animosque ueteres, sume quos casus dedit.

En intuere, turba quae simus super:

Tumulus, puer, captiua: cedendum est malis.

Sanctas parentis conditi sedes age

510

Aude subire. fata si miseros iuuant,

Habes salutem; fata si uitam negant,

Habes sepulcrum.

Sen.

                                   Claustra commissum tegunt;

Quem ne tuus producat in medium timor,

Procul hinc recede teque diuersam amoue.

An.

515

Leuius solet timere, qui propius timet;

Sed, si placet, referamus hinc alio pedem.

Sen.

Cohibe parumper ora questusque opprime:

Gressus nefandos dux Cephallanum admouet.

An.

Dehisce tellus, tuque, coniunx, ultimo

520

Specu reuulsam scinde tellurem et Stygis

Sinu profundo conde depositum meum.

Adest Vlixes, et quidem dubio gradu

Vultuque: nectit pectore astus callidos.

Vlixes

Durae minister sortis hoc primum peto,

525

Vt, ore quamuis uerba dicantur meo,

Non esse credas nostra: Graiorum omnium

Procerumque uox est, petere quos seras domos

Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt.

Sollicita Danaos pacis incertae fides

530

Semper tenebit, semper a tergo timor

Respicere coget arma nec poni sinet,

Dum Phrygibus animos natus euersis dabit,

Andromacha, uester. augur haec Calchas canit;

Et, si taceret augur haec Calchas, tamen

535

Dicebat Hector, cuius et stirpem horreo.

Generosa in ortus semina exsurgunt suos:

Sic ille magni paruus armenti comes

Primisque nondum cornibus findens cutem

Ceruice subito celsus et fronte arduus

540

Gregem paternum ducit ac pecori imperat;

Quae tenera caeso uirga de trunco stetit,

Par ipsa matri tempore exiguo subit

Vmbrasque terris reddit et caelo nemus;

Sic male relictus igne de magno cinis

545

Vires resumit. Est quidem iniustus dolor

Rerum aestimator: si tamen tecum exigas,

Veniam dabis, quod bella post hiemes decem

Totidemque messes iam senex miles timet

Aliasque clades rursus ac numquam bene

550

Troiam iacentem. magna res Danaos mouet,

Futurus Hector: libera Graios metu.

Haec una naues causa deductas tenet,

Hic classis haeret. neue crudelem putes,

Quod sorte iussus Hectoris natum petam:

555

Petissem Oresten. patere quod uictor tulit.

An.

Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,

Nossemque quis te casus ereptum mihi

Teneret, aut quae regio - non hostilibus

Confossa telis pectus ac uinclis manus

560

Secantibus praestricta, non acri latus

Vtrumque flamma cincta maternam fidem

Vmquam exuissem. nate, quis te nunc locus,

Fortuna quae possedit? errore auio

Vagus arua lustras? uastus an patriae uapor

565

Corripuit artus? saeuus an uictor tuo

Lusit cruore? numquid immanis ferae

Morsu peremptus pascis Idaeas aues?

Vl.

Simulata remoue uerba; non facile est tibi

Decipere Vlixem: uicimus matrum dolos

570

Etiam dearum. cassa consilia amoue;

Vbi natus est?

An.

                            Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?

Vbi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.

Vl.

Coacta dices sponte quod fari abnuis:

587

Stulta est fides celare quod prodas statim.

An.

574

Tuta est, perire quae potest debet cupit.

Vl.

575

Magnifica uerba mors prope admota excutit.

An.

Si uis, Vlixe, cogere Andromacham metu,

Vitam minare: nam mori uotum est mihi.

Vl.

Verberibus igni morte cruciatu eloqui

Quodcumque celas adiget inuitam dolor

580

Et pectore imo condita arcana eruet:

Necessitas plus posse quam pietas solet.

An.

Propone flammas, uulnera et diras mali

Doloris artes et famem et saeuam sitim

Variasque pestes undique et ferrum inditum

585

Visceribus ipsis, carceris caeci luem,

Et quidquid audet uictor iratus tumens:

588

Animosa nullos mater admittit metus.

Vl.

Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor

590

Consulere paruis liberis Danaos monet.

