Phaedrus fabulae, appendix 3

Altre sezioni


Arbitrio si natura finxisset meo

Genus mortale, longe foret instructius.

Nam cuncta nobis attribuisset commoda

Quae cui Fortuna indulgens animali dedit,

5

Elephanti uires et leonis impetum,

Cornicis aeuum, gloriam tauri trucis,

Equi uelocis placidam mansuetudinem;

Et adesset homini sua tamen sollertia.

Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,

10

Haec qui negauit magno consilio hominibus,

Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere inuicti Iouis

Fatalis annos decurramus temporis,

Nec plus conemur quam sinit mortalitas.