Hortorum quoque te cultus, Siluine, docebo
Atque ea quae quondam, spatiis exclusus iniquis,
Cum caneret laetas segetes et munera Bacchi
Et te, magna Pales, nec non caelestia mella,
5
Vergilius nobis post se memoranda reliquit.
Principio sedem numeroso praebeat horto
Pinguis ager putris glebas resolutaque terga
Qui gerit et fossus gracilis imitatur harenas.
Atque habilis natura soli quae gramine laeto
10
Parturit et rutilas ebuli creat uuida bacas.
Nam neque sicca placet nec quae stagnata palude
Perpetitur querulae semper conuicia ranae.
Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos
Palmitibusque feris laetatur et aspera siluis
15
Achradis aut pruni lapidosis obruta pomis
Gaudet et iniussi consternitur ubere mali
Sed negat elleboros et noxia carbasa suco
Nec patitur taxos nec strenua toxica sudat,
Quamuis semihominis uesano gramine feta
20
Mandragorae pariat flores maestamque cicutam
Nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa
Terga rubi spinisque ferat paliuron acutis.
Vicini quoque sint amnes quos incola durus
Adtrahat auxilio semper sitientibus hortis
25
Aut fons inlacrimet putei non sede profunda
Ne, grauis hausuris, tendentibus ilia uellat.
Talis humus uel parietibus uel saepibus hirtis
Claudatur ne sit pecori neu peruia furi.
Neu tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae
30
Nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae
Arte laboretur, sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae numen uenerare Priapi
Terribilis membri, medio qui semper in horto
Inguinibus puero, praedoni falce minetur.
35
Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis
Seminibus, quae cura satis, quo sidere primum
Nascantur flores Paestique rosaria gemment,
Quo Bacchi genus aut aliena stirpe grauata
Mitis adoptatis curuetur frugibus arbos,
40
Pierides tenui deducite carmine Musae.
Oceani sitiens cum iam Canis hauserit undas
Et paribus Titan orbem librauerit horis,
Cum satur Autumnus quassans sua tempora pomis
Sordidus et musto spumantis exprimet uuas,
45
Tum mihi ferrato uersetur robore palae
Dulcis humus, si iam pluuiis defessa madebit.
At si cruda manet caelo durata sereno,
Tum iussi ueniant decliui tramite riui,
Terra bibat fontis et hiantia compleat ora.
50
Quod si nec caeli nec campi competit umor
Ingeniumque loci uel Iuppiter abnegat imbrem,
Expectetur hiems dum Bacchi Gnosius ardor
Aequore caeruleo celetur uertice mundi
Solis et aduersos metuant Atlantides ortus.
55
Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo
Sed trepidus profugit Chelas et spicula Phoebus
Dira Nepae tergoque Croti festinat equino,
Nescia plebs generis, matri ne parcite falsae.
Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae;
60
Altera nos enixa parens, quo tempore saeuos
Tellurem ponto mersit Neptunus et imum
Concutiens barathrum Lethaeas terruit undas
Tumque semel Stygium regem uidere trementem
Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes.
65
Nos fecunda manus uiduo mortalibus orbe
Progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere; sed ecce
Durior aeternusque uocat labor: heia age segnis
Pellite nunc somnos et curui uomere dentis
70
Iam uiridis lacerate comas, iam scindite amictus.
Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga,
Tu penitus latis eradere uiscera marris
Ne dubita et summo frondenti cespite mixta
Ponere, quae canis iaceant urenda pruinis,
75
Verberibus gelidis iraeque obnoxia Cauri
Alliget ut saeuus Boreas Eurusque resoluat.
Post, ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
Candidus aprica Zephyrus regelauerit aura
Sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo
80
Veris et aduentum nidis cantabit hirundo,
Rudere tum pingui solido uel stercore aselli
Armentiue fimo saturet ieiunia terrae
Ipse ferens holitor deductos pondere qualos
Pabula nec pudeat fesso praebere nouali
85
Inmundis quaecumque uomit latrina cloacis.
