Phaedrus fabulae, appendix 32

Altre sezioni


Auis quam dicunt terraneolam rustici,

In terra nidum quia componit scilicet,

Forte occucurrit improbae uulpeculae,

Qua uisa pennis altius se sustulit.

5

"Salue," inquit illa, "cur me fugisti obsecro?

Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,

Grilli, scarabaei, locustarum copia;

Nihil est quod metuas, ego te multum diligo

Propter quietos mores et uitam probam."

10

Respondit cantrix "Tu quidem bene praedicas,

In campo non par, <par> sum sublimis tibi.

Quin sequere; tibi salutem hic committo meam."