Cum uenatorem celeri pede fugeret lepus
Et a bubulco uisus ueprem irreperet:
"Per te oro superos perque spes omnes tuas
Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
5
Hui agro feci." et rusticus: "Ne timueris;
Late securus." iamque uenator sequens:
"Quaeso, bubulce, numquid huc uenit lepus?"
"Venit, sed abiit, hac ad laeuam," et dexteram
Demonstrat nutu partem. Venator citus
10
Non intellexit seque e conspectu abstulit.
Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi,
Quod te celaui?" "Linguae prorsus non nego
Habere atque agere maximas me gratias;
Verum oculis ut priueris opto perfidis."