Phaedrus fabulae 3, epilogus

Altre sezioni


Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens:

Primum, esse uidear ne tibi molestior,

Distringit quem multarum rerum uarietas;

Dein, si quis eadem forte conari uelit,

5

Habere ut possit aliquid operis residui;

Quamuis materiae tanta abundet copia,

Labori faber ut desit, non fabro labor.

Breuitatis nostrae praemium ut reddas peto

Quod es pollicitus; exhibe uocis fidem.

10

Nam uita morti propior est cotidie,

Et hoc minus perueniet ad me muneris,

Quo plus consumet temporis dilatio.

Si cito rem perages, usus fiet longior;

Fruar diutius si celerius coepero.

15

Languentis aeui dum sunt aliquae reliquiae,

Auxilio locus est: olim senio debilem

Frustra adiuuare bonitas nitetur tua,

Cum iam desierit esse beneficio utilis,

Et Mors uicina flagitabit debitum.

20

Stultum admouere tibi preces existimo,

Procliuis ultro cum sis misericordiae.

Saepe impetrauit ueniam confessus reus:

Quanto innocenti iustius debet dari?

Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;

25

Dein simili gyro uenient aliorum uices.

Decerne quod religio, quod patitur fides,

Et gratuler me stare iudicio tuo.

Excedit animus quem proposuit terminum;

Sed difficulter continetur spiritus,

30

Integritatis qui sincerae conscius

A noxiorum premitur insolentiis.

Qui sint, requiris? apparebunt tempore.

Ego, quondam legi quam puer sententiam

"Palam muttire plebeio piaculum est,"

35

Dum sanitas constabit, pulchre meminero.