Densaque iam pluuiis durataque summa pruinis
Aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis.
Mox bene cum glebis uiuacem cespitis herbam
Contundat marrae uel fracti dente ligonis
90
Putria maturi soluantur ut ubera campi.
Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat
Angustosque foros aduerso limite ducens
Rursus in obliquum distinguat tramite paruo.
Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus
95
Deposito squalore nitens sua semina poscet,
Pingite tunc uarios, terrestria sidera, flores:
Candida leucoia et flauentia lumina caltae
Narcissique comas et hiantis saeua leonis
Ora feri calathisque uirentia lilia canis
100
Nec non uel niueos uel caeruleos hyacinthos.
Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro
Ponatur uiola et nimium rosa plena pudoris.
Nunc medica panacem lacrima sucoque salubri
Glaucea et profugos uinctura papauera somnos
105
Spargite quaeque uiros acuunt armantque puellis
Iam Megaris ueniant genitalia semina bulbi
Et quae Sicca legit Getulis obruta glebis
Et quae frugifero seritur uicina Priapo
Excitet ut Veneri tardos eruca maritos.
110
Iam breue chaerepolum et torpenti grata palato
Intiba, iam teneris frondens lactucula fibris
Aliaque infractis spicis et olentia late
Vlpica quaeque fabis habilis †fabrilia† miscet.
Iam siser Assyrioque uenit quae semine radix
115
Sectaque praebetur madido sociata lupino
Vt Pelusiaci proritet pocula zythi.
Tempore non alio, uili quoque salgama merce,
Capparis et tristes inulae ferulaeque minaces
Plantantur nec non serpentia gramina mentae
120
Et bene odorati flores sparguntur anethi
Rutaque Palladiae bacae iutura saporem
Seque lacessenti fletum factura sinapis
Atque holeris pulli radix lacrimosaque cepa
Ponitur et lactis gustus quae condiat herba
125
Deletura quidem fronti data signa fugarum
Vimque suam idcirco profitetur nomine Graio.
Tum quoque conseritur toto quae plurima terrae
Orbe uirens pariter plebi regique superbo
Frigoribus caules et ueri cymata mittit:
130
Quae pariunt ueteres caenoso litore Cumae,
Quae Marrucini, quae Signia monte Lepino,
Pinguis item Capua et Caudinis faucibus horti
Fontibus et Stabiae celebres et Vesbia rura
Doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha,
135
Quae dulcis Pompeia palus uicina salinis
Herculeis uitreoque Siler qui defluit amni,
Quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli
Et Turni lacus et pomosi Tiburis arua,
Bruttia quae tellus et mater Aricia porri.
140
Haec ubi credidimus resolutae semina terrae,
Adsiduo grauidam cultu curaque fouemus
Vt redeant nobis cumulato fenore messes.
Et primum moneo largos inducere fontis
Ne sitis exurat concepto semine partum.
145
At cum feta suos nexus adaperta resoluit,
Florida cum soboles materno pullulat aruo,
Primitiis plantae modicos tum praebeat imbres
Sedulus inrorans holitor ferroque bicorni
Pectat et angentem sulcis exterminet herbam.
150
At si dumosis positi sunt collibus horti
Nec summo nemoris labuntur uertice riui,
Aggere praeposito cumulatis area glebis
Emineat, sicco ut consuescat puluere planta
Nec mutata loco sitiens exhorreat aestu.
155
Mox ubi nubigenae Phryxi nec portitor Helles,
Signorum et pecorum princeps caput efferet undis,
Alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens
Semina depositis cupiet se nubere plantis.
Inuigilate uiri: tacito nam tempora gressu
160
Diffugiunt nulloque sono conuertitur annus.
Flagitat ecce suos genetrix mitissima fetus
Et quos enixa est partus iam quaerit alendos
Priuignasque rogat proles. Date nunc sua matri
Pignora, tempus adest: uiridi redimite parentem
165
Progenie, tu cinge comas, tu dissere crines.