Post arma tam longinqua, post annos decem

Minus timerem quos facit Calchas metus,

Si mihi timerem: bella Telemacho paras.

An.

Inuita, Vlixe, gaudium Danais dabo:

595

Dandum est; fatere quos premis luctus, dolor.

Gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,

Refer Pelasgis: Hectoris proles obit.

Vl.

Et esse uerum hoc qua probas Danais fide?

An.

Ita quod minari maximum uictor potest

600

Contingat et me fata maturo exitu

Facilique soluant ac meo condant solo

Et patria tellus Hectorem leuiter premat,

Vt luce caruit: inter extinctos iacet

Datusque tumulo debita exanimis tulit.

Vl.

605

Expleta fata stirpe sublata Hectoris

Solidamque pacem laetus ad Danaos feram -

Quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:

Tu cui? parenti: fingit an quisquam hoc parens,

Nec abominandae mortis auspicium pauet?

610

Auspicia metuunt qui nihil maius timent.

Fidem alligauit iure iurando suam -

Si peierat, timere quid grauius potest?

Nunc aduoca astus, anime, nunc fraudes, dolos,

Nunc totum Vlixem; ueritas numquam perit.

615

Scrutare matrem: maeret, illacrimat, gemit;

Sed huc et illuc anxios gressus refert

Missasque uoces aure sollicita excipit:

Magis haec timet, quam maeret. ingenio est opus.

Alios parentes alloqui in luctu decet:

620

Tibi gratulandum est, misera, quod nato cares,

Quem mors manebat saeua praecipitem datum

E turre, lapsis sola quae muris manet.

An.

Reliquit animus membra, quatiuntur, labant

Torpetque uinctus frigido sanguis gelu.

Vl.

625

Intremuit: hac, hac parte quaerenda est mihi;

Matrem timor detexit: iterabo metum. -

Ite, ite celeres, fraude materna abditum

Hostem, Pelasgi nominis pestem ultimam,

Vbicumque latitat, erutam in medium date. -

630

Bene est: tenetur. perge, festina, attrahe -

Quid respicis trepidasque? iam certe perit.

An.

Vtinam timerem. solitus ex longo est metus:

Dediscit animus sero quod didicit diu.

Vl.

Lustrale quoniam debitum muris puer

635

Sacrum antecessit nec potest uatem sequi

Meliore fato raptus, hoc Calchas ait

Modo piari posse redituras rates,

Si placet undas Hectoris sparsi cinis

Ac tumulus imo totus aequetur solo.

640

Nunc ille quoniam debitam effugit necem,

Erit admouenda sedibus sacris manus.

An.

Quid agimus? animum distrahit geminus timor:

Hinc natus, illinc coniugis cari cinis.

Pars utra uincet? testor immites deos,

645

Deosque ueros coniugis manes mei:

Non aliud, Hector, in meo nato mihi

Placere quam te. uiuat, ut possit tuos

Referre uultus - prorutus tumulo cinis

Mergetur? ossa fluctibus spargi sinam

650

Disiecta uastis? potius hic mortem oppetat. -

Poteris nefandae deditum mater neci

Videre, poteris celsa per fastigia

Missum rotari? potero, perpetiar, feram,

Dum non meus post fata uictoris manu

655

Iactetur Hector. - hic suam poenam potest

Sentire, at illum fata iam in tuto locant -

Quid fluctuaris? statue, quem poenae extrahas.

Ingrata, dubitas? Hector est illinc tuus -

Erras: utrimque est Hector; hic sensus potens,

660

Forsan futurus ultor extincti patris -

Vtrique parci non potest: quidnam facis?

Serua e duobus, anime, quem Danai timent.

Vl.

Responsa peragam: funditus busta eruam.

An.

Quae uendidistis?

Vl.

                                    Pergam et e summo aggere

665

Traham sepulcra.

An.

                                  Caelitum appello fidem

Fidemque Achillis: Pyrrhe, genitoris tui

Munus tuere.

Vl.

                           Tumulus hic campo statim

Toto iacebit.

An.

                         Fuerat hoc prorsus nefas

Danais inausum. templa uiolastis, deos

670

Etiam fauentes: busta transierat furor.

