Phaedrus fabulae 4, prologus

Altre sezioni


Cum destinassem terminum operi statuere,

In hoc ut aliis esset materiae satis,

Consilium tacito corde damnaui <meum>.

Nam si quis etiam talis est tituli <appetens>,

5

Quo pacto diuinabit quidnam omiserim,

Vt illud ipse incipiat famae tradere,

Sua cuique cum sit animi cogitatio

Colorque proprius? ergo non leuitas mihi,

Sed certa ratio causam scribendi dedit.

10

Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,

(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,

Quia paucas ille ostendit, ego plures sero,

Vsus uetusto genere sed rebus nouis)

Quartum libellum cum uacaris perleges.

15

Hunc obtrectare si uolet malignitas,

Imitari dum non possit, obtrectet licet.

Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui

Vestras in chartas uerba transfertis mea,

Dignumque longa iudicatis memoria.

20

Inlitteratum plausum nec desidero.