Nunc apio uiridi crispetur florida tellus,
Nunc capitis porri longo resoluta capillo
Laetetur mollemque sinum staphylinus inumbret.
Nunc et odoratae peregrino munere plantae
170
Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae
Nataque iam ueniant hilaro samsuca Canopo
Et lacrimas imitata tuas, Cinyreia uirgo,
Sed melior stactis ponatur Achaia murra
Et male damnati maesto qui sanguine surgunt
175
Aeacii flores inmortalesque amaranti
Et quos mille parit diues natura colores
Disponat plantis holitor, quos semine seuit.
Nunc ueniat, quamuis oculis inimica, coramble
Iamque salutari properet lactuca sapore
180
Tristia quae releuat longi fastidia morbi:
Altera crebra uiret, fusco nitet altera crine,
Vtraque Caecilii de nomine dicta Metelli;
Tertia quae spisso sed puro uertice pallet
(Haec sua Cappadocae seruat cognomina gentis)
185
Et mea quam generant Tartesi litore Gades,
Candida uibrato discrimine, candida thyrso est;
Cypros item Paphio quam pingui nutrit in aruo,
Punicea depexa coma, sed lactea crure est.
Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi.
190
Caeciliam primo deponit Aquarius anno
Cappadocamque premit ferali mense Lupercus.
Tuque tuis, Mauors, Tartesida pange kalendis,
Tuque tuis, Paphie, Paphien iam pange kalendis.
Dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri
195
Et mater facili mollissima subiacet aruo,
Ingenera: nunc sunt genitalia tempora mundi,
Nunc Amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis
Bacchatur Veneri stimulisque cupidinis actus
Ipse suos adamat partus et fetibus implet.
200
Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum,
Ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten,
Et iam caeruleo partus enixa marito
Vtraque nunc reserat pontumque natantibus implet.
Maximus ipse deum posito iam fulmine fallax
205
Acrisioneos ueteres imitatur amores
Inque sinus matris uiolento depluit imbre,
Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem
Et patitur nexus flammata cupidine Tellus.
Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus
210
Ver agit, hinc hominum pecudum uolucrumque cupido,
Atque Amor ignescit menti saeuitque medullis
Dum satiata Venus fecundos compleat artus
Et generet uarias soboles semperque frequentet
Prole noua mundum, uacuo ne torpeat aeuo.
215
Sed quid ego infreno uolitare per aethera cursu
Passus equos audax sublimi tramite raptor?
Ista canet maiore deo quem Delphica laurus
Inpulit ad rerum causas et sacra mouentem
Orgia naturae secretaque foedera caeli
220
Extimulat uatem per Dindyma casta Cybeles
Perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi,
Per sua Parnasi, per amica silentia Musis
Pierii nemoris, Bacchea uoce frementem
'Delie te Paean, et te Euhie Euhoe Paean'.
225
Me mea Calliope cura leuiore uagantem
Iam reuocat paruoque iubet decurrere gyro
Et secum gracili conectere carmina filo
Quae canat inter opus Musa modulante putator
Pendulus arbustis, holitor uiridantibus hortis.
230
Quare age, quod sequitur, paruo discrimine sulci
Spargantur caecis nasturcia dira colubris,
Indomito male sana cibo quas educat aluus
Et satureia thymi referens thymbraeque saporem
Et tenero cucumis fragilique cucurbita collo.
235
Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho
Potanti ueniat nec Phoebo grata canenti,
Haec modo purpureo surgit glomerata corymbo,
Murteolo modo crine uiret deflexaque collo
Nunc adaperta manet, nunc pinea uertice pungit,
240
Nunc similis calatho spinisque minantibus horret,
Pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.
Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos
Punica quae rutilo mitescit tegmine grani,
†Tempus haris satio† famosaque tunc coriandra
245
Nascuntur gracilique melantia grata cumino
Et baca asparagi spinosa prosilit herba
Et moloche, prono sequitur quae uertice solem,
Quaeque tuas audax imitatur, Nysie, uitis
Nec metuit sentis: nam uepribus improba surgens
250
Achradas indomitasque bryonias alligat alnos.
