Prauo fauore labi mortales solent
Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
Ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos diues quidam nobilis
5
Proposito cunctos inuitauit praemio,
Quam quisque posset ut nouitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
Quos inter scurra, notus urbano sale,
Habere dixit se genus spectaculi
10
Quod in theatro numquam prolatum foret.
Dispersus rumor ciuitatem concitat.
Paulo ante uacua turbam deficiunt loca.
In scaena uero postquam solus constitit
Sine apparatu, nullis adiutoribus,
15
Silentium ipsa fecit expectatio.
Ille in sinum repente demisit caput,
Et sic porcelli uocem est imitatus sua,
Verum ut subesse pallio contenderent
Et excuti iuberent. quo facto, simul
20
Nihil est repertum, multis onerant laudibus
Hominemque plausu prosequuntur maximo,
Hoc uidit fieri rusticus: "Non mehercule
Me uincet" inquit, et statim professus est
Idem facturum melius se postridie.
25
Fit turba maior. iam fauor mentes tenet
Et derisuros, non spectaturos, scias.
Vterque prodit. scurra degrunnit prior,
Mouetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese uestimentis rusticus
30
Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
Sed, in priore quia nil compererant, latens),
Peruellit aurem uero, quem celauerat,
Et cum doloris uocem naturae exprimit.
Adclamat populus scurram multo similius
35
Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
Turpemque aperto pignore errorem probans:
"En hic declarat quales sitis iudices!"