Resistam, inermis offeram armatis manus,

Dabit ira uires. qualis Argolicas ferox

Turmas Amazon strauit, aut qualis deo

Percussa Maenas entheo siluas gradu

675

Armata thyrso terret atque expers sui

Vulnus dedit nec sensit, in medios ruam

Tumuloque cineris socia defenso cadam.

Vl.

Cessatis et uos flebilis clamor mouet

Furorque cassus feminae? iussa ocius

680

Peragite.

An.

                   Me, me sternite hic ferro prius.

Repellor, heu me. rumpe fatorum moras,

Molire terras, Hector: ut Vlixem domes,

Vel umbra satis es - arma concussit manu,

Iaculatur ignes - cernitis, Danai, Hectorem?

685

An sola uideo?

Vl.

                             Funditus cuncta eruam.

An.

Quid agis? ruina mater et gnatum et uirum

Prosternis una? forsitan Danaos prece

Placare poteris. conditum elidet statim

Immane busti pondus - intereat miser

690

Vbicumque potius, ne pater natum obruat

Prematque patrem natus. - Ad genua accido

Supplex, Vlixe, quamque nullius pedes

Nouere dextram pedibus admoueo tuis.

Miserere matris et preces placidus pias

695

Patiensque recipe, quoque te celsum altius

Superi leuarunt, mitius lapsos preme:

Misero datur quodcumque, fortunae datur.

Sic te reuisat coniugis sanctae torus,

Annosque, dum te recipit, extendat suos

700

Laerta; sic te iuuenis excipiat tuus,

Et uota uincens uestra felici indole

Aetate auum transcendat, ingenio patrem.

Miserere matris: unicum adflictae mihi

Solamen hic est.

Vl.

                                Exhibe natum et roga.

An.

705

Huc e latebris procede tuis,

Flebile matris furtum miserae.

Hic est, hic est terror, Vlixe,

707bis

Mille carinis.

Submitte manus dominique pedes

Supplice dextra stratus adora

710

Nec turpe puta quidquid miseros

Fortuna iubet.

Pone ex animo reges atauos

Magnique senis iura per omnis

Incluta terras, excidat Hector,

715

Gere captiuum positoque genu -

Si tua nondum funera sentis -

Matris fletus imitare tuae.

Vidit pueri regis lacrimas

Et Troia prior, paruusque minas

720

Trucis Alcidae flexit Priamus.

Ille, ille ferox, cuius uastis

Viribus omnes cessere ferae,

Qui perfracto limine Ditis

Caecum retro patefecit iter,

725

Hostis parui uictus lacrimis

'Suscipe' dixit 'rector habenas

Patrioque sede celsus solio;

Sed sceptra fide meliore tene':

Hoc fuit illo uictore capi.

730

Discite mites Herculis iras -

An sola placent Herculis arma?

Iacet ante pedes non minor illo

Supplice supplex uitamque petit -

Regnum Troiae quocumque uolet

735

Fortuna ferat.

Vl.

Matris quidem me maeror attonitae mouet,

Magis Pelasgae me tamen matres mouent,

Quarum iste magnos crescit in luctus puer.

An.

Has, has ruinas urbis in cinerem datae

740

Hic excitabit? hae manus Troiam erigent?

Nullas habet spes Troia, si tales habet.

Non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus

Possimus esse. spiritus genitor facit?

Sed nempe tractus. ipse post Troiam pater

745

Posuisset animos, magna quos frangunt mala.

Si poena petitur (quae peti grauior potest?)

Famulare collo nobili subeat iugum,

Seruire liceat. aliquis hoc regi negat?

Vl.

Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.

An.

750

O machinator fraudis et scelerum artifex,

Virtute cuius bellica nemo occidit,

Dolis et astu maleficae mentis iacent

Etiam Pelasgi, uatem et insontes deos

Praetendis? hoc est pectoris facinus tui.

755

Nocturne miles, fortis in pueri necem

Iam solus audes aliquid et claro die.

Vl.

Virtus Vlixis Danaidis nota est satis

Nimisque Phrygibus. non uacat uanis diem

Conterere uerbis: ancoras classis legit.

An.

760

Breuem moram largire, dum officium parens

Nato supremum reddo et amplexu ultimo

Auidos dolores satio.

