Phaedrus fabulae 4, 25

Altre sezioni


[Nihil agere quod non prosit fabella indicat.]

Formica et musca contendebant acriter,

Quae pluris esset. musca sic coepit prior:

"Conferre nostris tu potes te laudibus?

5

Moror inter aras, templa perlustro deum;

Vbi immolatur, exta praegusto omnia;

In capite regis sedeo cum uisum est mihi,

Et matronarum casta delibo oscula.

Laboro nihil atque optimis rebus fruor.

10

Quid horum simile tibi contingit, rustica?"

"Est gloriosus sane conuictus deum,

Sed illi qui inuitatur, non qui inuisus est.

Aras frequentas? nempe abigeris quom uenis.

Reges commemoras et matronarum oscula?

15

Super etiam iactas tegere quod debet pudor.

Nihil laboras? ideo, cum opus est, nihil habes.

Ego grana in hiemem cum studiose congero,

Te circa murum pasci uideo stercore;

Mori contractam cum te cogunt frigora,

20

Me copiosa recipit incolumem domus.

Aestate me lacessis; cum bruma est siles.

Satis profecto rettudi superbiam."

Fabella talis hominum discernit notas,

Eorum qui se falsis ornant laudibus,

25

Et quorum uirtus exhibet solidum decus.