Phaedrus fabulae, appendix 20

Altre sezioni


Seruus profugiens dominum naturae asperae

Aesopo occurrit, notus e uicinia.

"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater,

Hoc namque es dignus appellari nomine,

5

Tuto querela quia apud te deponitur.

Plagae supersunt, desunt mihi cibaria.

Subinde ad uillam mittor sine uiatico.

Domi si cenat, totis persto noctibus;

Siue est uocatus, iaceo ad lucem in semita.

10

Emerui libertatem, canus seruio.

Vllius essem culpae mihi si conscius,

Aequo animo ferrem. numquam sum factus satur,

Et super infelix saeuum patior dominium.

Has propter causas et quas longum est promere

15

Abire destinaui quo tulerint pedes."

"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,

Haec experiris, ut refers, incommoda;

Quid si peccaris? quae te passurum putas?"

Tali consilio est a fuga deterritus.