Vl.

                                        Misereri tui

Vtinam liceret. quod tamen solum licet,

Tempus moramque dabimus. arbitrio tuo

765

Implere lacrimis: fletus aerumnas leuat.

An.

O dulce pignus, o decus lapsae domus

Summumque Troiae funus, o Danaum timor,

Genetricis o spes uana, cui demens ego

Laudes parentis bellicas, annos aui

770

Medios precabar, uota destituit deus.

Iliaca non tu sceptra regali potens

Gestabis aula, iura nec populis dabis

Victasque gentes sub tuum mittes iugum,

Non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes;

775

Non arma tenera parua tractabis manu

Sparsasque passim saltibus latis feras

Audax sequeris nec stato lustri die,

Sollemne referens Troici lusus sacrum,

Puer citatas nobilis turmas ages;

780

Non inter aras mobili uelox pede,

Reboante flexo concitos cornu modos,

Barbarica prisco templa saltatu coles.

O morte dira tristius leti genus!

Flebilius aliquid Hectoris magni nece

785

Muri uidebunt.

Vl.

                               Rumpe iam fletus, parens:

Magnus sibi ipse non facit finem dolor.

An.

Lacrimis, Vlixe, parua quam petimus mora est;

Concede paucas, ut mea condam manu

Viuentis oculos. occidis paruus quidem,

790

Sed iam timendus. Troia te expectat tua:

I, uade liber, liberos Troas uide.

Astyanax Miserere, mater.

An.

                                                  Quid meos retines sinus

Manusque matris cassa praesidia occupas?

Fremitu leonis qualis audito tener

795

Timidum iuuencus applicat matri latus,

At ille saeuus matre summota leo

Praedam minorem morsibus uastis premens

Frangit uehitque: talis e nostro sinu

Te rapiet hostis. oscula et fletus, puer,

800

Lacerosque crines excipe et plenus mei

Occurre patri; pauca maternae tamen

Perfer querelae uerba: 'si manes habent

Curas priores nec perit flammis amor,

Seruire Graio pateris Andromachen uiro,

805

Crudelis Hector? lentus et segnis iaces?

Redit Achilles.' sume nunc iterum comas

Et sume lacrimas, quidquid e misero uiri

Funere relictum est, sume quae reddas tuo

Oscula parenti. matris hanc solacio

810

Relinque uestem: tumulus hanc tetigit meus

Manesque cari. si quid hic cineris latet,

Scrutabor ore.

Vl.

                            Nullus est flendi modus:

Abripite propere classis Argolicae moram.

Chorus

Quae uocat sedes habitanda captas?

815

Thessali montes et opaca Tempe,

819

An maris uasti domitrix Iolcos?

821

Parua Gyrtone sterilisque Tricce,

An frequens riuis leuibus Mothone?

816

An uiros tellus dare militares

Aptior Pthie meliorque fetu

Fortis armenti lapidosa Trachin,

823

Quae sub Oetaeis latebrosa siluis

Misit infestos Troiae ruinis

825

Non semel arcus?

Olenos tectis habitata raris,

Virgini Pleuron inimica diuae,

An maris lati sinuosa Troezen?

Pelion regnum Prothoi superbum,

830

Tertius caelo gradus? (hic recumbens

Montis exesi spatiosus antro

Iam trucis Chiron pueri magister,

Tinnulas plectro feriente chordas,

Tunc quoque ingentes acuebat iras

835

Bella canendo)

An ferax uarii lapidis Carystos,

An premens litus maris inquieti

Semper Euripo properante Chalcis?

Quolibet uento faciles Calydnae,

840

An carens numquam Gonoessa uento

Quaeque formidat Borean Enispe?

820

Vrbibus centum spatiosa Crete,

842

Attica pendens Peparethos ora,

An sacris gaudens tacitis Eleusin?

843bis

* * * * *

Numquid Aiacis Salamina † ueri

845

Aut fera notam Calydona saeua,

Quasque perfundit subiturus aequor

Segnibus terras Titaressos undis?

Bessan et Scarphen, Pylon an senilem?

Pharin an Pisas Iouis et coronis

850

Elida claram?

