Phaedrus fabulae 4, 2

Altre sezioni


Ioculare tibi uidemur: et sane leui,

Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.

Sed diligenter intuere has nenias;

Quantam in pusillis utilitatem reperies!

5

Non semper ea sunt quae uidentur: decipit

Frons prima multos, rara mens intellegit

Quod interiore condidit cura angulo.

Hoc ne locutus sine mercede existimer,

Fabellam adiciam de mustela et muribus.

10

Mustela, cum anus et senecta debilis

Mures ueloces non ualeret iam adsequi,

Inuoluit se farina et obscuro loco

Abiecit neglegenter. mus, escam putans,

Adsiluit et comprensus occubuit neci;

15

Alter similiter, deinde perit et tertius.

Post aliquot uenit saeculis retorridus,

Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;

Proculque insidias cernens hostis callidi,

"Sic ualeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!"