Vnam expetebant uirginem iuuenes duo.
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Vt nuptiarum dictus aduenit dies,
Amans, dolorem quia non poterat perpeti,
5
Maerens propinquos contulit se in hortulos,
Quos ultra paulo uilla splendens diuitis
Erat acceptura uirginem e matris sinu,
Parum ampla in urbe uisa quod fuerat domus.
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
10
Et coniugalem praefert Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
Quaestum deferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt sui,
Viae labores teneros ne laedant pedes.
15
Repente caelum, Veneris misericordia,
Ventis mouetur, intonat mundi fragor
Noctemque densis horridam nimbis parat.
Lux rapitur oculis, et simul uis grandinis
Effusa trepidos passim comites dissipat,
20
Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit,
Et uoce magna sese uenisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt uirginem
Et admirantur; deinde domino nuntiant.
25
Inter sodales ille paucos accubans
Amorem crebris auocabat poculis.
Vbi nuntiatum est, recreatus gaudiis
Hortante Baccho et Venere, dulcis perficit
Aequalitatis inter plausus nuptias.
30
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Nouus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
Omnes fauorem comprobarunt caelitum.