Phaedrus fabulae, appendix 4

Altre sezioni


Mercurium hospitio mulieres olim duae

Inliberali et sordido receperant;

Quarum una in cunis paruum habebat filium,

Quaestus placebat alteri meretricius.

5

Ergo ut referret gratiam officiis parem,

Abiturus et iam limen excedens ait:

"Deum uidetis; tribuam uobis protinus

Quod quaeque optarit." mater suppliciter rogat

Barbatum ut uideat natum quam primum suum;

10

Moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.

Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.

Barbatus infans, ecce, uagitus ciet.

Id forte meretrix cum rideret ualidius,

Nares repleuit umor ut fieri solet.

15

Emungere igitur se uolens prendit manu

Traxitque ad terram nasi longitudinem,

Et aliam ridens ipsa ridenda extitit.