Phaedrus fabulae, appendix 5

Altre sezioni


Olim Prometheus saeculi figulus noui

Cura subtili Veritatem fecerat,

Vt iura posset inter homines reddere.

Subito accersitus nuntio magni Iouis

5

Commendat officinam fallaci Dolo,

In disciplinam nuper quem receperat.

Hic studio accensus, facie simulacrum pari,

Vna statura, simile et membris omnibus,

Dum tempus habuit callida finxit manu.

10

Quod prope iam totum mire cum positum foret,

Lutum ad faciendos illi defecit pedes.

Redit magister, quo festinanter Dolus

Metu turbatus in suo sedit loco.

Mirans Prometheus tantam similitudinem

15

Propriae uideri uoluit artis gloriam.

Igitur fornaci pariter duo signa intulit;

Quibus percoctis atque infuso spiritu

Modesto gressu sancta incessit Veritas,

At trunca species haesit in uestigio.

20

Tunc falsa imago atque operis furtiui labor

Mendacium appellatum est, quod negantibus

Pedes habere facile et ipse adsentio.