Quolibet tristis miseras procella

Mittat et donet cuicumque terrae,

Dum luem tantam Troiae atque Achiuis

Quae tulit, Sparte, procul absit, absit

855

Argos et saeui Pelopis Mycenae,

Neritos parua breuior Zacyntho

Et nocens saxis Ithace dolosis.

Quod manet fatum dominusque quis te,

Aut quibus terris, Hecabe, uidendam

860

Ducet? in cuius moriere regno?

Helena

Quicumque hymen funestus, inlaetabilis

Lamenta caedes sanguinem gemitus habet,

Est auspice Helena dignus. euersis quoque

Nocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi toros

865

Narrare falsos iubeor, ego cultus dare

Habitusque Graios. arte capietur mea

Meaque fraude concidet Paridis soror.

Fallatur; ipsi leuius hoc equidem reor:

Optanda mors est sine metu mortis mori.

870

Quid iussa cessas agere? ad auctorem redit

Sceleris coacti culpa. - Dardaniae domus

Generosa uirgo, melior afflictos deus

Respicere coepit teque felici parat

Dotare thalamo; tale coniugium tibi

875

Non ipsa sospes Troia, non Priamus daret.

Nam te Pelasgae maximum gentis decus,

878

Cui regna campi lata Thessalici patent,

877

Ad sancta lecti iura legitimi petit.

879

Te magna Tethys teque tot pelagi deae

880

Placidumque numen aequoris tumidi Thetis

Suam uocabunt, te datam Pyrrho socer

Peleus nurum uocabit et Nereus nurum.

Depone cultus squalidos, festos cape,

Dedisce captam; deprime horrentis comas

885

Crinemque docta patere distingui manu.

Hic forsitan te casus excelso magis

Solio reponet. profuit multis capi.

Andromacha

Hoc derat unum Phrygibus euersis malum,

Gaudere - flagrant strata passim Pergama:

890

O coniugale tempus! an quisquam audeat

Negare? quisquam dubius ad thalamos eat,

Quos Helena suadet? pestis exitium lues

Vtriusque populi, cernis hos tumulos ducum

Et nuda totis ossa quae passim iacent

895

Inhumata campis? haec hymen sparsit tuus.

Tibi fluxit Asiae, fluxit Europae cruor,

Cum dimicantes lenta prospiceres uiros,

Incerta uoti - perge, thalamos appara.

Taedis quid opus est quidue sollemni face?

900

Quid igne? thalamis Troia praelucet nouis.

Celebrate Pyrrhi, Troades, conubia,

Celebrate digne: planctus et gemitus sonet.

Hel.

Ratione quamuis careat et flecti neget

Magnus dolor sociosque nonnumquam sui

905

Maeroris ipsos oderit, causam tamen

Possum tueri iudice infesto meam,

Grauiora passa. luget Andromacha Hectorem

Et Hecuba Priamum: solus occulte Paris

Lugendus Helenae est. durum et inuisum et graue est

910

Seruitia ferre? patior hoc olim iugum,

Annis decem captiua. prostratum Ilium est,

Versi penates? perdere est patriam graue,

Grauius timere. uos leuat tantus mali

Comitatus: in me uictor et uictus furit.

915

Quam quisque famulam traheret incerto diu

Casu pependit? me meus traxit statim

Sine sorte dominus. causa bellorum fui

Tantaeque Teucris cladis? hoc uerum puta,

Spartana puppis uestra si secuit freta;

920

Sin rapta Phrygiis praeda remigibus fui

Deditque donum iudici uictrix dea,

Ignosce † Paridi: iudicem iratum mea

Habitura causa est: ista Menelaum manent

Arbitria. Nunc hanc luctibus paulum tuis,

925

Andromacha, omissis flecte - uix lacrimas queo

Retinere.

An.

                    Quantum est Helena quod lacrimat malum!

Cur lacrimat autem? fare quos Ithacus dolos,

Quae scelera nectat; utrum ab Idaeis iugis

Iactanda uirgo est, arcis an celsae edito

930

Mittenda saxo? num per has uastum in mare

Voluenda rupes, latere quas scisso leuat

Altum uadoso Sigeon spectans sinu?

Dic, fare, quidquid subdolo uultu tegis.