Nomine tum Graio ceu littera proxima primae
Pangitur in cera docto mucrone magistri,
Sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu
Deprimitur folio uiridis, pede candida beta.
255
Quin et odoratis messis iam floribus instat:
Iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni
Fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet,
Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt
Et conniuentis oculos uiolaria soluunt,
260
Oscitat et leo et ingenuo confusa rubore
Virgineas adaperta genas rosa praestat honores
Caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem.
Nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro
Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas
265
Quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe,
Quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei
Antraque Castaliis semper rorantia guttis
Et quae Sicanii flores legistis Halaesi,
Cum Cereris proles uestris intenta choreis
270
Aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit,
Raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni,
Sideribus tristis umbras et Tartara caelo
Praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti
Et nunc inferno potitur Proserpina regno;
275
Vos quoque, iam posito luctu maestoque timore,
Huc facili gressu teneras aduertite plantas
Tellurisque comas sacris artate canistris.
Hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina,
Casta Fides nobis colitur sanctique Penates.
280
Omnia plena iocis, securo plena cachinno,
Plena mero laetisque uirent conuiuia pratis.
Nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus,
Dum Phoebus tener ac tenera decumbere in herba
Suadet et arguto fugientis gramine fontis
285
Nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis
Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus,
Iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro
Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
Purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor
290
Sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu,
Nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
Quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
Quare age uel iubare exorto iam nocte suprema
295
Vel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero,
Sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
Carpite narcissique comas sterilisque balausti.
Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
Formoso nais puero formosior ipsa,
300
Fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro
Balsama cum casia nectens croceosque corymbos
Sparge mero Bacchi: nam Bacchus condit odores.
Et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
Demetitis flores, cano iam uimine textum
305
Surpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
Iam rosa distendat contorti stamina iunci
Pressaque flammeola rumpatur fiscina calta,
Mercibus ut uernis diues Vertumnus abundet
Et titubante gradu multo madefactus Iaccho
310
Aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet.
Sed cum maturis flauebit messis aristis
Atque diem gemino Titan extenderit astro
Hauserit et flammis Lernaei bracchia Cancri,
Alia tunc cepis, Cereale papauer anetho
315
Iungite dumque uirent nexos deferte maniplos
Et celebres Fortis Fortunae dicite laudes
Mercibus exactis hilarisque recurrite in hortos.
Tunc quoque proscisso riguoque insparsa nouali
Ocima comprimite et grauibus densate cylindris,
320
Exurat sata ne resoluti pulueris aestus
Paruulus aut pulex inrepens dente lacessat
Neu formica rapax populari semina possit.
Nec solum teneras audent erodere frondes
Implicitus conchae limax hirsutaque campe,
325
Sed cum iam ualido pinguescit lurida caule
Brassica cumque tument pallentia robora betae
Mercibus atque holitor gaudet securus adultis
Et iam maturis quaerit supponere falcem,
Saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres
330
Grandine dilapidans hominumque boumque labores,
Saepe etiam grauidis inrorat pestifer undis
E quibus infestae Baccho glaucisque salictis
Nascuntur uolucres serpitque eruca per hortos,
Quos super ingrediens exurit semina morsu,
335
Quae capitis uiduata comas spoliataque nudo
Vertice trunca iacent tristi consumpta ueneno.
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
Ipsa nouas artis uaria experientia rerum
Et labor ostendit miseris ususque magister
340
Tradidit agricolis uentos sedare furentis
Et tempestatem Tuscis auertere sacris.
Hinc mala Rubigo uiridis ne torreat herbas,
Sanguine lactantis catuli placatur et extis;
Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
345
Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris,
Vtque Iouis magni prohiberet fulgura Tarchon
Saepe suas sedes praecinxit uitibus albis;
Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron,
Nocturnas crucibus uolucres suspendit et altis
350
Culminibus uetuit feralia carmina flere.
