Phaedrus fabulae 4, 19

Altre sezioni


Canes legatos olim misere ad Iouem

Meliora uitae tempora oratum suae,

Vt sese eriperet hominum contumeliis,

Furfuribus sibi consparsum quod panem darent

5

Fimoque turpi maxime explerent famem.

Profecti sunt legati non celeri pede;

Dum naribus scrutantur escam in stercore,

Citati non respondent. uix tandem inuenit

Eos Mercurius et turbatos adtrahit.

10

Tum uero uultum magni ut uiderunt Iouis,

Totam timentes concacarunt regiam.

Propulsi uero fustibus uadunt foras

Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.

Mirari sibi legatos non reuertier;

15

Post aliquod tempus alios ascribi iubent.

Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,

Rumor cacatus superiores prodidit;

Timentes rursus aliquid ne simile accidat,

Odore canibus anum, sed multo, replent.

20

Mandata dant; legati mittuntur; statim

Abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.

Consedit genitor tum deorum maximus

Quassatque fulmen; tremere coepere omnia.

Canes confusi, subitus quod fuerat fragor,

25

Repente, odore mixto cum merdis, cacant.

Di clamant omnes uindicandam iniuriam.

Sic est locutus ante poenam Iuppiter:

"Non est legatos regis non dimittere,

Nec est difficile poenas culpae imponere.

30

Sed hoc feretur pro ludibrio praemium:

Non ueto dimitti, uerum cruciari fame,

Ne uentrem continere non possint suum.

Illi autem qui miserunt bis tam futtiles

Numquam carebunt hominum contumelia."

35

Ita nunc legatos expectantes posteri,

Nouum ut uenire quis uidet culum olfacit.