Leuiora mala sunt cuncta, quam Priami gener

935

Hecubaeque Pyrrhus. fare, quam poenam pares

Exprome et unum hoc deme nostris cladibus,

Falli: paratas perpeti mortem uides.

Hel.

Vtinam iuberet me quoque interpres deum

Abrumpere ense lucis inuisae moras

940

Vel Achillis ante busta furibunda manu

Occidere Pyrrhi, fata comitantem tua,

Polyxene miseranda, quam tradi sibi

Cineremque Achilles ante mactari suum,

Campo maritus ut sit Elysio, iubet.

An.

945

Vide ut animus ingens laetus audierit necem.

Cultus decoros regiae uestis petit

Et admoueri crinibus patitur manum:

Mortem putabat illud, hoc thalamos putat.

At misera luctu mater audito stupet;

950

Labefacta mens succubuit - assurge, alleua

Animum et cadentem, misera, firma spiritum.

Quam tenuis anima uinculo pendet leui:

Minimum est quod Hecubam facere felicem potest -

Spirat, reuixit. prima mors miseros fugit.

Hecuba

955

Adhuc Achilles uiuit in poenas Phrygum?

Adhuc rebellat? o manum Paridis leuem.

Cinis ipse nostrum sanguinem ac tumulus sitit.

Modo turba felix latera cingebat mea,

Lassabar in tot oscula et tantum gregem

960

Diuidere matrem; sola nunc haec est super,

Votum, comes, leuamen afflictae, quies;

Haec totus Hecubae fetus, hac sola uocor

Iam uoce mater. dura et infelix age

Elabere anima, denique hoc unum mihi

965

Remitte funus - inrigat fletus genas

Imberque uicto subitus e uultu cadit:

Laetare, gaude, nata. quam uellet tuos

Cassandra thalamos, uellet Andromache tuos!

An.

Nos, Hecuba, nos, nos, Hecuba, lugendae sumus,

970

Quas mota classis huc et huc sparsas feret;

Hanc cara tellus sedibus patriis teget.

Hel.

Magis inuidebis, si tuam sortem scies.

An.

An aliqua poenae pars meae ignota est mihi?

Hel.

Versata dominos urna captiuis dedit.

An.

975

Cui famula trador? ede: quem dominum uoco?

Hel.

Te sorte prima Scyrius iuuenis tulit.

An.

Cassandra felix, quam furor sorti eximit

Phoebusque.

Hel.

                          Regum hanc maximus rector tenet.

Hec.

Estne aliquis, Hecubam qui suam dici uelit?

Hel.

980

Ithaco obtigisti praeda nolenti breuis.

Hec.

Quis tam impotens ac durus et iniquae ferus

Sortitor urnae regibus reges dedit?

Quis tam sinister diuidit captas deus?

Quis arbiter crudelis et miseris grauis

985

Eligere dominos nescit et saeua manu

Dat iniqua miseris fata? quis matrem Hectoris

Armis Achillis miscet? ad Vlixem uocor:

Nunc uicta, nunc captiua, nunc cunctis mihi

Obsessa uideor cladibus: domini pudet,

990

Non seruitutis. [Hectoris spolium feret

Qui tulit Achillis?] sterilis et saeuis fretis

Inclusa tellus non capit tumulos meos.

Duc, duc, Vlixe, nil moror, dominum sequor;

Me mea sequentur fata (non pelago quies

995

Tranquilla ueniet, saeuiet uentis mare)

Et bella et ignes et mea et Priami mala.

Dumque ista ueniant, interim hoc poenae loco est:

Sortem occupaui, praemium eripui tibi.

Sed incitato Pyrrhus accurrit gradu

1000

Vultuque toruo. Pyrrhe, quid cessas? age

Reclude ferro pectus et Achillis tui

Coniunge soceros. perge, mactator senum,

Et hic decet te sanguis - abreptam trahit.

Maculate superos caede funesta deos,

1005

Maculate manes - quid precer uobis? precor

His digna sacris aequora: hoc classi accidat

Toti Pelasgae, ratibus hoc mille accidat

Meae precabor, cum uehar, quidquid rati.

Chorus

Dulce maerenti populus dolentum,

1010

Dulce lamentis resonare gentes;

Lenius luctus lacrimaeque mordent,

Turba quas fletu similis frequentat.

Semper a semper dolor est malignus:

Gaudet in multos sua fata mitti

1015

Seque non solum placuisse poenae.

Ferre quam sortem patiuntur omnes

Nemo recusat.

Nemo se credet miserum, licet sit:

Tolle felices; remouete multo

1020

Diuites auro, remouete centum

Rura qui scindunt opulenta bubus:

Pauperi surgent animi iacentes -

Est miser nemo nisi comparatus.

Dulce in immensis posito ruinis,

1025

Neminem laetos habuisse uultus:

Ille deplorat queriturque fatum,

Qui secans fluctum rate singulari

Nudus in portus cecidit petitos;

Aequior casum tulit et procellas,

1030

Mille qui ponto pariter carinas

Obrui uidit tabulaque litus

Naufraga sterni, mare cum coactis

Fluctibus Corus prohibet reuerti.

Questus est Hellen cecidisse Phrixus,

1035

Cum gregis ductor radiante uillo

Aureo fratrem simul ac sororem

Sustulit tergo medioque iactum

Fecit in ponto; tenuit querelas

Et uir et Pyrrha, mare cum uiderent,

1040

Et nihil praeter mare cum uiderent

Vnici terris homines relicti.

Soluet hunc coetum lacrimasque nostras

Sparget huc illuc agitata classis,

1043bis

* * * * * * *

Et tuba iussi dare uela nautae

1045

Cum simul uentis properante remo

Prenderint altum fugietque litus.

Quis status mentis miseris, ubi omnis

Terra decrescet pelagusque crescet,

Celsa cum longe latitabit Ide?

1050

Tum puer matri genetrixque nato

Troia qua iaceat regione monstrans

Dicet et longe digito notabit:

'Ilium est illic, ubi fumus alte

Serpit in caelum nebulaeque turpes.'

1055

Troes hoc signo patriam uidebunt.

Nuntius

O dura fata, saeua miseranda horrida!

Quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus

Mars uidit annis? quid prius referens gemam,

Tuosne potius, an tuos luctus, anus?

Hecuba

1060

Quoscumque luctus fleueris, flebis meos:

Sua quemque tantum, me omnium clades premit;

Mihi cuncta pereunt: quisquis est Hecubae est miser.

Nun.

Mactata uirgo est, missus e muris puer;

Sed uterque letum mente generosa tulit.

Andromacha

1065

Expone seriem caedis, et duplex nefas

Persequere: gaudet magnus aerumnas dolor

Tractare totas. ede et enarra omnia.

Nun.

Est una magna turris e Troia super,

Assueta Priamo, cuius e fastigio

1070

Summisque pinnis arbiter belli sedens

Regebat acies. turre in hac blando sinu

Fouens nepotem, cum metu uersos graui

Danaos fugaret Hector et ferro et face,

Paterna puero bella monstrabat senex.

1075

Haec nota quondam turris et muri decus,

Nunc saeua cautes, undique adfusa ducum

Plebisque turba cingitur; totum coit

Ratibus relictis uulgus. his collis procul

Aciem patenti liberam praebet loco,

1080

His alta rupes, cuius in fastigio

Erecta summos turba librauit pedes.

Hunc pinus, illum laurus, hunc fagus gerit

Et tota populo silua suspenso tremit.

Extrema montis ille praerupti petit,

1085

Semusta at ille tecta uel saxum imminens

Muri cadentis pressit, atque aliquis (nefas)

Tumulo ferus spectator Hectoreo sedet.

Per spatia late plena sublimi gradu

Incedit Ithacus paruulum dextra trahens

1090

Priami nepotem, nec gradu segni puer

Ad alta pergit moenia. ut summa stetit

Pro turre, uultus huc et huc acres tulit

Intrepidus animo. qualis ingentis ferae

Paruus tenerque fetus et nondum potens

1095

Saeuire dente iam tamen tollit minas

Morsusque inanes temptat atque animis tumet:

Sic ille dextra prensus hostili puer

Ferox superbit. mouerat uulgum ac duces

Ipsumque Vlixem. non flet e turba omnium

1100

Qui fletur; ac, dum uerba fatidici et preces

Concipit Vlixes uatis et saeuos ciet

Ad sacra superos, sponte desiluit sua

In media Priami regna. -

An.

Quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scytha

1105

Commisit, aut quae Caspium tangens mare

Gens iuris expers ausa? non Busiridis

Puerilis aras sanguis aspersit feri,

Nec parua gregibus membra Diomedes suis

Epulanda posuit. quis tuos artus teget

1110

Tumuloque tradet?

Nun.

                                     Quos enim praeceps locus

Reliquit artus? ossa disiecta et graui

Elisa casu; signa clari corporis,

Et ora et illas nobiles patris notas,

Confundit imam pondus ad terram datum;

1115

Soluta ceruix silicis impulsu, caput

Ruptum cerebro penitus expresso - iacet

Deforme corpus.

An.

                                 Sic quoque est similis patri.

Nun.

Praeceps ut altis cecidit e muris puer

Fleuitque Achiuum turba quod fecit nefas,

1120

Idem ille populus aliud ad facinus redit

Tumulumque Achillis. cuius extremum latus

Rhoetea leni uerberant fluctu uada;

Aduersa cingit campus et cliuo leui

Erecta medium uallis includens locum

1125

Crescit theatri more. concursus frequens

Impleuit omne litus: hi classis moram

Hac morte solui rentur, hi stirpem hostium

Gaudent recidi. magna pars uulgi leuis

Odit scelus spectatque; nec Troes minus

1130

Suum frequentant funus et pauidi metu

Partem ruentis ultimam Troiae uident:

Cum subito thalami more praecedunt faces

Et pronuba illi Tyndaris, maestum caput

Demissa. 'tali nubat Hermione modo'

1135

Phryges precantur, 'sic uiro turpis suo

Reddatur Helena.' terror attonitos tenet

Vtrosque populos. ipsa deiectos gerit

Vultus pudore, sed tamen fulgent genae

Magisque solito splendet extremus decor,

1140

Vt esse Phoebi dulcius lumen solet

Iamiam cadentis, astra cum repetunt uices

Premiturque dubius nocte uicina dies.

Stupet omne uulgus: [et fere cuncti magis

Peritura laudant] hos mouet formae decus,

1145

Hos mollis aetas, hos uagae rerum uices;

Mouet animus omnes fortis et leto obuius,

[Pyrrhum antecedit; omnium mentes tremunt]

Mirantur ac miserantur. Vt primum ardui

Sublime montis tetigit, atque alte edito

1150

Iuuenis paterni uertice in busti stetit,

Audax uirago non tulit retro gradum;

Conuersa ad ictum stat truci uultu ferox.

Tam fortis animus omnium mentes ferit,

Nouumque monstrum est Pyrrhus ad caedem piger.

1155

Vt dextra ferrum penitus exactum abdidit,

Subitus recepta morte prorupit cruor

Per uulnus ingens. nec tamen moriens adhuc

Deponit animos: cecidit, ut Achilli grauem

Factura terram, prona et irato impetu.

1160

Vterque fleuit coetus; at timidum Phryges

Misere gemitum, clarius uictor gemit.

Hic ordo sacri. non stetit fusus cruor

Humoue summa fluxit: obduxit statim

Saeuusque totum sanguinem tumulus bibit.

Hec.

1165

Ite, ite, Danai, petite iam tuti domos;

Optata uelis maria diffusis secet

Secura classis: concidit uirgo ac puer;

Bellum peractum est. quo meas lacrimas feram?

Vbi hanc anilis expuam leti moram?

1170

Natam an nepotem, coniugem an patriam fleam?

An omnia an me? sola mors uotum meum,

Infantibus, uiolenta, uirginibus uenis,

Vbique properas, saeua: me solam times

Vitasque, gladios inter ac tela et faces

1175

Quaesita tota nocte, cupientem fugis.

Non hostis aut ruina, non ignis meos

Absumpsit artus: quam prope a Priamo steti.

Nun.

Repetite celeri maria, captiuae, gradu:

Iam uela puppis laxat et classis mouet.


Hecuba E β

Hecuba Chorus Troianorum δ