Sed ne dira nouas segetes animalia carpant,
Profuit interdum medicantem semina pingui
Palladia sine fruge salis conspargere amurca
Innataue lari nigra satiare fauilla.
355
Profuit et plantis latices infundere amaros
Marruuii multoque sedi contingere suco,
At si nulla ualet medicina repellere pestem,
Dardanicae ueniunt artes nudataque plantas
Femina, quae iustis tum demum operata iuuencae
360
Legibus obscaeno manat pudibunda cruore,
Sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo,
Ter circum areolas et saepem ducitur horti.
Quem cum lustrauit gradiens - mirabile uisu -
Non aliter quam decussa pluit arbore nimbus
365
Vel teretis mali uel tectae cortice glandis,
Voluitur in terram distorto corpore campe;
Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem
Vellere Phryxeo delapsum uidit Iolcos.
Sed iam prototomos tempus decidere caules
370
Et Tartesiacos Paphiosque reuellere thyrsos
Atque apio fasces et secto cingere porro.
Iamque eruca salax fecundo prouenit horto,
Lubrica iam lapathos, iam thamni sponte uirescunt
Et scilla, hirsuto saepes nunc horrida rusco
375
Prodit et asparagi corruda simillima filo,
Vmidaque andrachle sitientis protegit antes
Et grauis atriplici consurgit longa phaselos.
Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri
Sole sub aestiuo gelidas per graminis umbras
380
Intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit.
Vna neque est illis facies. Nam si tibi cordi
Longior est gracili capitis quae uertice pendet
E tenui collo semen lege, siue globosi
Corporis atque utero nimium quae uasta tumescit
385
Ventre leges medio: sobolem dabit illa capacem
Naryciae picis aut Actaei mellis Hymetti
Aut habilem lymphis hamulam Bacchoue lagoenam,
Tum pueros eadem fluuiis innare docebit.
Liuidus at cucumis, grauida qui nascitur aluo
390
Hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus
Ventre cubat flexo semper collectus in orbem,
Noxius exacuit morbos aestatis iniquae;
Fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus.
At qui sub trichila manantem repit ad undam
395
Labentemque sequens nimium tenuatur amore,
Candidus, effetae tremebundior ubere porcae,
Mollior infuso calathis modo lacte gelato
Dulcis erit riguoque madescit luteus aruo
Et feret auxilium quondam mortalibus aegris.
400
Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu
Arboreos aperit fetus cumulataque moris
Candida sanguineo manat fiscella cruore,
Tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus
Armeniisque et cereolis prunisque Damasci
405
Stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis
Miserat, ut fama est, patriis armata uenenis,
At nunc expositi paruo discrimine leti
Ambrosios praebent sucos oblita nocendi.
Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta
410
Exiguo properant mitescere Persica malo,
Tempestiua madent quae maxima Gallia donat,
Frigoribus pigro ueniunt Asiatica fetu.
At grauis Arcturi sub sidere parturit arbos
Liuia Chalcidicis et caunis aemula Chiis
415
Purpureaeque Chelidoniae pinguesque mariscae
Et callistruthis, roseo quae semine ridet
Albaque quae seruat flauae cognomina cerae,
Scissa Libyssa simul, picto quoque Lydia tergo.
Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis
420
Nube noua seritur caeli pendentibus undis
Gongylis, inlustri mittit quam Nursia campo,
Quaeque Amiterninis defertur bunias aruis.
Sed iam maturis nos flagitat anxius uuis
Euhios excultosque iubet claudamus ut hortos.
425
Claudimus imperioque tuo paremus agrestes
Ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche,
Inter lasciuos Satyros Panasque biformes
Bracchia iactantes uetulo marcentia uino.
Et te Maenalium, te Bacchum teque Lyaeum
430
Lenaeumque patrem canimus sub tecta uocantes,
Ferueat ut lacus et mixto completa Falerno
Exundent pingui spumantia dolia musto.
Hactenus hortorum cultus, Siluine, docebam
Siderei uatis referens praecepta Maronis,
435
Qui primus ueteres ausus recludere fontis
Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen.